Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.1 Determinatum ergo est ut imperio se subjicerent Francisci Alenconii, ducis Antegavensis, quem ipsis Henricus 3. rex Galliae submisit, interim imperium eius valde arctis limitibus circumscribebatur; ille vero absolutum imperium affectabat, hinc inducto milite Gallicano ad civitates contrariantes cogere voluit, sed Belgae offensi per hoc profligarunt Gallos eosque pro hostibus habebant; dein postulabat Franciscus ut has provincias non tantum pro se et suis successoribus jure hereditario possideret, sed si nullam posteritatem relinqueret, recidant hae provinciae ad Gallos; hanc ultimam conditionem nullo modo susceperunt Belgae; hinc maximae dissensiones inter eum et Belgas enatae sunt; ultimo ipse Alenconius cum dedecore cum omnibus suis excedere coactus est ex Belgio, et in Galliam se recipere, ubi etiam anno '83. occubuit; videntes se delusos a Gallis imperium summum Vilhelmo Aransionensi detulerunt, ob magna eius merita; dum de his ageretur, in urbe Delforum Vilhelmus manu Caspari Gerhard pistoleta occidit 10-a Maji 1583; per eius mortem vehementer consternatae erant provinciae; Alexander ergo dux Farnese gubernator ubique ipsos pressit duce destitutos; congregati ergo status decreverunt officium belliducis deferre Mauritio, filio juniori occisi Vilhelmi Aransionensis, videbant enim in hoc juvene 18 annorum principe magnas latere qualitates; ei adjunxerunt locumtenentem comitem Hohenlo, virum strenuum et libertatis amantissimum. 2 In merito vero imperantis decreverunt Henricum 3-ium regem Galliae accedere, eique offerre dominium suum, sed ab eo secundam repulsam pati debebant, qui turbis domi detentus eis succurrere non potuit; interim vero Hispani Brabantiam et Flandriam fere totam sibi subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam; pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis, equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat; Belgae suo tempore aequivalens pro copiis et expensas belli ipsis restituant, et in majorem securitatem Belgae tres urbes maritimas eis in pignus dare debebant, nempe Brieram, Vlissingam, et Ramecum; hae civitates usque 1626. manserunt in potestate Anglorum, eo vero anno1-176 1,000,000 imperialium redemerunt eas Belgae; additum etiam fuit id, ut Anglus bellidux praeesset non tantum his copiis, sed etiam toti exercitui; misit ergo Elisabetha comitem Leicestriae (vulgo Robertus Dudlei dictus); venienti delata est omnis potestas militaris per Belgas; interim etiam hic Robertus se suspectum Belgis reddidit, non enim ex sententia negotia sua gessit, ubique infelix profligatus est a Hispanis; accedit, quod urbem Dauentriam Guilielmus Stanleius per proditionem tradiderit Hispanis, qui Roberto adjunctus fuit, eique familiarissimus; missi sunt ergo nuncii ad Elisabetham cum precibus ut revocet comitem Leicester, quod etiam fecit Elisabetha; Belgae ergo rursus principi Mauritio detulerunt praefecturam exercitus; quoad imperium vero centrale decreverunt, ut singulae provinciae in graemio sui per status summam potestatem exercerent, independentesque fiunt hae provinciae in specialibus; in communibus vero omnium negotiis subsint omnes provinciae statibus generalibus seu communibus; sic ergo effectum est sistema 7 diversarum civitatum Belgicarum; his constitutis sub ductu Mauritii res eorum favorabiliter gerebantur, fortunaque ipsis magis favere coepit, cum ex Flandria et Brabantia multi opulentissimi cives se receperint ad foderatos, ob religionis libertatem, cum hae provinciae duae per ducem Farnese Philippo subjectae fuissent, et in iis Philippus poenam exilii statuisset in eos, qui ad sacra Christianorum redire nolent; Antverpienses enim ditissimi mercatores se receperunt Amsterodamum sicque secum commercium transtulerunt ad foederatos. 3 Circa haec tempora parabat Philippus classem suam invictissimam contra Elisabetham reginam Angliae; etiam in Gallia miscuit se litibus Hugonotarum et Ligae Sacrae; omnes hae circumstantiae contulerunt in meliorandam protestantium Belgicorum sortem; Philippus enim aliis in regnis fractus non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic1-178 ejectis Hispanis ex 7 provinciis bellum dein cum majori efficacia gerere potuit, sic Sutfaniam, Daventriam, Neomagnum, Steinbiccum, Koebordiam, Mons Gertrudis urbes in conspectu Hispanorum expugnavit Mauritius; intermedio tempore decessit Alex. dux Farnese et hoc quoque Belgis profuit, hic enim saepe copias eorum contrivit; Mauritio vero, qui se Belgis adeo commendavit, detulerunt vicariatum duarum provinciarum Geldriae et Transisalanae; in caeteris enim provinciis vicarius erat Philippus, frater senior Mauritii (dignitas vicarialis in Belgio ab antiquitus in usu erat; principes enim superioribus jam temporibus in absentia sua constituebant gubernatores vel vicarios; dignitas ergo vicarii in maxima aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas permansit etiam exauctoratis regibus). -- 4 Philippus, ut affligat magis Belgas adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut sic commercium aromatum, quod Belgae cum maxima sua utilitate pro Portugallis faciebant, interrumpat, Belgisque ramum omnem sustentationis adimat et cogat eos ad subjectionem; interim Philippus vehementer spe sua delusus est; Belgae enim in desperationem acti, non tantum se ipsi non subjecerunt, sed ipsi detecta nova in Indias orientales via totum commercium aromatum, ejectis Hispanis et Portugallis, ad se adtraxerunt; tentarunt illi ergo ad oras orbis septemtrionales novam viam detegere anno '594, '95. et '96, ad declinandas insidias Portugallorum et Hispanorum, et ut sic compendium temporis et expensarum habeant; sed frigora et glacies obstabant illis, et re infecta redire debebant; decreverunt ergo non obstante periculo omni via ordinaria ad Indias orientales proficiscendi, anno ergo '595. pervenerunt usque insulam ! Bonae Spei, quam etiam ductu Cornelii Routmann expugnarunt, sicque sibi clavim ad Indias reppererunt; hoc promontorio sibi subjecto feliciter pervenerunt ad Indias orientales, et non obstantibus Hispanis in usum commercium collocarunt, plures provincias expugnarunt, Hispanosque ubique represserunt; eodem adhuc saec. 16-o diversae societates mercantiles coaluerunt ad commercium evehendum, quae dein societates anno 1602-o in unam magnam societatem contractae sunt; haec societas incredibiles divitias corrasit, ad haec usque tempora, sed modo in praeceps ruere tendit.

1-180
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.