Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

14.1 Post Friderici mortem ei suffectus est Vilhelmus 2-us filius in omnibus dignitatibus, inter tamen hunc et status graves altercationes enatae sunt, ex quibus turbae intestinae enatae; Vilhelmus enim audax, generosus, et non nihil ambitiosus videbatur Belgis supremum imperium affectare, omnem ergo adhibuerunt conatum ut eum viribus exuant; post pacem enim Vestphalicam coeperunt classem et campestrem militiam reducere, milites dimittere; Vilhelmus tamen obluctatus est his dispositionibus, ut autoritatem suam reservet, interim res tamen effectuata est; Vilhelmus ergo offensus per hoc 6 viros magistratuales comprehendi et incarcerari curavit; factum tamen hoc animos multorum exulceravit, praesertim quod Iacobum Vitt consulem Dorderacensem, virum praestantissimum, incarcerari curaverit; Vilhelmus ergo proposuit negotium hoc statibus generalibus, qui tamen nihil decreverunt, ne ipsum offendant, sed ei suaserunt ut accedat urbes specifice, et urbes decidant num velint reservationem exercitus vel non, interim urbes decreverunt deprecari eius adventum et eum non admittere; offensus per hoc Vilhelmus decrevit vi cogere hos civitates et satisfactionem petere coram statibus et ordinibus provinciarum; jussit ergo exercitum clam nocturnoque tempore versus Amsterodamum proficisci, sed detecta hac eius intentione, apertis cataractis excluserunt eius copias, interim status generales, ut ipsius animum expleant, Biccerum consulem Amsterodamensem dignitate sua removerunt, una cum ceteris 6 incarceratis; dum haec fervebant, anno '650. decessit 6-a Novembris, octo diebus post eius mortem conjux eius enixa est filium Vilhelmum, qui postea nomine 3-ii patri successit; status attoniti abusibus dignitatis vicarialis decreverunt eam vacantem relinquere, ne successores ipsos plane subjugare possint; coacti sunt tamen tardius eam restituere. 2 Anno '652. in molestum bellum inciderunt cum Angliae usurpatore Cromvellio; voluit enim ille etiam ab exteris agnosci ut legitimus1-192 imperans, dein cum Scotis etiam habuit bellum; illi enim rebellarunt contra Cromvellium et subesse volebant legitimis principibus Stuardianae familiae; expetiit ergo amicitiam Belgarum et foedus cum ipsis inire voluit, illi tamen partim exhorrentes de eius facto, partim cum negotium dubium viderent, nolebant se determinare; hinc comitem Dorislar oratorem Cromvelli, nec admiserunt pro audientia, imo in ipsa Hollandia occisus est Dorislar per Scotos exules, qui Carolum exulem secuti sunt, Cromvellus ergo satisfactionem postulavit seque ipse gravi bello ultus est; interim enim Scotiam et Hiberniam devicit, et hinc totis viribus contra Belgas vertere potuit, prius tamen secundam legationem misit ad Belgas eorumque exquisivit amicitiam, sed et hi rebus infectis redire coacti sint; interim vero negotia Cromvelii se meliorare coeperunt in Hibernia et Scotia; Cromvellus ergo ulturus ignominiam sibi in legatis suis illatam prohibuit ne quidpiam mercium peregrinis navibus in Angliam invehatur; prius enim Belgae navibus suis florentissimum commercium in Angliam habebant; dein navibus praedatoriis Anglicis copiam fecit Cromvellius naves commerciales Belgicas infestandi et intercipiendi; Belgae haec cernentes, mitiora media tentare coeperunt, miserunt legatos Londinium pacis offerendae gratia, sed Angli repressalibus usi eos non admiserunt; interim jam domi suae Belgae classem potentem pararunt eamque dimiserunt ad tuendas naves commercii, archicolassus hujus classis fuit Tromp; Angli etiam expediverunt classem sub commando celebris Blacc ad tuendas naves suas commercii, hae duae classes cum obviam sibi factae fuissent, Anglica classis