Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

15.1 Postea Vilhelmus 22 annorum juvenis vicarius renunciatus est, bellum magna circumspectione gessit contra Gallos; terra interim non multas victorias retulit, sed mari meliori Marte pugnatum est; anno tamen sequenti '73. Galli coacti sunt Belgium deserere ex eo, quod Brandeburgicus elector et Leopoldus imperator succurrerit Belgis; tres provincias avulsas per intercessionem Vilhelmi iterum in foedus assumpserunt 4 caeterae provinciae; Vilhelmus ursit per amicos suos ut ipsi conferatur etiam in tribus aliis provinciis vicariatus, et hoc etiam obtinuit, proin jam in 5 provinciis fuit vicarius generalis; interim amici eius his non contenti urserunt ut dignitas haec vicarialis jure hereditario deferatur Vilhelmo; annuerunt etiam status, et sic in hoc Vilhelmo hereditaria facta est dignitas1-200 vicarii et hinc Erbstaatshalter nuncupatur, sed tantum ad mares extensa est haec dignitas; tardius tamen etiam ad feminas extensa est haec dignitas (Frisiae vero et Groningae vicariatus permansit penes stripem juniorem, nempe principes Nassovienses). 2 Galli multas clades intulerunt Belgis, et certe funestris exitus fuisset eius nisi ipsi Angli ursissent pacem cum Belgis, ne sic Ludovicus 14. nimis viribus excrescant, et illi incassum vires suas atterant; dein ipse Leopoldus imperator duos principes Germaniae abstraxit a foedere Gallico, nempe archiepiscopum Coloniensem et episcopum Monasteriensem, metu proscriptionis, et sic '75. anno liberati sunt Belgae a caeteris hostibus, et cum solo Ludovico 14-o negotium habuerunt; tandem '78. etiam cum eo pax composita est, qua Belgae in integrum restituti sunt.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.