Statistica Belgii foederati.
1.1 Belgium hoc foederatum seu Respublica Hollandica est pars Belgii totius
seu provinciarum inferiorum Germaniae Niederland; sitae sunt hae provinciae ad Rhenum.
2 Cis Rhenum ad Germaniam pertinent; trans Rhenum ad Gallias pertinebant jam
antiquitus ante tempora Romanorum; Iulius Caesar terminato bello Helvetico in belli contentiones
venit etiam cum Gallis (populo tunc temporis foederato contra Romanos); hinc per bellum
decennale subjecit eos Julius Caesar, proin tunc totum Belgium subjectum est Romanis; nam tunc
temporis etiam Batavia inito foedere cum Romanis se eis conjunxit, ut provincia socia, non ut
subjecti; idem fecerunt insulae Seelandicae, quae et hodie potior pars Belgii foederati sunt.
3 Saec. 1-o, 2-o post Christum natum Romani fines terrarum suarum semper
promoventes transjecto Rheno etiam caeteras Germaniae provincias sibi subegerunt, proin etiam
cis-Rhenanae provinciae Belgii subjectae sunt Romanis, a quibus nomine Galliae Belgicae
condecoratae sunt; permanserunt hae provinciae sub dominio occidentalium imperatorum, usque
excidium imperii occidentalis; hoc everso invasae sunt hae provinciae per Visigothos,
Burgundiones, tandem per Francos, qui transcenso Rheno Gothos ejecerunt, Burgundiones sibi
subjecerunt, provinciasque sibi tenuerunt, saeculo vero 5-o ipsos Romanos ex caetera Gallia
ejecerunt, fundaruntque celebre regnum Francicum, quod et modo floret. 4 Etiam
imperium Francicum diversos vicissitudines subivit, initio quidem valde crevit eorum potestas
sub prima stirpe regnante Merovea, dein per divisiones provinciarum satis debilitati sunt, donec
iterum Carolus Magnus conjuctis omnibus provinciis mirum in modum auxisset provincias suas; post
Carolum rursus facta est divisio; Ludovicus enim primus filius Caroli incidit cum filiis suis
tribus in altercationem, et post eius mortem facta est1-152 divisio provinciarum;
Lotharius accepit Italiam, Carolus Franciam, Ludovicus vero Germaniam; Lotharius paulo post
defecit et hinc tantum Germanicum et Francicum mansit imperium, Lothariae vero provinciae
divisae sunt inter 2 fratres, et tunc Belgium recidit ad Gallos; sic permanserunt negotia usque
defectum lineae Ludovici, et tunc Germania factum est regnum electivum; saeculo 9-o Gallia
divisa est etiam in Lotharingiae et Franciae regnum, et tunc Belgium Lotharingiae regno adjectum
est; sed paulo post extinctum est hoc regnum Lotharingiae, et tunc Belgium recidit ad Franciam,
sed tardius iterum ex regno Franciae excisa est portio titulo Ducatus Lotharingici, cui iterum
Belgium adjunctum est.
2.1 Tempore eo, ubi regnum Germaniae electivum effectum est, saepe enatae sunt
lites inter Germanos et Francos de provinciis Belgicis; tandem inter Othonem 2-um imperatorem,
ex stirpe Saxonica, et Lotharium regem Franciae anno 980. conventio inita est de his provinciis
(Othonem 2-um dico imperatorem, ante Othones enim controversia erat inter reges Franciae et
Germaniae de hoc titulo; cum enim etiam reges Franciae Caroli Magni descendentes fuerint, etiam
ii usi sunt hoc titulo, sed Pontifex Germanis attribuit hunc titulum, nempe Othoni 1-o jure
exclusivo). 2 Lis ergo definita sic fuit, ut omnes provinciae Belgicae exceptis
duabus Flandria et Artesia cedantur Germanis, duae vero hae Gallis maneant. 3
Saec. 10, 11. erant obscurissima pro tota Europa, in quibus mera bella, turbae et altercationes
inter gentes vigebant; sub his temporibus saepe potentes nobiles et alii jura majestatica
aliaque sibi non competentia jura sibi appropriabant, hinc enatum est systema feudale in
Germania et Francia, partim cum consensu regum, partim iis invitis, et hinc factum est ut
Germania in complures ducatus, comitatus, principatus divisa fuerit, uti eam et hodie videmus
divisam. 4 Idem [accidit] etiam in Belgio accidit; ea ratione qua Germania
divisum est in plures dinastias, comitatus, principatus, ex quibus dein 17 provinciae enatae
sunt.1-154
3.1 Statuum tamen, seu subditorum magna mansit semper in
Belgio auctoritas; ut enim concilient sibi tales usurpatores, aut donatarii animos suorum
subditorum, varias immunitates, privilegia ipsis concedere debebant, et jam ab iis temporibus
permansit apud Belgas spiritus quidam libertatis et independentiae; erant status hi 17
sequentes, jam saeculo 11-o, nempe 4 ducatus: Brabantia, Limburgum, Luxemburgum et Geldriae;
erant 7 comitatus: Flandria, Artesia, Hannoniae, Hollandia, Zeelandia, Namurium, Zutfania; erant
5 dominia: Frisia, Mechlinia, Utrajectum, Transisolana, Groninga. 2 Antverpia
fuit 17-a, quae nomine Marchionatus S. Romani imperii usa est; hi omnes erant vasalli, clientes
imperatoris quidem, soli tamen omnibus juribus majestaticis usi sunt; per decursum saeculorum
hae provinciae per nuptias, per hereditariam successionem, imo et titulo emptionis ad paucorum
dominatum devenerunt, donec tandem ad unius ducis Burgundiae lineae junioris omnes hae
provinciae devolverentur; senior enim stirps Burgundica, quae ex Hugone Capeto in Gallia
descendit, extincta est 1345; ducatus ergo Burgundiae recidit ad coronam. 3 Hinc
Iohannes Bonus rex filio suo juniore donavit hunc ducatum, nempe Philippo Audaci; ab hoc
Philippo ergo descendit junior linea Burgundica, ad hanc ergo descendit totum Belgium; extincta
tamen in Carolo Audaci linea juniore ducum Burgundiae; unicam filiam habuit Carolus Audax
Mariam; haec Maria Burgundica nupsit Maximiliano imperatori, et ex hoc matrimonio natus est
Philippus Pulcher, archidux Austriae; cum hac ergo Maria debuisset totum Belgium ad stirpem
Austriacam devolvi, cum ea unica haeres fuerit, sed exortum est bellum inter Maximilianum et
Gallos; Galli enim ducatum Burgundicum tamquam feudum virile coronae Gallicae sequestrarunt,
Galliaeque incorporarunt; Austrica vero stirps accepit comitatum Burgundiae, seu aliquem partem
Burgundiae et 17 provincias Belgicas;1-156 Maria non diu vixit, ei successit
Philippus Pulcher, qui plerumque Gandaviae habitavit cum sua uxore Iohanna, Ferdinandi Chatolici
filia, ita ut Carolus filius eius hic natus sit in Belgio, qui etiam successit patri suo, in
Hispania defuncto, in Belgio; postquam vero post Ferdinandi Chatolici decessum etiam rex
Hispaniae factus fuisset, conjunxit hic Carolus 5. has provincias cum corona Hispanica; Carolus
hic intendisse legitur hos provincias in unum corpus colligere, et titulo regni unius eas
administrare, ad facilitanda regiminis negotia; hoc tamen coeptum ei non successit ob ampla
privilegia et immunitates omnium provinciarum, quae tamen nullo modo induci poterant ad
renunciandum juribus suis; permanserunt ergo hae provinciae in suo statu; cavit tamen Carolus
solemni edicto ab omnibus provinciis recepto, ne unquam ullo sub praetextu dividantur hae
provinciae, ad omne malum divisionis antevertendum; sub hoc Carolo Belgae florentissima tempora
habebant; ille enim ibi natus et educatus totus Belga erat, eosque in ipsa Hispania omni modo
juvit, navigatio enim, commercium, manufacturas omni modo promovit, faustissimumque sic regimen
habuit. 4 Sub ipsius regimine nova secta Lutheri et Calvini erupit ad ipsum
etiam Belgium; haec sub Philippo 2-o in rebellionem attrocissimam eruperunt, quamquam jam sub
Carolo severissime inquisitum fuerit in haereticos; sub Carolo provinciae Belgii arctissimo
vinculo Germanico imperio junctae sunt, imo ipse ducatus Flandriae et Artesiae, qui prius ad
coronam Gallicam spectabant, sub Carolo caeteris provinciis incorporati sunt, post victoriam
nobilem quam de Francisco rege Galliae retulit. 5 Germania tota jam sub
Maximiliano imperatore, avo Caroli, divisa est in circulos; hae ergo omnes provinciae Belgicae
nomine Circuli Burgundici Germaniae incorporatae sunt.
