Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
11.1 Interim maxime Belgis obfuit quod domi enatae sint lites ob religionis
negotia; sic duae sectae inter ipsos enatae sunt. Origo autem horum haec fuit: quidam professor
theologiae in Universitate Lugdunensi Iacobus Arminius, laxior in theologia sua, in quibusdam
discrepavit a rigosistis, in specie in materia gratiae et praedestinationis; Arminius quidem
defunctus erat jam his temporibus, eius successor fuit Gomarus Franciscus, qui praedecessoris
sui asserta et doctrinam refutavit, damnavit, et hinc enatae sunt sectae Arminianorum et
Gomaristarum; his scissionibus Mauritius offensus usus est; Iohannes Barneveil, pensionarius et
syndicus reipublicae, maximus aemulus erat Mauritii, clerus Gomario adhaerebant cum plebe,
doctiores vero et opulentiores Arminio adhaerebant, et cum Barnevellius adhaereret Arminio,
Mauritius fovit plebem et clerum, sectae hae ad odium se persequebantur; sic Hollandia,
Transisalana et Utrajectensis provinciae ductu Barnevellii commendabant tolerantiam Arminii,
ceterae vero 4 provinciae ductu Mauritii desiderabant exstirpationem eorum; ex his nugis tandem
persecutiones, turbae, et lites enatae sunt, praecipue Lugduni, Alemariae, et Utrajecti;
Mauritius ergo, ut vicarius provinciarum, in diversis urbibus magistratus exauctoravit, nempe
eos, qui de contraria secta erant, imo contra ipsum Barnevellium dispositiones fecit, tamquam
caput et fautorem turbarum; hic comprehensus et incarceratus est cum multis aliis meritissimis
viris, quibus etiam Hugo Grotius accersi meretur; urserunt ergo omnes partes celebrationem
synodus, commoratus ergo est clerus Dorderacum, in quo tandem Arminii doctrina damnata est,
Gomarii vero1-186 sententia canonica declarata; post hoc Mauritius in apertam
persecutionem Arminianorum progressus est, multi relegati, sylicio affecti, nempe praecipue ii,
qui exosi erant Mauritio; Barnevellius perduellionis reus deprehensus capite plexus est 1619.
16-a Maji, ceteri ad perpetuos carceres damnati [nati] sunt; Arminiani tamen exstincti non sunt
penitus, et hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio,
finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset,
terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium
Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui prius partam gloriam obscurare non nihil coepit,
, et hoc quidem ob copiam adversariorum suorum quos inter praestantissimos nactus est; Mauritius
ex dolore animi in morbum incidit, in quo 1625. obiit, sine legitimis successoribus, naturales
tantum duos filios habuit, hinc totus principatus devolutus ad fratrem eius Fridericum; hic ergo
princeps Aransionensis cum vicariatu 5 provinciarum evasit, et omnes Mauritii dignitates et
honores inter copias obtinuit; hic Hispanos ex Sudfania et Transisalana provincia extrusit circa
'29. annum, etiam munitam urbem Silvanducis cepit; anno 1629. Belgae classem argentariam
Hispanorum interceperunt, nempe eam classem, qua quotannis argentum et aurum ex America in
Hispaniam advehunt; Belgarum dux fuit Petrus Hein, qui insidiatus diu huic classi, tandem eam
feliciter cepit, et haec adquisitio non fuit reipublicae totius, sed tantum societatis Indiarum;
nam Heinnius fuit societatis commercialis dux belli; his opibus societas in maximum bonum totius
reipublicae usa est, exstruxerunt enim magnam classem, ea Brasiliam aggressi sunt, insulam
celebrem Curassao expugnarunt Hispanorumque vires cum totius Belgii commodo ubique infregerunt;
sub idem tempus Ludovicus 13. rex Galliae non destitit Austriacis et Hispanis molestias
facessere, per bellum in Germania intertentum per 30 annos; Suecos enim Galli multis millionibus
foverunt, ut bellum continuare potuerunt cum imperatore; ipsis Belgis foederatis subsidia
promisit et dedit; quae omnia mirum in modum profuerant Belgis; Vilhelmus enim interea diversa
loca expugnavit, classem Hispanorum delevit, copiasque Spinolae sublatas intercepit, detectis
planis per proditores.
1-188
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|