Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
4.1 Res Belgicae longe aliam faciem susceperunt sub Philippo 2-o, filio Caroli
eiusque successore; omnium horum malorum non ultima causa fuit indoles cruda, severa Philippi
2-i; Carolus enim affabilis, mitis, omni ex parte favit Belgis, sed Philippus totus Hispanus,
trux, melancolicus favit Hispanis, spretis Belgis non tantum in Hispania, sed in ipso Belgio
Hispanos1-158 praeposuit ipsis; hac re totius Belgii odium sibi contraxit; haec tamen
non sola causa aversionis fuit, sed accessit et id, quod Philippus non tantum Caroli decreta
circa haereticos renovaverit, sed ea extendit, gravioribus poenis roboravit, et severissime
exsequi fecit; erant et aliae minores causae, uti studium vindictae et odii procerum quorumdam
Belgii; sed princeps Vilhelmus Aransionensis (Duc d’Aurange), hic princeps erat superbus et
ambitiosus, eminuitque caeteris opibus et divitiis; cupiebat hic ut gubernator harum
provinciarum creatur tempore absentiae Philippi; rex interim aliam personam creavit
gubernatorem; dein dux hic voluit nuptias inire cum Catharina, ducis Lotharingiae filia, ut sic
per eam gubernator fieret; sed Philippus in neutrum consensit, sed Margaretham sororem naturalem
suam, conjugem ducis Farnese, creavit gubernatricem; hic ergo dux Aurelianensis
! nullam neglexit occasionem Philippo nocendi cum tempore; cum hoc enim principe
plures status erant offensi Philippo, quod neglecti fuerint; praecipui ex his erant comes
Egmontanus et comes Ornanus; infensum habuit etiam statum ecclesiasticum, episcopos; videns enim
Philippus dioecesium non esse aequam distributionem, aliquas esse nimis magnas, hinc voluit
plures dioeceses creare, sicque imminuere ceterorum proventus; abalienavit ergo animos
episcoporum antiquorum, hi ergo negotiis religionis in rem suam usi non parum contulerunt ad
exacerbandos animos contra Philippum, qui severitatem suam crescente semper numero haereticorum
auxit etiam semper, nihilque de mediis lenioribus cogitavit. 2 Maxime exarsit
odium omnium cum reducta inquisitione in Belgium multa milia morti tradidisset post abitum suum
in Hispania mortua uxore sua prima anno 1559. 3 Constituit etiam in Belgio
consilium ex sacerdotibus et1-160 monachis constans, qui inquirerent in haereticos,
et quamquam hoc tribunal nomine inquisitionis sacrae (exosae summopere Belgis) non uteretur,
tamen procedura et effectus eius idem erat; severitas huius tribunalis novum momentum
exacerbationis Belgarum fuit; multo enim severiores poenae adhibebantur in Belgio ab hoc
tribunali quam in Hispania, ob diversam harum gentium indolem; Hispani enim severi, taciturni,
parum inter se conversantes, non exigebant tantam severitatem, quam vivaces, loquaces, audaces
Belgae; erravit etiam Philippus in electione consilii status, quod Margarethae gubernatrici
adjecit, pro gravioribus negotiis provinciarum dirigendis; in hoc consilio meri tales erant qui
Philippo faventes et eius creaturae erant et ipso facto ceteris exosi erant; inter caeteros
praecipuus erat cardinalis Granvellanus, qui toti consilio, et ipsi quasi etiam gubernatrici
praepositus, sine cuius assensu et nutu nil fieri poterat; hic vero homo ab omnibus odio
ferebatur; vix ergo, his constitutis, Philippus discessit ex Belgio, jam enatae sunt
dissensiones et morem mandatis regiis vix gerebant Belgae; capacitata fuit gubernatrix de eo
quod hae dissensiones componi non possint, nisi cardinalis Granvellanus removeatur; datis ergo
plurimis litteris ad Philippum post aliquot annos, nempe 1564-o, publico decreto revocatus fuit
ad Hispaniam; negotia tamen administrationis per remotionem cardinalis non multum mutata et
meliorata sunt; Margareta enim consiliis aliorum usa est, qui a cardinale non multum
differebant; videns Margaretha ultra omnem modum animos Belgarum exulceratos, constituit de vero
rerum statu edocere Philippum; effectus huius deputationis et litterarum Margarethae nullus
fuit, imo novas poenas adjecit pro inoboedientibus et seditiosis; videntes ergo Belgae omnia
leniora media insufficientia esse ad permovendum Philippum, coeperunt proceres inter se
communicare consilia suaeque saluti prospicere; decreverunt ergo foedus inter se inire viresque
omnes conferre ad succurrendum, si aliquis eorum ad inquisitionem traheretur, aut periculum
alterutri imminueret; hoc foedus anno [anno] 1565. factum est sub nomine Compromissi; hoc
Compromissum in scriptum redactum est pluribusque articulis auxerunt securitatis propriae causa,
et haec quidem omnia ad Dei gloriam et regis bonum et felicitatem promovendam; hoc ergo adhuc
non animo seditionis1-162 fecerunt; caput huius foederis fuit Henricus Brederod cum
400 circiter aliis baronibus, comitibus et nobilibus; consenserunt in id, ut adhuc semel
Margaretham novo supplici libello accederent ad abroganda decreta Philippi; missa nova deputatio
est ad Philippum; nobiles hos ingens turba plebis comitata est ad urbem Bruxellam ad
Margaretham, quae consternata est hoc confluxu; comes ergo [ergo] Berlemontius, qui ei adstabat,
dixit gubernatrici nihil metuendum esse de his geux, seu mendicis; hoc ergo nomen inhaesit
deinde protestantibus et instantibus Belgicis, dicti enim sunt Geisii, et ipsi protestantes
rebelles pro insigni suo peram mendici (Bettel-Sack) assumpserunt. 4 Alii dicti
sunt Geisae maritimi, qui nempe bellarunt mari contra Hispanos.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|