4.1 Res Belgicae longe aliam faciem susceperunt sub Philippo 2-o, filio Caroli
eiusque successore; omnium horum malorum non ultima causa fuit indoles cruda, severa Philippi
2-i; Carolus enim affabilis, mitis, omni ex parte favit Belgis, sed Philippus totus Hispanus,
trux, melancolicus favit Hispanis, spretis Belgis non tantum in Hispania, sed in ipso Belgio
Hispanos1-158 praeposuit ipsis; hac re totius Belgii odium sibi contraxit; haec tamen
non sola causa aversionis fuit, sed accessit et id, quod Philippus non tantum Caroli decreta
circa haereticos renovaverit, sed ea extendit, gravioribus poenis roboravit, et severissime
exsequi fecit; erant et aliae minores causae, uti studium vindictae et odii procerum quorumdam
Belgii; sed princeps Vilhelmus Aransionensis (Duc d’Aurange), hic princeps erat superbus et
ambitiosus, eminuitque caeteris opibus et divitiis; cupiebat hic ut gubernator harum
provinciarum creatur tempore absentiae Philippi; rex interim aliam personam creavit
gubernatorem; dein dux hic voluit nuptias inire cum Catharina, ducis Lotharingiae filia, ut sic
per eam gubernator fieret; sed Philippus in neutrum consensit, sed Margaretham sororem naturalem
suam, conjugem ducis Farnese, creavit gubernatricem; hic ergo dux Aurelianensis
! nullam neglexit occasionem Philippo nocendi cum tempore; cum hoc enim principe
plures status erant offensi Philippo, quod neglecti fuerint; praecipui ex his erant comes
Egmontanus et comes Ornanus; infensum habuit etiam statum ecclesiasticum, episcopos; videns enim
Philippus dioecesium non esse aequam distributionem, aliquas esse nimis magnas, hinc voluit
plures dioeceses creare, sicque imminuere ceterorum proventus; abalienavit ergo animos
episcoporum antiquorum, hi ergo negotiis religionis in rem suam usi non parum contulerunt ad
exacerbandos animos contra Philippum, qui severitatem suam crescente semper numero haereticorum
auxit etiam semper, nihilque de mediis lenioribus cogitavit. 2 Maxime exarsit
odium omnium cum reducta inquisitione in Belgium multa milia morti tradidisset post abitum suum
in Hispania mortua uxore sua prima anno 1559. 3 Constituit etiam in Belgio
consilium ex sacerdotibus et1-160 monachis constans, qui inquirerent in haereticos,
et quamquam hoc tribunal nomine inquisitionis sacrae (exosae summopere Belgis) non uteretur,
tamen procedura et effectus eius idem erat; severitas huius tribunalis novum momentum
exacerbationis Belgarum fuit; multo enim severiores poenae adhibebantur in Belgio ab hoc
tribunali quam in Hispania, ob diversam harum gentium indolem; Hispani enim severi, taciturni,
parum inter se conversantes, non exigebant tantam severitatem, quam vivaces, loquaces, audaces
Belgae; erravit etiam Philippus in electione consilii status, quod Margarethae gubernatrici
adjecit, pro gravioribus negotiis provinciarum dirigendis; in hoc consilio meri tales erant qui
Philippo faventes et eius creaturae erant et ipso facto ceteris exosi erant; inter caeteros
praecipuus erat cardinalis Granvellanus, qui toti consilio, et ipsi quasi etiam gubernatrici
praepositus, sine cuius assensu et nutu nil fieri poterat; hic vero homo ab omnibus odio
ferebatur; vix ergo, his constitutis, Philippus discessit ex Belgio, jam enatae sunt
dissensiones et morem mandatis regiis vix gerebant Belgae; capacitata fuit gubernatrix de eo
quod hae dissensiones componi non possint, nisi cardinalis Granvellanus removeatur; datis ergo
plurimis litteris ad Philippum post aliquot annos, nempe 1564-o, publico decreto revocatus fuit
ad Hispaniam; negotia tamen administrationis per remotionem cardinalis non multum mutata et
meliorata sunt; Margareta enim consiliis aliorum usa est, qui a cardinale non multum
differebant; videns Margaretha ultra omnem modum animos Belgarum exulceratos, constituit de vero
rerum statu edocere Philippum; effectus huius deputationis et litterarum Margarethae nullus
fuit, imo novas poenas adjecit pro inoboedientibus et seditiosis; videntes ergo Belgae omnia
leniora media insufficientia esse ad permovendum Philippum, coeperunt proceres inter se
communicare consilia suaeque saluti prospicere; decreverunt ergo foedus inter se inire viresque
omnes conferre ad succurrendum, si aliquis eorum ad inquisitionem traheretur, aut periculum
alterutri imminueret; hoc foedus anno [anno] 1565. factum est sub nomine Compromissi; hoc
Compromissum in scriptum redactum est pluribusque articulis auxerunt securitatis propriae causa,
et haec quidem omnia ad Dei gloriam et regis bonum et felicitatem promovendam; hoc ergo adhuc
non animo seditionis1-162 fecerunt; caput huius foederis fuit Henricus Brederod cum
400 circiter aliis baronibus, comitibus et nobilibus; consenserunt in id, ut adhuc semel
Margaretham novo supplici libello accederent ad abroganda decreta Philippi; missa nova deputatio
est ad Philippum; nobiles hos ingens turba plebis comitata est ad urbem Bruxellam ad
Margaretham, quae consternata est hoc confluxu; comes ergo [ergo] Berlemontius, qui ei adstabat,
dixit gubernatrici nihil metuendum esse de his geux, seu mendicis; hoc ergo nomen inhaesit
deinde protestantibus et instantibus Belgicis, dicti enim sunt Geisii, et ipsi protestantes
rebelles pro insigni suo peram mendici (Bettel-Sack) assumpserunt. 4 Alii dicti
sunt Geisae maritimi, qui nempe bellarunt mari contra Hispanos.
