Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
8.1 Determinatum ergo est ut imperio se subjicerent Francisci Alenconii, ducis
Antegavensis, quem ipsis Henricus 3. rex Galliae submisit, interim imperium eius valde arctis
limitibus circumscribebatur; ille vero absolutum imperium affectabat, hinc inducto milite
Gallicano ad civitates contrariantes cogere voluit, sed Belgae offensi per hoc profligarunt
Gallos eosque pro hostibus habebant; dein postulabat Franciscus ut has provincias non tantum pro
se et suis successoribus jure hereditario possideret, sed si nullam posteritatem relinqueret,
recidant hae provinciae ad Gallos; hanc ultimam conditionem nullo modo susceperunt Belgae; hinc
maximae dissensiones inter eum et Belgas enatae sunt; ultimo ipse Alenconius cum dedecore cum
omnibus suis excedere coactus est ex Belgio, et in Galliam se recipere, ubi etiam anno '83.
occubuit; videntes se delusos a Gallis imperium summum Vilhelmo Aransionensi detulerunt, ob
magna eius merita; dum de his ageretur, in urbe Delforum Vilhelmus manu Caspari Gerhard
pistoleta occidit 10-a Maji 1583; per eius mortem vehementer consternatae erant provinciae;
Alexander ergo dux Farnese gubernator ubique ipsos pressit duce destitutos; congregati ergo
status decreverunt officium belliducis deferre Mauritio, filio juniori occisi Vilhelmi
Aransionensis, videbant enim in hoc juvene 18 annorum principe magnas latere qualitates; ei
adjunxerunt locumtenentem comitem Hohenlo, virum strenuum et libertatis amantissimum.
2 In merito vero imperantis decreverunt Henricum 3-ium regem Galliae accedere,
eique offerre dominium suum, sed ab eo secundam repulsam pati debebant, qui turbis domi detentus
eis succurrere non potuit; interim vero Hispani Brabantiam et Flandriam fere totam sibi
subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam;
pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec
suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus
die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis,
equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat; Belgae suo tempore
aequivalens pro copiis et expensas belli ipsis restituant, et in majorem securitatem Belgae tres
urbes maritimas eis in pignus dare debebant, nempe Brieram, Vlissingam, et Ramecum; hae
civitates usque 1626. manserunt in potestate Anglorum, eo vero anno1-176 1,000,000
imperialium redemerunt eas Belgae; additum etiam fuit id, ut Anglus bellidux praeesset non
tantum his copiis, sed etiam toti exercitui; misit ergo Elisabetha comitem Leicestriae (vulgo
Robertus Dudlei dictus); venienti delata est omnis potestas militaris per Belgas; interim etiam
hic Robertus se suspectum Belgis reddidit, non enim ex sententia negotia sua gessit, ubique
infelix profligatus est a Hispanis; accedit, quod urbem Dauentriam Guilielmus Stanleius per
proditionem tradiderit Hispanis, qui Roberto adjunctus fuit, eique familiarissimus; missi sunt
ergo nuncii ad Elisabetham cum precibus ut revocet comitem Leicester, quod etiam fecit
Elisabetha; Belgae ergo rursus principi Mauritio detulerunt praefecturam exercitus; quoad
imperium vero centrale decreverunt, ut singulae provinciae in graemio sui per status summam
potestatem exercerent, independentesque fiunt hae provinciae in specialibus; in communibus vero
omnium negotiis subsint omnes provinciae statibus generalibus seu communibus; sic ergo effectum
est sistema 7 diversarum civitatum Belgicarum; his constitutis sub ductu Mauritii res eorum
favorabiliter gerebantur, fortunaque ipsis magis favere coepit, cum ex Flandria et Brabantia
multi opulentissimi cives se receperint ad foderatos, ob religionis libertatem, cum hae
provinciae duae per ducem Farnese Philippo subjectae fuissent, et in iis Philippus poenam exilii
statuisset in eos, qui ad sacra Christianorum redire nolent; Antverpienses enim ditissimi
mercatores se receperunt Amsterodamum sicque secum commercium transtulerunt ad foederatos.
3 Circa haec tempora parabat Philippus classem suam invictissimam contra
Elisabetham reginam Angliae; etiam in Gallia miscuit se litibus Hugonotarum et Ligae Sacrae;
omnes hae circumstantiae contulerunt in meliorandam protestantium Belgicorum sortem; Philippus
enim aliis in regnis fractus non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem
eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his
omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires
Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima
exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus
Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per
insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic1-178 ejectis Hispanis
ex 7 provinciis bellum dein cum majori efficacia gerere potuit, sic Sutfaniam, Daventriam,
Neomagnum, Steinbiccum, Koebordiam, Mons Gertrudis urbes in conspectu Hispanorum expugnavit
Mauritius; intermedio tempore decessit Alex. dux Farnese et hoc quoque Belgis profuit, hic enim
saepe copias eorum contrivit; Mauritio vero, qui se Belgis adeo commendavit, detulerunt
vicariatum duarum provinciarum Geldriae et Transisalanae; in caeteris enim provinciis vicarius
erat Philippus, frater senior Mauritii (dignitas vicarialis in Belgio ab antiquitus in usu erat;
principes enim superioribus jam temporibus in absentia sua constituebant gubernatores vel
vicarios; dignitas ergo vicarii in maxima aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas
permansit etiam exauctoratis regibus). -- 4 Philippus, ut affligat magis Belgas
adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut
sic commercium aromatum, quod Belgae cum maxima sua utilitate pro Portugallis faciebant,
interrumpat, Belgisque ramum omnem sustentationis adimat et cogat eos ad subjectionem; interim
Philippus vehementer spe sua delusus est; Belgae enim in desperationem acti, non tantum se ipsi
non subjecerunt, sed ipsi detecta nova in Indias orientales via totum commercium aromatum,
ejectis Hispanis et Portugallis, ad se adtraxerunt; tentarunt illi ergo ad oras orbis
septemtrionales novam viam detegere anno '594, '95. et '96, ad declinandas insidias
Portugallorum et Hispanorum, et ut sic compendium temporis et expensarum habeant; sed frigora et
glacies obstabant illis, et re infecta redire debebant; decreverunt ergo non obstante periculo
omni via ordinaria ad Indias orientales proficiscendi, anno ergo '595. pervenerunt usque insulam
! Bonae Spei, quam etiam ductu Cornelii Routmann expugnarunt, sicque sibi clavim
ad Indias reppererunt; hoc promontorio sibi subjecto feliciter pervenerunt ad Indias orientales,
et non obstantibus Hispanis in usum commercium collocarunt, plures provincias expugnarunt,
Hispanosque ubique represserunt; eodem adhuc saec. 16-o diversae societates mercantiles
coaluerunt ad commercium evehendum, quae dein societates anno 1602-o in unam magnam societatem
contractae sunt; haec societas incredibiles divitias corrasit, ad haec usque tempora, sed modo
in praeceps ruere tendit.
1-180
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|