Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
2.1 Tempore eo, ubi regnum Germaniae electivum effectum est, saepe enatae sunt
lites inter Germanos et Francos de provinciis Belgicis; tandem inter Othonem 2-um imperatorem,
ex stirpe Saxonica, et Lotharium regem Franciae anno 980. conventio inita est de his provinciis
(Othonem 2-um dico imperatorem, ante Othones enim controversia erat inter reges Franciae et
Germaniae de hoc titulo; cum enim etiam reges Franciae Caroli Magni descendentes fuerint, etiam
ii usi sunt hoc titulo, sed Pontifex Germanis attribuit hunc titulum, nempe Othoni 1-o jure
exclusivo). 2 Lis ergo definita sic fuit, ut omnes provinciae Belgicae exceptis
duabus Flandria et Artesia cedantur Germanis, duae vero hae Gallis maneant. 3
Saec. 10, 11. erant obscurissima pro tota Europa, in quibus mera bella, turbae et altercationes
inter gentes vigebant; sub his temporibus saepe potentes nobiles et alii jura majestatica
aliaque sibi non competentia jura sibi appropriabant, hinc enatum est systema feudale in
Germania et Francia, partim cum consensu regum, partim iis invitis, et hinc factum est ut
Germania in complures ducatus, comitatus, principatus divisa fuerit, uti eam et hodie videmus
divisam. 4 Idem [accidit] etiam in Belgio accidit; ea ratione qua Germania
divisum est in plures dinastias, comitatus, principatus, ex quibus dein 17 provinciae enatae
sunt.1-154
3.1 Statuum tamen, seu subditorum magna mansit semper in
Belgio auctoritas; ut enim concilient sibi tales usurpatores, aut donatarii animos suorum
subditorum, varias immunitates, privilegia ipsis concedere debebant, et jam ab iis temporibus
permansit apud Belgas spiritus quidam libertatis et independentiae; erant status hi 17
sequentes, jam saeculo 11-o, nempe 4 ducatus: Brabantia, Limburgum, Luxemburgum et Geldriae;
erant 7 comitatus: Flandria, Artesia, Hannoniae, Hollandia, Zeelandia, Namurium, Zutfania; erant
5 dominia: Frisia, Mechlinia, Utrajectum, Transisolana, Groninga. 2 Antverpia
fuit 17-a, quae nomine Marchionatus S. Romani imperii usa est; hi omnes erant vasalli, clientes
imperatoris quidem, soli tamen omnibus juribus majestaticis usi sunt; per decursum saeculorum
hae provinciae per nuptias, per hereditariam successionem, imo et titulo emptionis ad paucorum
dominatum devenerunt, donec tandem ad unius ducis Burgundiae lineae junioris omnes hae
provinciae devolverentur; senior enim stirps Burgundica, quae ex Hugone Capeto in Gallia
descendit, extincta est 1345; ducatus ergo Burgundiae recidit ad coronam. 3 Hinc
Iohannes Bonus rex filio suo juniore donavit hunc ducatum, nempe Philippo Audaci; ab hoc
Philippo ergo descendit junior linea Burgundica, ad hanc ergo descendit totum Belgium; extincta
tamen in Carolo Audaci linea juniore ducum Burgundiae; unicam filiam habuit Carolus Audax
Mariam; haec Maria Burgundica nupsit Maximiliano imperatori, et ex hoc matrimonio natus est
Philippus Pulcher, archidux Austriae; cum hac ergo Maria debuisset totum Belgium ad stirpem
Austriacam devolvi, cum ea unica haeres fuerit, sed exortum est bellum inter Maximilianum et
Gallos; Galli enim ducatum Burgundicum tamquam feudum virile coronae Gallicae sequestrarunt,
Galliaeque incorporarunt; Austrica vero stirps accepit comitatum Burgundiae, seu aliquem partem
Burgundiae et 17 provincias Belgicas;1-156 Maria non diu vixit, ei successit
Philippus Pulcher, qui plerumque Gandaviae habitavit cum sua uxore Iohanna, Ferdinandi Chatolici
filia, ita ut Carolus filius eius hic natus sit in Belgio, qui etiam successit patri suo, in
Hispania defuncto, in Belgio; postquam vero post Ferdinandi Chatolici decessum etiam rex
Hispaniae factus fuisset, conjunxit hic Carolus 5. has provincias cum corona Hispanica; Carolus
hic intendisse legitur hos provincias in unum corpus colligere, et titulo regni unius eas
administrare, ad facilitanda regiminis negotia; hoc tamen coeptum ei non successit ob ampla
privilegia et immunitates omnium provinciarum, quae tamen nullo modo induci poterant ad
renunciandum juribus suis; permanserunt ergo hae provinciae in suo statu; cavit tamen Carolus
solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae
provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora
habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo
juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen
habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum
etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam jam sub
Carolo severissime inquisitum fuerit in haereticos; sub Carolo provinciae Belgii arctissimo
vinculo Germanico imperio junctae sunt, imo ipse ducatus Flandriae et Artesiae, qui prius ad
coronam Gallicam spectabant, sub Carolo caeteris provinciis incorporati sunt, post victoriam
nobilem quam de Francisco rege Galliae retulit. 5 Germania tota jam sub
Maximiliano imperatore, avo Caroli, divisa est in circulos; hae ergo omnes provinciae Belgicae
nomine Circuli Burgundici Germaniae incorporatae sunt.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|