5.1 Deputatio tamen ad regem facta nullum effectum habuit, imo acerbiter
repulsi sunt, quasi inaudita; corripuit ergo indignatio totum populum, non enim tantum
inoboedientes, sed jam violenti ubique erant; sacra sua prohibita publice exercuerunt, pluribus
in locis publicis, sed armati semper, ut contra violentias tuti essent; non contenta tamen plebs
protestantium his, virus suum in Chatolicos profuderunt, eorum ecclesias incenderunt, dejecerunt
statuas, praesbiteros enecuerunt ! ita ut intra triduum 300 ecclesiae
Chatolicorum demolitae fuerint. 2 Gubernatrix quas potuit dispositiones
contrarias fecit, partim vi eos frangendo, partim potentiores lenitate et gratia sibi
devincendo, ita ut tranquilitas restituta fuerit, eo felicius quod multi ex rebellibus solum
verterint, iram Philippi metuentes; plurimum ad hanc quietem contulerunt comes Egmontanus,
Aransionensis et ceteri comites; Philippus tamen recte hos pro capitibus rebellionis habuit, et
palam contra eos debacchatus est, princeps ergo Aransionensis fuga se salvavit ad Germaniae
principes protestantes, a quibus magnis animatus suffultusque viribus et pecuniis; in limitibus
ergo Germaniae Vilhelmus princeps Aransionensis collectis profugis eum secutis coepit exercitum
colligere; gubernatrix cum aliis fidelibus Philippum invitarunt ad Belgium, ut ipse clementia
componat has turbas, sed rex ducis Albani consiliis corruptus nihil de his audire voluit;
putabat enim infra dignitatem suam esse ad leniora descendere cum hac misera gente; imo libenter
habuerunt Hispani exortas esse has turbas, ut sic armis suppressos Belgas tamquam rebelles
amplius privilegiis et libertatibus suis privare1-164 possent. 3
Demandavit ergo duci Albano, ut forti stipatus exercitu in Belgium digrediatur, lenisque admodum
Margarethae vices ut gubernator Belgii suppleat, et quidem cum plena potentia, observet tamen
haec duo, ut haereticos exstirpet, dioecesiumque novam divisionem exsequetur; advenit ergo '557.
anno Bruxellas; eo initium fecit quod plures nobiles suspecti ut primipili carceribus mancipati
sunt, una cum comitibus pluribus; omnia acta protestantum, ipsum etiam Compromissum eorum,
declaravit crimen laesae majestatis divinae et regis esse, consequenter omnes in his versati
perduelles et criminis laesae majestatis rei decreti sunt; constituit ergo tribunal judiciarium
criminale, quod inquireret in reos sine ulla revisionis et appellationis gratia; supplicio ergo
ultimo multi affecti sunt bonaque eorum confiscata sunt; elapsi sunt quidem multi in insulas, in
Helvetiam aliamque Germaniam; caeteri vero absentes rei citati sunt ab hoc tribunali, et cum non
comparuerint, ut contumaces rei convicti, bona eorum confiscata sunt; interim Vilhelmus
Aransionensis collectis aliquot milibus in Germania cogitavit succurrere suis; anno ergo '568.
primas copias induxit Ludovicus comes Nassoviae, frater principis Aransionensis; obviam ei init
comes Arenberg, qui gubernator Frisiae fuit; prima pugna 23-a Maji accidit et haec pugna pro
Geisiis faustissima fuit, in campis Heilicher Lee; audiens hoc Albanus ipse se operi accinxit
cum majore parte exercitus; ante tamen discessum suum Brüxellis, 2-a Iulii, comites Egmontanum
et Hornanum, cum aliis multis ultimo supplicio affici curavit; Albanus ergo fregit comitem
Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis
cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum,
partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu
suo fuga se salvavit ad Germaniae principes; Albanus ergo sufflatus hac fortuna solemnem statuam
erigi curavit in memoriam pugnae suae felicis Antverpiae; post haec partim ut rebelles magis
supprimat, partim cum ipse pecuniis laboraret, novis gravissimis exactionibus pressit eos;
initio quidem centesimam partem omnium facultatum pendere debuerunt, dein 20-am partem bonorum
immobilium, tandem decimam partem omnium mobilium praestare debuerunt toties, quoties
venderentur; his oneribus gravissimis ipsos etiam quietos cives exacerbavit, praesertim cum
armata exsecutio in procinctu fuerit contra renuentes; interim cum haec Bruxellis
pararentur,1-166 relatum est ei per nuncios, quod Geisae marini urbem et portum
Hollandiae Brielam adorti sint eumque ! expugnaverint; Albanus tamen superbus
bellidux contempsit hoc voce Hispanica (Nada) nihil, et tamen ex hoc nihil prodivit tota
respublica Hollandiae; hinc versum hunc in perennem rei memoriam tardius fecerunt crevit in
immensum, quod fuit ante nihil; occupavit vero Brielam comes Bergensis anno 1572; anno eodem
ceperunt Lissingam in insula Valchria Zeelandiae, et tardius Campoveriam urbem munitam; animati
per hoc alii protestantes plures urbes rebellare coeperunt, et sic exiguum post tempus tota
Hollandia, excepta Schenhooia et Amsterodamensi urbe rebellare coepit; hae ergo civitates
rebellantes ducem sibi elegerunt Vilhelmum Aransionensem eique in qualitate pro-regis
fidelitatis juramentum spoponderunt; intra paucos menses ultra 150 naves maritimorum Geisiorum
collectae sunt in Zeelandiae portibus, adjuti ab Anglis et Gallis navibus et provisionibus
bellicis, et haec classis maximas causavit Hispanis molestias; haec enim classis fregit mari
Hispanos ubique, etiam si terra saepe victi sint rebelles a Hispanis; Geldria, Frisia, et
Transisalana provincia secuta est Hollandiam et rebellarunt contra Hispanos; urbem Mons
Hannoniae etiam hoc tempore expugnavit comes Nassoviensis una cum arce eius; hanc urbem dux
Albanus dein per famem ad deditionem coegit rursus, et recepit; recuperata hac urbe expugnavit
urbem Mechlinium et Isusaniam, quas etiam exspoliari curavit per milites, per quod rursus
exacerbavit animos Belgarum erga Hispanos, praecipue cum etiam urbem Nardeam funditus deleri
curaret; haec '573. acciderunt; Philippus de hactenus actis per cursores semper certior factus,
videns causam tantorum malorum non ultimam esse severitatem nimiam ducis Albani, hinc eum
revocavit ad Hispaniam; sub hoc crudeli belliduce intra aliquot annos plus quam 18,000 Belgarum
manu carnificis ceciderunt, praeter eos qui bello occubuerunt; suffecit ei Ludovicum
Recesnensis, commendatorem ordinis equestris S. Iacobi, et gubernatorem tunc temporis ducatus
Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit, in adventu suo quidem
tota classis Hispanorum deleta fuit per Geisos maritimos anno '73; hac deleta portum Ramecensem
expugnarunt una cum urbe eiusdem nominis et per hanc totam insulam Valcriam sibi subjecerunt.
1-168
6.1 Anno tamen 1575. negotia magis ex sententia cesserunt Ludovico cum Geisiis
terrestribus; conflixit enim cum exercitu rebellium et hoc proelio ad internecionem victi sunt
in Mokerheide ad Goavam urbem die 14-a Ap; in hoc proelio ipse Ludovicus comes Nassoviae cum
fratre suo Henrico Nassoviae occubuit totusque exercitus eorum stratus et dissipatus est; post
hanc victoriam rursus Hispani in petulantiam abierunt obque defectum stipendiorum rapiebant
praedabanturque ubique. 2 Pacata hac urbe exercitum suum ad Lugdunum Batavorum
expugnandam admovit, incolae se ex desperatione vehementer defendebant, pressit tamen fame, jam
jam se dedere coacti fuissent, nisi alii Belgae effossis aggeribus fluvii Mosae inundassent
exercitum Hispanorum, sicque coegissent solvere obsidionem; anno 1576. imperator Maximilianus
2-us se obtulit mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut
condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed
a suo proposito recedere nullo modo voluit, nullum ergo effectum habuit haec legatio; post hoc
ergo, cum nullam spem in gratia Philippi viderent, Hollandia et Zeelandia, provinciae praecipuae
Belgii, arctissimo vinculo se colligarunt, principem Aransionensem ducem belli sibi elegerunt
illimitata cum potestate, gaudeatque omnibus juribus et praerogativis, quibus vicarii regis
gaudebant; inter haec eodem anno decessit gubernator Ludovicus Reccesnensis; post eius mortem
consilium status suscepit gubernationem negotiorum ad interim; odium interim Belgarum adversus
Hispanos, quos pro apertis hostibus habebant, mirum in modum crevit; Hispanicus enim miles ex
defectu victualium et stipendiorum urbes celeberrimas Antverpiensem et Ultrajectensem
exspoliaverunt et depopulati sunt; publice ergo per magistratus civitatum, quae etiam cum Geisis
non faciebant, animati sunt cives ad corripienda arma contra milites Hispanos eosque ejiciendos;
et tunc plures provinciae Belgii missis deputatis communem rem fecerunt cum Hollandis et
Zeelandis, nempe Brabantia, Flandria, Artesia, Hannonia, Namurium, Utrajectensis et Mechlinia.
