Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

24.1 Angli videntes de 13 provinciis jam desperatum esse cogitarunt ultionem de Belgis sumere ut hostibus occultis; hinc anno '782. eis bellum indictum est inopinatissimum, naves ipsorum, quae in omnibus maribus hinc inde vagabantur, ut gentis neutralis, intercipi curarunt, ingentiaque damna Belgis intulerunt sibique profuerunt; anno vero '83. pacem fecerunt; defectus fuit classis, quamquam status generales commiserunt Vilhelmo adornationem classis, arguebant ergo Vilhelmum, quod ille colludat cum Anglis et sponte non adornet classim, haec res internas turbas causavit in Belgio confecta jam pace, factae enim sunt accusationes omni ex parte contra Vilhelmum, quod ille data opera hoc fecerit; status Hollandiae primi erant, qui eum publice convicerunt et exauctorarunt per modum poenae quod commercium per ipsum tantum passum sit; negotium hoc ad status generales etiam adductum est, ubi etiam pluralitate votorum condemnatus, malis non nihil artibus; ducem vero Brunsvicensem relegarunt ex principibus, eique pensionem 20,000 fl. ademerunt; interim conjux eius Sophia iter suscepit Hagam, ubi status congregati erant, ea ergo intercepta est a tumultuantibus, retentaque est a suo itinere tamquam suspecto;1-212 numerus patriotarum seu rebellium semper crevit; interim rex Borussiae Fridericus petiit satisfactionem ob injuriam sorori suae illatam, provinciae spreverunt hoc, non sperantes bellum, interim Fridericus 24,000 militum suorum misit ad Belgicas provincias, quo viso intra paucos dies dissipatus est totus exercitus adveneruntque Amsterodamum Borussi; status generales haec videntes consenserunt in omnia quae rex Borussiae postulabat, et sic triumphabat factio vicarialis, Vilhelmus in integrum restitutus est anno '787; ex rebellibus multi cassati sunt; et rex Angliae et Borussiae in se assumpsit evictionem huius restitutionis vicarialis.

Finis statisticae Belgii foederati. 1-214
Vade retro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.