poscebat, ut Belgica classis plaustra submittat (ein Signal schicken), Belgae tamen id intermiserunt, Angli ergo adorti sunt Belgas enatusque acerrimus conflictus navalis; et sic bellum enatum est quod 3 annis duravit, Angli tamen superiores in hoc bello; his 3 annis 7 decretoriae pugnae habitae sunt, in prima aequo Marte pugnatum est, in 2-a et 3-a Anglis favebat fortuna, in 4-a Belgae victores evaserunt, in 5-a et 6-a aequalis fortuna ambobus erat, in 7-a et ultima ad incitas redacti sunt Belgae, ipse Tromp cum magna militum suorum copia occubuit, et 7 lineales naves partim combustae partim interceptae; Belgae ergo cum ingenti dedecore coacti sunt pacem a Cromvellio praescriptam subscribere; inter caetera jussit Cromvell ut descendentes ex familia Stuard, qui in Belgio latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius, ne1-194 unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia, provincia vero Hollandiae hunc ultimum articulum publico decreto firmarunt, quod decretum Lex exclusionis nuncupatum est, anno ergo '654. 9-a Ap. tabulae pacis subsignatae sunt; ab hoc ergo tempore ipsae provinciae munus vicariale exercebant, militaria vero negotia curabant status generales, sed valde etiam negligebatur exercitus, ob nimiam oeconomiam statuum. De caetero vero negotia domestica eorum valde effloruerunt, per quod non nihil efervescentes, coeperunt se negotiis exteris immiscere, nempe bello Svecico contra Polonos et Russos per Carolum 12. regem Sveciae habito; suscitarunt ergo Danos contra Carolum spe auxiliorum, interim Carolus ipsos quoque Danos fregit, ipsam classem Belgicam, quae pro Danis excurrit, devicit; Haffniam tamen (Koppenhagen) tuiti sunt ab obsidione; collaborarunt ergo Belgae in eo, ut pacem conficiant, quae etiam anno '660. coaluit inter Danos et Suecos, quin vel Dani vel Sveci quidpiam utilitatis aut honoris referrent. 3 Anno '61. contra pyratas expeditionem susceperunt Belgae sub ductu admiralis Ruiter, qui intra duorum annorum decursum eos fregit; eodem anno '61. pactio pacis confecta est cum Portugallis intercedentibus Anglis; qua Portugalli omnibus juribus suis renunciarunt Belgisque cesserunt omnes occupationes suas; cum tamen ad ratificationem huius pacis deventum esset, rursus enatis difficultatibus enatum est bellum rursus, quod usque '69. annum duravit; eo tamen anno pax finalis composita est, intercedente Carolo 2-o rege Angliae. 4 Anno '69. Carolus 2. ulturus injuriam, quam Belgae ei jussu Cromvelii intulerunt, quod eum exulem excedere provincias suas jusserint, bellum Belgis intulit, occasio se ei obtulit, quod Ludovicus 14 rex Galliae dotem pro uxore sua quaerens bellum intulisset Hispanis pro provinciis Belgico-Hispanicis; ne ergo ab aliis potentiis in hoc suo coepto turbatur, conatus est Belgas et Anglos bello implicare, quod etiam profusis multis millionibus aliisque stratagematibus politicis effecit, eo facilius quod Carolus 2. rex Angliae pronus ad id fuerit; primo anno Angli magno fervore rem inchoarunt et bis victores evaserunt, secundo tamen anno, cum ordines Anglicani viderent privati odii et rancoris animi causa gerri, et non ex justa causa, coeperunt tepide concurrere sumptibus, et hinc Belgae victores ubique1-196 evaserunt, imo ipsam urbem Londinensem terrore maximo inundarunt; fluminis enim Tamesis, qui urbem Londinensem alluit, se in mare profundit; inaudito ergo facinore ingressi sunt per mare fluvium Tamesim navesque in eius portu deprehensas succenderunt et depraedati sunt. 5 Interim Ludovicus 14. felicissimo cum successu negotia sua contra Hispanos gessit, provincias Belgico-Hispanicas unam post alteram occupavit, depopulatus est; felix hic progressus eius attentos reddidit Belgas et Anglos, sibique prospiciendum esse censebant; hinc extemplo pacem inter se et foedus contra Ludovicum 14. confecerunt ipsosque Suecos in societatem suam attraxerunt '667, sicque Ludovicus etiam coactus est anno '68. Aquisgrani pacem inire cum Hispanis, et sic ipsum removerunt Belgae foederati ex sua vicinia; paucis enim retentis locis omnia restituere debuit Hispanis; decrevit tamen Ludovicus ultionem gravem de Belgis sumere, quos scivit authores fuisse eversorum suorum projectorum. 