3 In urbe Gandano (Gent) inito foedere se conjunxerunt et hinc etiam hoc foedus
pactio Gandensis dicta est; hac pactione constitutum est mutuis viribus in eo collaborandum, ut
pax restituatur Belgio, ut libertas religionis evincatur, ut miles Hispanus eliminetur, sed de
Philippi regis exauctoratione adhuc nihil memoratum est, proin non [adhuc]
rebellabant1-170 contra eum adhuc; nam si haec concessisset ipsis, prouti egerunt
apud eum, pax restituta fuisset; Philippus finxit ad speciem se consentire in hanc
pacificationem, occulte tamen decrevit hoc foedus dilacerandum. 4 Misit ergo
Philippus fratrem suum naturalem Iohannem Austriacum cum plena potestate rerum gerendarum, qua
gubernatorem; non deerant aliqui, maxime in Hollandia et Zeelandia, qui suadebant non esse
fidendum Philippo et eius gubernatori Iohanni, caeterae vero provinciae conjunctae cum Hollandis
inclinabant in Iohannem; tandem etiam Hollandi et Zelandi retracti sunt ad partes Iohannis sub
ea conditione, ut foedus Gandanense solemni edicto nomine Philippi regis ratihabeatur per
gubernatorem.
7.1 Hoc edictum a Hispanis Edictum perpetuum dictum fuit, anno '577. fuit
promulgatum; interim paulo post apparuit non vanam fuisse suspicionem Hollandorum; Iohannes enim
non multo post hoc edictum hostiliter se gessit, castellum Namuriense expugnavit militiamque
Hispanicum illocavit; offensi per hoc Belgae Iohannem hostem reipublicae pronunciarunt
decreveruntque eum expellere ex castello Namüriensi, quod et effectuarunt, plurima castella
expugnarunt, et aliqua solo aequarunt; post haec confluxerunt Bruxellas ibique ducem
Aransionensem praesidem provinciarum crearunt; diffidentes tamen causae suae decreverunt alium
Philippo acceptiorem eligendi gubernatorem, hinc Matthiam juniorem filium Maximiliani
imperatoris et fratrem Rudolphi imperatoris elegerunt gubernatorem, qui etiam comparuit;
auctoritatem tamen eius circumscripserunt status et ordines, dein ei ut locumtenentem ad latus
collocarunt dominum Aransionensem; haec tamen omnia summe displicuerunt Philippo; misit ergo
Iohanni novas copias et suppetias, quas Alexander dux Farnese adduxit anno '578; eodem anno
conflixerunt partes ad urbem Gemblusium; hoc in conflictu Hispani rursus profligarunt Belgas,
diversas urbes collimitaneas expugnarunt, spoliarunt; uti Lovanium (Löwen), Philippopolis
(Philipsbourg), Limburgum. 2 Videntes se ubique vinci Belgae decreverunt
Henricum 3-um evocare eique subjicere, malentes alteri subesse quam Philippo; miserunt ergo
Parisios legatos, sed Henricus rerum circumstantiis impeditus deprecari debuit hanc
oblationem;1-172 commendavit tamen Belgis fratrem suum ducem Franciscum Alencolis,
qui etiam in Belgio comparuit; cum tamen viderent eum non comparere exercitu stipatum,
dissensiones exortae sunt inter ipsos status, quas ipsum religionis novae exercitium in
provinciis Catolicis adhuc non parum adjuvit; diversae ergo provinciae, tardius Valonicae
dictae, deseruerunt foedus Gandanense; hae sunt illae provinciae, quae hodie domui Austriacae
parent, tunc vero Hispanis se rursus adjunxerunt. 3 Dum haec fierent, morte
insperata decessit Iohannes Austriacus; ille ante mortem suam in ducem Farnese transtulit
gubernium harum provinciarum ad interim; Philippus vero confirmavit eum in sua dignitate; ille
ergo omnia contulit ut provincias Valonicas, tunc adhuc vacillantes, abstraheret a rebellibus
conjungeretque cum Hispanis. 4 Caeterae vero provinciae in urbe Utrajectensi
congregati ! foedus arctissimum iniverunt, excepta Artesia, Hannonia et parte
Flandriae; foedus hoc anno 1579. initum est inter Geldriam, Hollandiam, Zeelandiam, Frisiam et
Utrajectum; harum provinciarum exemplum secuta est paulo post Transisalana et Groninga; hoc
foedere constitutum est, ut provinciae hae unitis viribus suam libertatem vindicare velint; 2-o)
si quocunque tempore de pactione pacis ageretur cum ipsis, sine consensu omnium 7 provinciarum
nihil agatur. 5 3-o) in mensura tributorum sine communi omnium consensu nihil
determinetur; huic ergo vinculo superinaedificata est respublica hodierna Hollandia; coeperunt
nummos cudere jam his temporibus, et in primis nummis suis expresserunt navim fluctuantem in
mari fractis velis cum inscriptione hac: Incertum, quo fata ferent; ipsi enim viderunt res suas
pessime constitutas esse; dum haec ageretur Utrajecti Philippus rursus egit per legatum suum
Antverpiae de pace universali omnium provinciarum cum Philippo; foederati tamen videntes se
numquam intentionem suam adepturos, interturbarunt ipsi foedus hoc; ceterae tamen provinciae
exceptis his 7 se Philippo subjecerunt. 6 Post haec ergo bellum apertum exarsit
inter Hispanos ceterosque eis subjectas provincias et inter foederatos; agitata fuit inter
foederatos quaestio de imperante, hinc anno '581. convenerunt provinciae, tunc Philippum
declararunt exauctoratum; die 26-a Iulii publico instrumento expositisque causis se liberos et
independentes declararunt, ex eo quod Philippus leges et consuetudines, quas jure jurando
manutenendas promisit, violaverit.
1-174
8.1 Determinatum ergo est ut imperio se subjicerent Francisci Alenconii, ducis
Antegavensis, quem ipsis Henricus 3. rex Galliae submisit, interim imperium eius valde arctis
limitibus circumscribebatur; ille vero absolutum imperium affectabat, hinc inducto milite
Gallicano ad civitates contrariantes cogere voluit, sed Belgae offensi per hoc profligarunt
Gallos eosque pro hostibus habebant; dein postulabat Franciscus ut has provincias non tantum pro
se et suis successoribus jure hereditario possideret, sed si nullam posteritatem relinqueret,
recidant hae provinciae ad Gallos; hanc ultimam conditionem nullo modo susceperunt Belgae; hinc
maximae dissensiones inter eum et Belgas enatae sunt; ultimo ipse Alenconius cum dedecore cum
omnibus suis excedere coactus est ex Belgio, et in Galliam se recipere, ubi etiam anno '83.
occubuit; videntes se delusos a Gallis imperium summum Vilhelmo Aransionensi detulerunt, ob
magna eius merita; dum de his ageretur, in urbe Delforum Vilhelmus manu Caspari Gerhard
pistoleta occidit 10-a Maji 1583; per eius mortem vehementer consternatae erant provinciae;
Alexander ergo dux Farnese gubernator ubique ipsos pressit duce destitutos; congregati ergo
status decreverunt officium belliducis deferre Mauritio, filio juniori occisi Vilhelmi
Aransionensis, videbant enim in hoc juvene 18 annorum principe magnas latere qualitates; ei
adjunxerunt locumtenentem comitem Hohenlo, virum strenuum et libertatis amantissimum.
