Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2.1 Tempore eo, ubi regnum Germaniae electivum effectum est, saepe enatae sunt lites inter Germanos et Francos de provinciis Belgicis; tandem inter Othonem 2-um imperatorem, ex stirpe Saxonica, et Lotharium regem Franciae anno 980. conventio inita est de his provinciis (Othonem 2-um dico imperatorem, ante Othones enim controversia erat inter reges Franciae et Germaniae de hoc titulo; cum enim etiam reges Franciae Caroli Magni descendentes fuerint, etiam ii usi sunt hoc titulo, sed Pontifex Germanis attribuit hunc titulum, nempe Othoni 1-o jure exclusivo). 2 Lis ergo definita sic fuit, ut omnes provinciae Belgicae exceptis duabus Flandria et Artesia cedantur Germanis, duae vero hae Gallis maneant. 3 Saec. 10, 11. erant obscurissima pro tota Europa, in quibus mera bella, turbae et altercationes inter gentes vigebant; sub his temporibus saepe potentes nobiles et alii jura majestatica aliaque sibi non competentia jura sibi appropriabant, hinc enatum est systema feudale in Germania et Francia, partim cum consensu regum, partim iis invitis, et hinc factum est ut Germania in complures ducatus, comitatus, principatus divisa fuerit, uti eam et hodie videmus divisam. 4 Idem [accidit] etiam in Belgio accidit; ea ratione qua Germania divisum est in plures dinastias, comitatus, principatus, ex quibus dein 17 provinciae enatae sunt.1-154 3.1 Statuum tamen, seu subditorum magna mansit semper in Belgio auctoritas; ut enim concilient sibi tales usurpatores, aut donatarii animos suorum subditorum, varias immunitates, privilegia ipsis concedere debebant, et jam ab iis temporibus permansit apud Belgas spiritus quidam libertatis et independentiae; erant status hi 17 sequentes, jam saeculo 11-o, nempe 4 ducatus: Brabantia, Limburgum, Luxemburgum et Geldriae; erant 7 comitatus: Flandria, Artesia, Hannoniae, Hollandia, Zeelandia, Namurium, Zutfania; erant 5 dominia: Frisia, Mechlinia, Utrajectum, Transisolana, Groninga. 2 Antverpia fuit 17-a, quae nomine Marchionatus S. Romani imperii usa est; hi omnes erant vasalli, clientes imperatoris quidem, soli tamen omnibus juribus majestaticis usi sunt; per decursum saeculorum hae provinciae per nuptias, per hereditariam successionem, imo et titulo emptionis ad paucorum dominatum devenerunt, donec tandem ad unius ducis Burgundiae lineae junioris omnes hae provinciae devolverentur; senior enim stirps Burgundica, quae ex Hugone Capeto in Gallia descendit, extincta est 1345; ducatus ergo Burgundiae recidit ad coronam. 3 Hinc Iohannes Bonus rex filio suo juniore donavit hunc ducatum, nempe Philippo Audaci; ab hoc Philippo ergo descendit junior linea Burgundica, ad hanc ergo descendit totum Belgium; extincta tamen in Carolo Audaci linea juniore ducum Burgundiae; unicam filiam habuit Carolus Audax Mariam; haec Maria Burgundica nupsit Maximiliano imperatori, et ex hoc matrimonio natus est Philippus Pulcher, archidux Austriae; cum hac ergo Maria debuisset totum Belgium ad stirpem Austriacam devolvi, cum ea unica haeres fuerit, sed exortum est bellum inter Maximilianum et Gallos; Galli enim ducatum Burgundicum tamquam feudum virile coronae Gallicae sequestrarunt, Galliaeque incorporarunt; Austrica vero stirps accepit comitatum Burgundiae, seu aliquem partem Burgundiae et 17 provincias Belgicas;1-156 Maria non diu vixit, ei successit Philippus Pulcher, qui plerumque Gandaviae habitavit cum sua uxore Iohanna, Ferdinandi Chatolici filia, ita ut Carolus filius eius hic natus sit in Belgio, qui etiam successit patri suo, in Hispania defuncto, in Belgio; postquam vero post Ferdinandi Chatolici decessum etiam rex Hispaniae factus fuisset, conjunxit hic Carolus 5. has provincias cum corona Hispanica; Carolus hic intendisse legitur hos provincias in unum corpus colligere, et titulo regni unius eas administrare, ad facilitanda regiminis negotia; hoc tamen coeptum ei non successit ob ampla privilegia et immunitates omnium provinciarum, quae tamen nullo modo induci poterant ad renunciandum juribus suis; permanserunt ergo hae provinciae in suo statu; cavit tamen Carolus solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam jam sub Carolo severissime inquisitum fuerit in haereticos; sub Carolo provinciae Belgii arctissimo vinculo Germanico imperio junctae sunt, imo ipse ducatus Flandriae et Artesiae, qui prius ad coronam Gallicam spectabant, sub Carolo caeteris provinciis incorporati sunt, post victoriam nobilem quam de Francisco rege Galliae retulit. 5 Germania tota jam sub Maximiliano imperatore, avo Caroli, divisa est in circulos; hae ergo omnes provinciae Belgicae nomine Circuli Burgundici Germaniae incorporatae sunt.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.