Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6.1 Anno tamen 1575. negotia magis ex sententia cesserunt Ludovico cum Geisiis terrestribus; conflixit enim cum exercitu rebellium et hoc proelio ad internecionem victi sunt in Mokerheide ad Goavam urbem die 14-a Ap; in hoc proelio ipse Ludovicus comes Nassoviae cum fratre suo Henrico Nassoviae occubuit totusque exercitus eorum stratus et dissipatus est; post hanc victoriam rursus Hispani in petulantiam abierunt obque defectum stipendiorum rapiebant praedabanturque ubique. 2 Pacata hac urbe exercitum suum ad Lugdunum Batavorum expugnandam admovit, incolae se ex desperatione vehementer defendebant, pressit tamen fame, jam jam se dedere coacti fuissent, nisi alii Belgae effossis aggeribus fluvii Mosae inundassent exercitum Hispanorum, sicque coegissent solvere obsidionem; anno 1576. imperator Maximilianus 2-us se obtulit mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed a suo proposito recedere nullo modo voluit, nullum ergo effectum habuit haec legatio; post hoc ergo, cum nullam spem in gratia Philippi viderent, Hollandia et Zeelandia, provinciae praecipuae Belgii, arctissimo vinculo se colligarunt, principem Aransionensem ducem belli sibi elegerunt illimitata cum potestate, gaudeatque omnibus juribus et praerogativis, quibus vicarii regis gaudebant; inter haec eodem anno decessit gubernator Ludovicus Reccesnensis; post eius mortem consilium status suscepit gubernationem negotiorum ad interim; odium interim Belgarum adversus Hispanos, quos pro apertis hostibus habebant, mirum in modum crevit; Hispanicus enim miles ex defectu victualium et stipendiorum urbes celeberrimas Antverpiensem et Ultrajectensem exspoliaverunt et depopulati sunt; publice ergo per magistratus civitatum, quae etiam cum Geisis non faciebant, animati sunt cives ad corripienda arma contra milites Hispanos eosque ejiciendos; et tunc plures provinciae Belgii missis deputatis communem rem fecerunt cum Hollandis et Zeelandis, nempe Brabantia, Flandria, Artesia, Hannonia, Namurium, Utrajectensis et Mechlinia. 3 In urbe Gandano (Gent) inito foedere se conjunxerunt et hinc etiam hoc foedus pactio Gandensis dicta est; hac pactione constitutum est mutuis viribus in eo collaborandum, ut pax restituatur Belgio, ut libertas religionis evincatur, ut miles Hispanus eliminetur, sed de Philippi regis exauctoratione adhuc nihil memoratum est, proin non [adhuc] rebellabant1-170 contra eum adhuc; nam si haec concessisset ipsis, prouti egerunt apud eum, pax restituta fuisset; Philippus finxit ad speciem se consentire in hanc pacificationem, occulte tamen decrevit hoc foedus dilacerandum. 4 Misit ergo Philippus fratrem suum naturalem Iohannem Austriacum cum plena potestate rerum gerendarum, qua gubernatorem; non deerant aliqui, maxime in Hollandia et Zeelandia, qui suadebant non esse fidendum Philippo et eius gubernatori Iohanni, caeterae vero provinciae conjunctae cum Hollandis inclinabant in Iohannem; tandem etiam Hollandi et Zelandi retracti sunt ad partes Iohannis sub ea conditione, ut foedus Gandanense solemni edicto nomine Philippi regis ratihabeatur per gubernatorem.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.