2 In merito vero imperantis decreverunt Henricum 3-ium regem Galliae accedere,
eique offerre dominium suum, sed ab eo secundam repulsam pati debebant, qui turbis domi detentus
eis succurrere non potuit; interim vero Hispani Brabantiam et Flandriam fere totam sibi
subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam;
pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec
suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus
die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis,
equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat; Belgae suo tempore
aequivalens pro copiis et expensas belli ipsis restituant, et in majorem securitatem Belgae tres
urbes maritimas eis in pignus dare debebant, nempe Brieram, Vlissingam, et Ramecum; hae
civitates usque 1626. manserunt in potestate Anglorum, eo vero anno1-176 1,000,000
imperialium redemerunt eas Belgae; additum etiam fuit id, ut Anglus bellidux praeesset non
tantum his copiis, sed etiam toti exercitui; misit ergo Elisabetha comitem Leicestriae (vulgo
Robertus Dudlei dictus); venienti delata est omnis potestas militaris per Belgas; interim etiam
hic Robertus se suspectum Belgis reddidit, non enim ex sententia negotia sua gessit, ubique
infelix profligatus est a Hispanis; accedit, quod urbem Dauentriam Guilielmus Stanleius per
proditionem tradiderit Hispanis, qui Roberto adjunctus fuit, eique familiarissimus; missi sunt
ergo nuncii ad Elisabetham cum precibus ut revocet comitem Leicester, quod etiam fecit
Elisabetha; Belgae ergo rursus principi Mauritio detulerunt praefecturam exercitus; quoad
imperium vero centrale decreverunt, ut singulae provinciae in graemio sui per status summam
potestatem exercerent, independentesque fiunt hae provinciae in specialibus; in communibus vero
omnium negotiis subsint omnes provinciae statibus generalibus seu communibus; sic ergo effectum
est sistema 7 diversarum civitatum Belgicarum; his constitutis sub ductu Mauritii res eorum
favorabiliter gerebantur, fortunaque ipsis magis favere coepit, cum ex Flandria et Brabantia
multi opulentissimi cives se receperint ad foderatos, ob religionis libertatem, cum hae
provinciae duae per ducem Farnese Philippo subjectae fuissent, et in iis Philippus poenam exilii
statuisset in eos, qui ad sacra Christianorum redire nolent; Antverpienses enim ditissimi
mercatores se receperunt Amsterodamum sicque secum commercium transtulerunt ad foederatos.
3 Circa haec tempora parabat Philippus classem suam invictissimam contra
Elisabetham reginam Angliae; etiam in Gallia miscuit se litibus Hugonotarum et Ligae Sacrae;
omnes hae circumstantiae contulerunt in meliorandam protestantium Belgicorum sortem; Philippus
enim aliis in regnis fractus non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem
eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his
omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires
Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima
exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus
Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per
insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic1-178 ejectis Hispanis
ex 7 provinciis bellum dein cum majori efficacia gerere potuit, sic Sutfaniam, Daventriam,
Neomagnum, Steinbiccum, Koebordiam, Mons Gertrudis urbes in conspectu Hispanorum expugnavit
Mauritius; intermedio tempore decessit Alex. dux Farnese et hoc quoque Belgis profuit, hic enim
saepe copias eorum contrivit; Mauritio vero, qui se Belgis adeo commendavit, detulerunt
vicariatum duarum provinciarum Geldriae et Transisalanae; in caeteris enim provinciis vicarius
erat Philippus, frater senior Mauritii (dignitas vicarialis in Belgio ab antiquitus in usu erat;
principes enim superioribus jam temporibus in absentia sua constituebant gubernatores vel
vicarios; dignitas ergo vicarii in maxima aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas
permansit etiam exauctoratis regibus). -- 4 Philippus, ut affligat magis Belgas
adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut
sic commercium aromatum, quod Belgae cum maxima sua utilitate pro Portugallis faciebant,
interrumpat, Belgisque ramum omnem sustentationis adimat et cogat eos ad subjectionem; interim
Philippus vehementer spe sua delusus est; Belgae enim in desperationem acti, non tantum se ipsi
non subjecerunt, sed ipsi detecta nova in Indias orientales via totum commercium aromatum,
ejectis Hispanis et Portugallis, ad se adtraxerunt; tentarunt illi ergo ad oras orbis
septemtrionales novam viam detegere anno '594, '95. et '96, ad declinandas insidias
Portugallorum et Hispanorum, et ut sic compendium temporis et expensarum habeant; sed frigora et
glacies obstabant illis, et re infecta redire debebant; decreverunt ergo non obstante periculo
omni via ordinaria ad Indias orientales proficiscendi, anno ergo '595. pervenerunt usque insulam
! Bonae Spei, quam etiam ductu Cornelii Routmann expugnarunt, sicque sibi clavim
ad Indias reppererunt; hoc promontorio sibi subjecto feliciter pervenerunt ad Indias orientales,
et non obstantibus Hispanis in usum commercium collocarunt, plures provincias expugnarunt,
Hispanosque ubique represserunt; eodem adhuc saec. 16-o diversae societates mercantiles
coaluerunt ad commercium evehendum, quae dein societates anno 1602-o in unam magnam societatem
contractae sunt; haec societas incredibiles divitias corrasit, ad haec usque tempora, sed modo
in praeceps ruere tendit.
1-180
9.1 Philippus defuncto duci Farnese gubernatori substituit Ernestum archiducem
Austriae, fratrem Rudolphi; post tamen aliquot menses mortuus est Ernestus; ei substitutus est
comes Fuenentes, hoc vero defuncto substitutus est ei Albertus archidux Austriae; circa hoc
tempus Henricus 4. devictis adversariis suis pacem Galliae universae dedit, hinc ulturus
injuriam Philippo bellum indixit; haec rursus nova favorabilis circumstantia fuit pro Belgis;
Henricus enim foedus cum Anglis et Belgis inivit, qui tres unanimi consensu lacessiverunt
Hispanos; interim Albertus parum in Belgis facere potuit, sed limites solum tueri contra Gallos;
Mauritius vero Rinobergam et Mersam, duo munita loca Transisalanae provinciae, expugnavit 1597.
2 '98. pax coaluit inter Henricum et Philippum, Belgae ergo ex parte Galliae
destituti arctius cum Anglis conjunxerunt se, domi etiam suae commercio jam florente fortiores
erant, et ipsi facile resistere poterant; videntes Hispani tam potentes esse Belgas fecerunt
varias promissiones, comminationes, ipsa aula Austriaca comminata est se convertere velle contra
eos, si non resipuerint, sed Belgae viribus suis confisi spreverunt et monita et comminationes.
3 Videns ergo Philippus non hoc juvare adhuc ultimum tentavit medium; cessit
nempe filiae suae Isabellae provincias has jure hereditario, cum sciverit Belgas jam ipsum
Hispanicum ducatum exhorruisse; cogitavit ergo eos ad saniora redire si ipsis principem proprium
dederit; haec Isabella Alberto, augusto archiduci Austriae, data fuit in uxorem, addita
conditione quod, si defecerit Albertus aut eius heredes, recidat Belgium ad Hispanos; jam
Philippus ob provectam aetatem Isabellae, imo, ut aliqui volunt, cum per medicamenta sterilis
reddita sit, scivit ipsam heredes non habituram, hinc recidisset statim post mortem Isabellae
Belgium foederatum ad Hispanos; Belgae tamen dolum detegentes non susceperunt eam; eodem anno
'98. decessit Philippus; post eius mortem non minori fortuna usi sunt Belgae contra Hispanos
ductu Mauritii, sic anno 1600. statuit urbem Neoportum expugnare; Hispanis interfuit impedire ne
id fiat; Lebertus ergo copias adduxit contra Mauritium, et fessis adhuc suis copiis aggressus
est Mauritium, sed luit etiam; fractis enim eius legionibus dispersit totum exercitum Alberti;
post hoc infelix coeptum animos adjecit Albertus ad urbem Ostendam expugnandam, obsessi omni
pertinacia se defenderunt, coacti1-182 tamen sunt deditionem facere, cum ultra
triennium virtutem obpugnantium pertinacia propugnantes detinuerunt; feruntur 70,000 Belgarum
occubuisse, Hispanorum vero plura aliquot milibus; 20-a ergo Augusti anni 1603. deditio facta
est. 4 Dux Spinola Alberti adhuc duas expeditiones habuit contra Belgas, non
tamen multum effecit, quamquam Iacobus rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere
Belgico Hispanisque se adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu
Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit
negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis
Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc facinoroso actu effectuato diversas urbes
Mauritius in continenti cepit, sequenti anno Spinola aliquot urbes cepit; postea ad urbem
Antverpiensem expugnandam animum adjecit, succurrit Mauritius oppugnatis, conflixit cum Spinola,
sed victus est ab eo; hoc tamen non multum obfuit Belgis; Philippus 3-us videns se viribus non
valere cogitavit de compositione harum litium pacemque ursit, quam etiam Albertus et Isabella
suasit; convenerunt ergo legati Hagam comitium, ibi cum pax fieri non potuerit, ad minimum ad 12
annos confectae sunt indutiae tamquam cum populo quasi libero; ipsi Belgae habebant magnam
causam indutias acceptandi; attritae enim erant vires eorum tantis bellis, dein coeperunt
metuere auctoritatem Mauritii principis, qui totum exercitum a nutu suo habebat populoque
gratissimus fuit; hinc ut exercitus imminui possit, proin Mauritius quasi auctoritate sua exui,
studuerunt pactionem pacis cum Philippo iniri; in urbe ergo Antverpiensi 9-a Aprilis suscriptae
sunt 1569, cetera vero permanserunt in statu quo, Belgae nempe in usu commercii permanserunt.