6 Interim Vilhelmus 3-us minorennitatem egressus egit apud aulas sibi cognatas, nempe Borussum, et alias, ut vicariatus et capitaneatus ei restituatur; agitata est etiam res in conventu statuum, sed sinistro cum successu; maxime se huic plano opposuit Iohannes Vitt, filius Iacobi Vitt, in carceres conjecti per Vilhelmi parentem; hic dignitate eminuit, et libertatis acerrimus erat defensor; erat autem pensionarius, quae dignitas prima est post vicarium; hic ergo eo status perduxit, ut decernerent hanc dignitatem non esse restituendam, imo Hollandia edito decreto in perpetuum abolevit in gremio suo hanc dignitatem. 7 Ita positis rebus Ludovicus 14. bellum intulit Belgis; omnem enim adhibuit operam ut Anglos a foedere Belgico abstraheret, imo eos contra Belgas secum univit, in eandem sentientiam etiam Suecos cum duobus Germaniae principibus, nempe archiepiscopo Coloniensi et Monasteriensi, perduxit; Belgium copiis terrestribus destitutum fuit, nemo enim exercitus curam habuit a tempore abolitionis vicariatus; Ludovicus ergo magno exercitu eos invadens paucorum dierum spatio tres provincias Geldriam, Transisalanam et Ultrajectensem occupavit, hinc in Hollandiam progressi jam ipsi Amsterodamo imminebant, eamque absque dubio cepissent, nisi laetitiis in urbibus [ERROR: no reftable :]14.7 urbibus conieci: Urbis MS detentus dux Rochefort moram traxisset; interim enim Belgae undique correptis copiis aggeres perruperunt1-198 seque aqua undique cinxerunt. 8 Provinciae ergo hae quattuor consurrexerunt contra tres provincias Gallis subjectas, easque ex communione sua excluserunt ex eo, quod culpa earum acciderit repentina haec Gallorum invasio; alia ex parte populus totam causam in magistratus detorsit, quod dignitatem vicarialem exstinxerint, eoque devenit negotium ut excitatis turbis aliquot in locis dehonestatos magistratus populus dispulerit aliosque substituerit, praetenditque populus, ut extemplo haec dignitas restituatur; his ergo malis adacti status Hollandiae et Zealandiae primi erant qui Vilhelmum 3. renunciarunt; exemplum horum secutae sunt ceterae provinciae, et sic etiam capitanei dignitas restaurata est; populus tamen his non contentus odio maximo ferebatur in Iohannem Vitt ceterosque eius asseclas republicanos et hostes dignitatis vicarialis; erant scilicet duo fratres Vitt, Cornelius erat consul Dorderacensis, Iohannes vero pensionarius; vespertino ergo tempore insultum fecerunt in Iohannem, eumque adeo ignominiose habuerunt ut aegre vitam salvaverit, hinc alia die dignitati suae sponte renunciavit; post paucos dies accusatus est Cornelius coram statibus quod Vilhelmum veneno sufferre voluerit; accusationem hanc juramento confirmavit pagensis chyrurgus Vilhelmus Tischelaar; interim argumenta sufficientia pro eo adduci non potuerunt, hinc cum torturae aliquot gradus sustinuisset Cornelius, lata est in eum sententia exilii perpetui, nempe ut Hagae incarceretur ad dies vitae; ante sententiae huius effectuationem cum eius frater Iohannes eum accederet, ut ultimum vale ei diceret, populus irruit in carceres, ambosque fratres in publicum protractos consecuerunt, et dilacerarunt.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.