Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9.1 Philippus defuncto duci Farnese gubernatori substituit Ernestum archiducem Austriae, fratrem Rudolphi; post tamen aliquot menses mortuus est Ernestus; ei substitutus est comes Fuenentes, hoc vero defuncto substitutus est ei Albertus archidux Austriae; circa hoc tempus Henricus 4. devictis adversariis suis pacem Galliae universae dedit, hinc ulturus injuriam Philippo bellum indixit; haec rursus nova favorabilis circumstantia fuit pro Belgis; Henricus enim foedus cum Anglis et Belgis inivit, qui tres unanimi consensu lacessiverunt Hispanos; interim Albertus parum in Belgis facere potuit, sed limites solum tueri contra Gallos; Mauritius vero Rinobergam et Mersam, duo munita loca Transisalanae provinciae, expugnavit 1597. 2 '98. pax coaluit inter Henricum et Philippum, Belgae ergo ex parte Galliae destituti arctius cum Anglis conjunxerunt se, domi etiam suae commercio jam florente fortiores erant, et ipsi facile resistere poterant; videntes Hispani tam potentes esse Belgas fecerunt varias promissiones, comminationes, ipsa aula Austriaca comminata est se convertere velle contra eos, si non resipuerint, sed Belgae viribus suis confisi spreverunt et monita et comminationes. 3 Videns ergo Philippus non hoc juvare adhuc ultimum tentavit medium; cessit nempe filiae suae Isabellae provincias has jure hereditario, cum sciverit Belgas jam ipsum Hispanicum ducatum exhorruisse; cogitavit ergo eos ad saniora redire si ipsis principem proprium dederit; haec Isabella Alberto, augusto archiduci Austriae, data fuit in uxorem, addita conditione quod, si defecerit Albertus aut eius heredes, recidat Belgium ad Hispanos; jam Philippus ob provectam aetatem Isabellae, imo, ut aliqui volunt, cum per medicamenta sterilis reddita sit, scivit ipsam heredes non habituram, hinc recidisset statim post mortem Isabellae Belgium foederatum ad Hispanos; Belgae tamen dolum detegentes non susceperunt eam; eodem anno '98. decessit Philippus; post eius mortem non minori fortuna usi sunt Belgae contra Hispanos ductu Mauritii, sic anno 1600. statuit urbem Neoportum expugnare; Hispanis interfuit impedire ne id fiat; Lebertus ergo copias adduxit contra Mauritium, et fessis adhuc suis copiis aggressus est Mauritium, sed luit etiam; fractis enim eius legionibus dispersit totum exercitum Alberti; post hoc infelix coeptum animos adjecit Albertus ad urbem Ostendam expugnandam, obsessi omni pertinacia se defenderunt, coacti1-182 tamen sunt deditionem facere, cum ultra triennium virtutem obpugnantium pertinacia propugnantes detinuerunt; feruntur 70,000 Belgarum occubuisse, Hispanorum vero plura aliquot milibus; 20-a ergo Augusti anni 1603. deditio facta est. 4 Dux Spinola Alberti adhuc duas expeditiones habuit contra Belgas, non tamen multum effecit, quamquam Iacobus rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere Belgico Hispanisque se adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc facinoroso actu effectuato diversas urbes Mauritius in continenti cepit, sequenti anno Spinola aliquot urbes cepit; postea ad urbem Antverpiensem expugnandam animum adjecit, succurrit Mauritius oppugnatis, conflixit cum Spinola, sed victus est ab eo; hoc tamen non multum obfuit Belgis; Philippus 3-us videns se viribus non valere cogitavit de compositione harum litium pacemque ursit, quam etiam Albertus et Isabella suasit; convenerunt ergo legati Hagam comitium, ibi cum pax fieri non potuerit, ad minimum ad 12 annos confectae sunt indutiae tamquam cum populo quasi libero; ipsi Belgae habebant magnam causam indutias acceptandi; attritae enim erant vires eorum tantis bellis, dein coeperunt metuere auctoritatem Mauritii principis, qui totum exercitum a nutu suo habebat populoque gratissimus fuit; hinc ut exercitus imminui possit, proin Mauritius quasi auctoritate sua exui, studuerunt pactionem pacis cum Philippo iniri; in urbe ergo Antverpiensi 9-a Aprilis suscriptae sunt 1569, cetera vero permanserunt in statu quo, Belgae nempe in usu commercii permanserunt. 5 Circa haec tempora apud Belgas consilium status constitutum est, quod negotiis politicis gerendis praefuit, hodie vero conventus statuum generalium est factus ordinarius, proin consilium status ei subordinatum est. 6 Duas universitates fundarunt, 1575. Lugdunum (Leiden), altera est Franequerensis 1585. fundata; ad hanc epocham pertinet etiam institutum religionis libertatis pro omnibus provinciis. 7 Anno 1609. erecta est mensa argentaria (Bancc) pro commercii bono.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.