5 Circa haec tempora apud Belgas consilium status constitutum est, quod negotiis
politicis gerendis praefuit, hodie vero conventus statuum generalium est factus ordinarius,
proin consilium status ei subordinatum est. 6 Duas universitates fundarunt,
1575. Lugdunum (Leiden), altera est Franequerensis 1585. fundata; ad hanc epocham pertinet etiam
institutum religionis libertatis pro omnibus provinciis. 7 Anno 1609. erecta est
mensa argentaria (Bancc) pro commercii bono.
10.1 Vix Hispanis cum pax composita est ad tempus, jam rursus in belli
contentiones inciderunt cum Germanis, ob duos ducatus in limitibus Germaniae sitos, Iuliacensem
nempe et Clivensem; principes horum1-184 ducatuum defecerunt in semine; adfuerunt
ergo multi, qui ex parte femina petierunt eas, nempe Palatino Neoburgica (Pfalz Neuburg) et
Brandeburgica; Matthias imperator vero sequestravit hos ducatus tamquam feuda virilia, ut nempe
eos suis agnatis dare possit; misit ergo Leopoldum ad sequestrationem cum exercitu; Brandeburgus
ergo efflagitavit opem Henrici 4-i regis Galliae et Belgarum contra domum Austriacam; domus vero
Neoburgica Hispanos evocavit in auxilium; Henricus cum se accingeret bello contra Matthiam, domi
occisus est, bellum tamen continuatum est per Gallos.
11.1 Interim maxime Belgis obfuit quod domi enatae sint lites ob religionis
negotia; sic duae sectae inter ipsos enatae sunt. Origo autem horum haec fuit: quidam professor
theologiae in Universitate Lugdunensi Iacobus Arminius, laxior in theologia sua, in quibusdam
discrepavit a rigosistis, in specie in materia gratiae et praedestinationis; Arminius quidem
defunctus erat jam his temporibus, eius successor fuit Gomarus Franciscus, qui praedecessoris
sui asserta et doctrinam refutavit, damnavit, et hinc enatae sunt sectae Arminianorum et
Gomaristarum; his scissionibus Mauritius offensus usus est; Iohannes Barneveil, pensionarius et
syndicus reipublicae, maximus aemulus erat Mauritii, clerus Gomario adhaerebant cum plebe,
doctiores vero et opulentiores Arminio adhaerebant, et cum Barnevellius adhaereret Arminio,
Mauritius fovit plebem et clerum, sectae hae ad odium se persequebantur; sic Hollandia,
Transisalana et Utrajectensis provinciae ductu Barnevellii commendabant tolerantiam Arminii,
ceterae vero 4 provinciae ductu Mauritii desiderabant exstirpationem eorum; ex his nugis tandem
persecutiones, turbae, et lites enatae sunt, praecipue Lugduni, Alemariae, et Utrajecti;
Mauritius ergo, ut vicarius provinciarum, in diversis urbibus magistratus exauctoravit, nempe
eos, qui de contraria secta erant, imo contra ipsum Barnevellium dispositiones fecit, tamquam
caput et fautorem turbarum; hic comprehensus et incarceratus est cum multis aliis meritissimis
viris, quibus etiam Hugo Grotius accersi meretur; urserunt ergo omnes partes celebrationem
synodus, commoratus ergo est clerus Dorderacum, in quo tandem Arminii doctrina damnata est,
Gomarii vero1-186 sententia canonica declarata; post hoc Mauritius in apertam
persecutionem Arminianorum progressus est, multi relegati, sylicio affecti, nempe praecipue ii,
qui exosi erant Mauritio; Barnevellius perduellionis reus deprehensus capite plexus est 1619.
16-a Maji, ceteri ad perpetuos carceres damnati [nati] sunt; Arminiani tamen exstincti non sunt
penitus, et hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio,
finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset,
terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium
Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui prius partam gloriam obscurare non nihil coepit,
, et hoc quidem ob copiam adversariorum suorum quos inter praestantissimos nactus est; Mauritius
ex dolore animi in morbum incidit, in quo 1625. obiit, sine legitimis successoribus, naturales
tantum duos filios habuit, hinc totus principatus devolutus ad fratrem eius Fridericum; hic ergo
princeps Aransionensis cum vicariatu 5 provinciarum evasit, et omnes Mauritii dignitates et
honores inter copias obtinuit; hic Hispanos ex Sudfania et Transisalana provincia extrusit circa
'29. annum, etiam munitam urbem Silvanducis cepit; anno 1629. Belgae classem argentariam
Hispanorum interceperunt, nempe eam classem, qua quotannis argentum et aurum ex America in
Hispaniam advehunt; Belgarum dux fuit Petrus Hein, qui insidiatus diu huic classi, tandem eam
feliciter cepit, et haec adquisitio non fuit reipublicae totius, sed tantum societatis Indiarum;
nam Heinnius fuit societatis commercialis dux belli; his opibus societas in maximum bonum totius
reipublicae usa est, exstruxerunt enim magnam classem, ea Brasiliam aggressi sunt, insulam
celebrem Curassao expugnarunt Hispanorumque vires cum totius Belgii commodo ubique infregerunt;
sub idem tempus Ludovicus 13. rex Galliae non destitit Austriacis et Hispanis molestias
facessere, per bellum in Germania intertentum per 30 annos; Suecos enim Galli multis millionibus
foverunt, ut bellum continuare potuerunt cum imperatore; ipsis Belgis foederatis subsidia
promisit et dedit; quae omnia mirum in modum profuerant Belgis; Vilhelmus enim interea diversa
loca expugnavit, classem Hispanorum delevit, copiasque Spinolae sublatas intercepit, detectis
planis per proditores.
1-188
12.1 Anno sequenti, nempe '632, Pappenheim Belgarum dux cladem accepit, sed
'33. Limburgum expugnavit, '34. vero iterum receperunt Hispani hanc urbem. Anno '633. decessit
Isabella improlis; et ab eo tempore Ferdinandus cardinalis, frater Philippi 4-i, praefectus est
his provinciis; anno '35. Ludovicus 13. apertum hostem se declaravit, bellumque indixit Hispanis
et Germanis, et hinc cum Belgis et Suecis apertum foedus inivit; hoc foedere decretum est
provincias Belgicas Hispanicas occupare et dividere inter foederatos Belgas et Gallos; interim
hoc foedus per non usum exstinctum est, nam ipsi Belgae diffidebant Gallis et metuebant eorum
vicinam praepotentiam; initio tamen ipsis profuit hoc foedus, nam Vilhelmus anno '37-o Bredam
expugnavit, Brasiliam fere totam circa '39. annum ceperunt Belgae maritimi, Delaminham in
Affrica expugnarunt, victoriasque multas de Hispanis retulerunt in mari; Societas Commercialis
Indiae orientalis Japoniam ad se adtraxit, exclusitque ex ea Portugallos et Hispanos; anno '641.
