Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

17.1 Non tamen diuturna pace usi sunt Belgae, statim enim post pacem confectam suspectus videbatur Belgis Ludovicus 14, qui arctissimo vinculo se cum aula Anglicana conjunxit, continuus fuit legatorum commeatus; metuebant ergo Belgae eruptionem huius foederis; ad conjungendos ergo sibi Anglos omnem operam adhibuerunt, Iacobus enim rex Angliae coactus est thronum suum deserere et cum tota familia sua fugere ad Galliam; Anglia ergo fugiente Jacobo declararunt thronum suum vacantem, et hinc detulerunt regnum et thronum Angliae Vilhelmo 3-o, vicario Belgii, jure uxoris suae Mariae, quae erat filia Jacobi fugitivi; Vilhelmus dubius haesit in hoc negotio remque Belgis foederatis patefecit, hac ergo occasione usi sunt Belgae ad molestias Gallis facessendas, contulerunt ergo negotium cum statibus Angliae, et post multas deliberationes conclusum est Vilhelmum throno Anglico imponere, sicque Angliam abstrahere a foedere cum Gallis, Belgiumque liberare.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.