Malaccam insulam expugnarunt, anno '639. Martonus Tromp Belgarum bellidux classem potentem
Hispanorum destruxit, haec classis occultam expeditionem minata est Suecis cum Danis conjucta;
contigit id in freto Anglicano Manss. 2 Anno '40. Catalaunia rebellavit, et
Philippo 4-o ingentes molestias facessivit; hos secuti sunt Portugalli; interea etiam
Ferdinandus cardinalis mortuus est, et haec omnia summe favorabilia erant Belgis; anno '44.
Aggerem Gandanensem (Saß von Gent) munimentum forte expugnarunt, etiam Vulsam in potestatem suam
redegerunt.
13.1 Ipsi Galli circa haec tempora Gravelingam et Dunquercem portum
opportunissimum ceperunt. 2 Portugalli quamprimum rebellare coeperunt contra
Hispanos, statim finem hostilitatibus mutuis imposuerunt cum Portugallis Belgae foedusque inter
se iniverunt, comparuit ergo etiam classis Belgica in portu Ulissiponensi, et interea indutiae
in decem annos initae sunt circa Americanas provincias. 3 Quae tamen indutiae a
neutra parte servatae sunt, imo etiam hostilitates et bella enata sunt inter eos, ob commercium.
4 Anno '47. Fridericus1-190 Henricus gubernator Belgarum mortuus est,
eo cum solatio, quod opus libertatis patriae suae consumaverit, quod parens eius Vilhelmus 1-us
incoavit; nam sequenti anno '48. desperans Philippus 4. Belgas numquam debellandi, eos liberos
declaravit; adeo enim circa haec tempora fuit afflictus Philippus 4-tus tam domesticis, quam
exteris turbis, ut nullam videret spem Belgas subjugandi, hinc terminato bello tricennali in
Vestfallia etiam Belgae pro independenti populo declarati sunt.
14.1 Post Friderici mortem ei suffectus est Vilhelmus 2-us filius in omnibus
dignitatibus, inter tamen hunc et status graves altercationes enatae sunt, ex quibus turbae
intestinae enatae; Vilhelmus enim audax, generosus, et non nihil ambitiosus videbatur Belgis
supremum imperium affectare, omnem ergo adhibuerunt conatum ut eum viribus exuant; post pacem
enim Vestphalicam coeperunt classem et campestrem militiam reducere, milites dimittere;
Vilhelmus tamen obluctatus est his dispositionibus, ut autoritatem suam reservet, interim res
tamen effectuata est; Vilhelmus ergo offensus per hoc 6 viros magistratuales comprehendi et
incarcerari curavit; factum tamen hoc animos multorum exulceravit, praesertim quod Iacobum Vitt
consulem Dorderacensem, virum praestantissimum, incarcerari curaverit; Vilhelmus ergo proposuit
negotium hoc statibus generalibus, qui tamen nihil decreverunt, ne ipsum offendant, sed ei
suaserunt ut accedat urbes specifice, et urbes decidant num velint reservationem exercitus vel
non, interim urbes decreverunt deprecari eius adventum et eum non admittere; offensus per hoc
Vilhelmus decrevit vi cogere hos civitates et satisfactionem petere coram statibus et ordinibus
provinciarum; jussit ergo exercitum clam nocturnoque tempore versus Amsterodamum proficisci, sed
detecta hac eius intentione, apertis cataractis excluserunt eius copias, interim status
generales, ut ipsius animum expleant, Biccerum consulem Amsterodamensem dignitate sua
removerunt, una cum ceteris 6 incarceratis; dum haec fervebant, anno '650. decessit 6-a
Novembris, octo diebus post eius mortem conjux eius enixa est filium Vilhelmum, qui postea
nomine 3-ii patri successit; status attoniti abusibus dignitatis vicarialis decreverunt eam
vacantem relinquere, ne successores ipsos plane subjugare possint; coacti sunt tamen tardius eam
restituere. 2 Anno '652. in molestum bellum inciderunt cum Angliae usurpatore
Cromvellio; voluit enim ille etiam ab exteris agnosci ut legitimus1-192 imperans,
dein cum Scotis etiam habuit bellum; illi enim rebellarunt contra Cromvellium et subesse
volebant legitimis principibus Stuardianae familiae; expetiit ergo amicitiam Belgarum et foedus
cum ipsis inire voluit, illi tamen partim exhorrentes de eius facto, partim cum negotium dubium
viderent, nolebant se determinare; hinc comitem Dorislar oratorem Cromvelli, nec admiserunt pro
audientia, imo in ipsa Hollandia occisus est Dorislar per Scotos exules, qui Carolum exulem
secuti sunt, Cromvellus ergo satisfactionem postulavit seque ipse gravi bello ultus est; interim
enim Scotiam et Hiberniam devicit, et hinc totis viribus contra Belgas vertere potuit, prius
tamen secundam legationem misit ad Belgas eorumque exquisivit amicitiam, sed et hi rebus
infectis redire coacti sint; interim vero negotia Cromvelii se meliorare coeperunt in Hibernia
et Scotia; Cromvellus ergo ulturus ignominiam sibi in legatis suis illatam prohibuit ne quidpiam
mercium peregrinis navibus in Angliam invehatur; prius enim Belgae navibus suis florentissimum
commercium in Angliam habebant; dein navibus praedatoriis Anglicis copiam fecit Cromvellius
naves commerciales Belgicas infestandi et intercipiendi; Belgae haec cernentes, mitiora media
tentare coeperunt, miserunt legatos Londinium pacis offerendae gratia, sed Angli repressalibus
usi eos non admiserunt; interim jam domi suae Belgae classem potentem pararunt eamque dimiserunt
ad tuendas naves commercii, archicolassus hujus classis fuit Tromp; Angli etiam expediverunt
classem sub commando celebris Blacc ad tuendas naves suas commercii, hae duae classes cum obviam
sibi factae fuissent, Anglica classis poscebat, ut Belgica classis plaustra submittat (ein
Signal schicken), Belgae tamen id intermiserunt, Angli ergo adorti sunt Belgas enatusque
acerrimus conflictus navalis; et sic bellum enatum est quod 3 annis duravit, Angli tamen
superiores in hoc bello; his 3 annis 7 decretoriae pugnae habitae sunt, in prima aequo Marte
pugnatum est, in 2-a et 3-a Anglis favebat fortuna, in 4-a Belgae victores evaserunt, in 5-a et
6-a aequalis fortuna ambobus erat, in 7-a et ultima ad incitas redacti sunt Belgae, ipse Tromp
cum magna militum suorum copia occubuit, et 7 lineales naves partim combustae partim
interceptae; Belgae ergo cum ingenti dedecore coacti sunt pacem a Cromvellio praescriptam
subscribere; inter caetera jussit Cromvell ut descendentes ex familia Stuard, qui in Belgio
latitabant, excedere Belgium jubeant, quod etiam factum est; imo et hoc postulavit Cromvellius,
ne1-194 unquam ex domo principum Aransionensium vicarios deligant, ipsamque hanc
dignitatem in perpetuum exstinguant; et hoc quoque promiserunt Belgae cum maxima sui ignominia,
provincia vero Hollandiae hunc ultimum articulum publico decreto firmarunt, quod decretum Lex
exclusionis nuncupatum est, anno ergo '654. 9-a Ap. tabulae pacis subsignatae sunt; ab hoc ergo
tempore ipsae provinciae munus vicariale exercebant, militaria vero negotia curabant status
generales, sed valde etiam negligebatur exercitus, ob nimiam oeconomiam statuum. De caetero vero
negotia domestica eorum valde effloruerunt, per quod non nihil efervescentes, coeperunt se
negotiis exteris immiscere, nempe bello Svecico contra Polonos et Russos per Carolum 12. regem
Sveciae habito; suscitarunt ergo Danos contra Carolum spe auxiliorum, interim Carolus ipsos
quoque Danos fregit, ipsam classem Belgicam, quae pro Danis excurrit, devicit; Haffniam tamen
(Koppenhagen) tuiti sunt ab obsidione; collaborarunt ergo Belgae in eo, ut pacem conficiant,
quae etiam anno '660. coaluit inter Danos et Suecos, quin vel Dani vel Sveci quidpiam utilitatis
aut honoris referrent. 3 Anno '61. contra pyratas expeditionem susceperunt
Belgae sub ductu admiralis Ruiter, qui intra duorum annorum decursum eos fregit; eodem anno '61.
pactio pacis confecta est cum Portugallis intercedentibus Anglis; qua Portugalli omnibus juribus
suis renunciarunt Belgisque cesserunt omnes occupationes suas; cum tamen ad ratificationem huius
pacis deventum esset, rursus enatis difficultatibus enatum est bellum rursus, quod usque '69.
annum duravit; eo tamen anno pax finalis composita est, intercedente Carolo 2-o rege Angliae.
4 Anno '69. Carolus 2. ulturus injuriam, quam Belgae ei jussu Cromvelii
intulerunt, quod eum exulem excedere provincias suas jusserint, bellum Belgis intulit, occasio
se ei obtulit, quod Ludovicus 14 rex Galliae dotem pro uxore sua quaerens bellum intulisset
Hispanis pro provinciis Belgico-Hispanicis; ne ergo ab aliis potentiis in hoc suo coepto
turbatur, conatus est Belgas et Anglos bello implicare, quod etiam profusis multis millionibus
aliisque stratagematibus politicis effecit, eo facilius quod Carolus 2. rex Angliae pronus ad id
fuerit; primo anno Angli magno fervore rem inchoarunt et bis victores evaserunt, secundo tamen
anno, cum ordines Anglicani viderent privati odii et rancoris animi causa gerri, et non ex justa
causa, coeperunt tepide concurrere sumptibus, et hinc Belgae victores ubique1-196
evaserunt, imo ipsam urbem Londinensem terrore maximo inundarunt; fluminis enim Tamesis, qui
urbem Londinensem alluit, se in mare profundit; inaudito ergo facinore ingressi sunt per mare
fluvium Tamesim navesque in eius portu deprehensas succenderunt et depraedati sunt.
5 Interim Ludovicus 14. felicissimo cum successu negotia sua contra Hispanos
gessit, provincias Belgico-Hispanicas unam post alteram occupavit, depopulatus est; felix hic
progressus eius attentos reddidit Belgas et Anglos, sibique prospiciendum esse censebant; hinc
extemplo pacem inter se et foedus contra Ludovicum 14. confecerunt ipsosque Suecos in societatem
suam attraxerunt '667, sicque Ludovicus etiam coactus est anno '68. Aquisgrani pacem inire cum
Hispanis, et sic ipsum removerunt Belgae foederati ex sua vicinia; paucis enim retentis locis
omnia restituere debuit Hispanis; decrevit tamen Ludovicus ultionem gravem de Belgis sumere,
quos scivit authores fuisse eversorum suorum projectorum. 6 Interim Vilhelmus
3-us minorennitatem egressus egit apud aulas sibi cognatas, nempe Borussum, et alias, ut
vicariatus et capitaneatus ei restituatur; agitata est etiam res in conventu statuum, sed
sinistro cum successu; maxime se huic plano opposuit Iohannes Vitt, filius Iacobi Vitt, in
carceres conjecti per Vilhelmi parentem; hic dignitate eminuit, et libertatis acerrimus erat
defensor; erat autem pensionarius, quae dignitas prima est post vicarium; hic ergo eo status
perduxit, ut decernerent hanc dignitatem non esse restituendam, imo Hollandia edito decreto in
perpetuum abolevit in gremio suo hanc dignitatem. 7 Ita positis rebus Ludovicus
14. bellum intulit Belgis; omnem enim adhibuit operam ut Anglos a foedere Belgico abstraheret,
imo eos contra Belgas secum univit, in eandem sentientiam etiam Suecos cum duobus Germaniae
principibus, nempe archiepiscopo Coloniensi et Monasteriensi, perduxit; Belgium copiis
terrestribus destitutum fuit, nemo enim exercitus curam habuit a tempore abolitionis vicariatus;
Ludovicus ergo magno exercitu eos invadens paucorum dierum spatio tres provincias Geldriam,
Transisalanam et Ultrajectensem occupavit, hinc in Hollandiam progressi jam ipsi Amsterodamo
imminebant, eamque absque dubio cepissent, nisi laetitiis in
urbibus
[ERROR: no reftable :]14.7 urbibus conieci: Urbis MS detentus dux
Rochefort moram traxisset; interim enim Belgae undique correptis copiis aggeres
perruperunt1-198 seque aqua undique cinxerunt. 8 Provinciae ergo hae
quattuor consurrexerunt contra tres provincias Gallis subjectas, easque ex communione sua
excluserunt ex eo, quod culpa earum acciderit repentina haec Gallorum invasio; alia ex parte
populus totam causam in magistratus detorsit, quod dignitatem vicarialem exstinxerint, eoque
devenit negotium ut excitatis turbis aliquot in locis dehonestatos magistratus populus
dispulerit aliosque substituerit, praetenditque populus, ut extemplo haec dignitas restituatur;
his ergo malis adacti status Hollandiae et Zealandiae primi erant qui Vilhelmum 3. renunciarunt;
exemplum horum secutae sunt ceterae provinciae, et sic etiam capitanei dignitas restaurata est;
populus tamen his non contentus odio maximo ferebatur in Iohannem Vitt ceterosque eius asseclas
republicanos et hostes dignitatis vicarialis; erant scilicet duo fratres Vitt, Cornelius erat
consul Dorderacensis, Iohannes vero pensionarius; vespertino ergo tempore insultum fecerunt in
Iohannem, eumque adeo ignominiose habuerunt ut aegre vitam salvaverit, hinc alia die dignitati
suae sponte renunciavit; post paucos dies accusatus est Cornelius coram statibus quod Vilhelmum
veneno sufferre voluerit; accusationem hanc juramento confirmavit pagensis chyrurgus Vilhelmus
Tischelaar; interim argumenta sufficientia pro eo adduci non potuerunt, hinc cum torturae
aliquot gradus sustinuisset Cornelius, lata est in eum sententia exilii perpetui, nempe ut Hagae
incarceretur ad dies vitae; ante sententiae huius effectuationem cum eius frater Iohannes eum
accederet, ut ultimum vale ei diceret, populus irruit in carceres, ambosque fratres in publicum
protractos consecuerunt, et dilacerarunt.
15.1 Postea Vilhelmus 22 annorum juvenis vicarius renunciatus est, bellum
magna circumspectione gessit contra Gallos; terra interim non multas victorias retulit, sed mari
meliori Marte pugnatum est; anno tamen sequenti '73. Galli coacti sunt Belgium deserere ex eo,
quod Brandeburgicus elector et Leopoldus imperator succurrerit Belgis; tres provincias avulsas
per intercessionem Vilhelmi iterum in foedus assumpserunt 4 caeterae provinciae; Vilhelmus ursit
per amicos suos ut ipsi conferatur etiam in tribus aliis provinciis vicariatus, et hoc etiam
obtinuit, proin jam in 5 provinciis fuit vicarius generalis; interim amici eius his non contenti
urserunt ut dignitas haec vicarialis jure hereditario deferatur Vilhelmo; annuerunt etiam
status, et sic in hoc Vilhelmo hereditaria facta est dignitas1-200 vicarii et hinc
Erbstaatshalter nuncupatur, sed tantum ad mares extensa est haec dignitas; tardius tamen etiam
ad feminas extensa est haec dignitas (Frisiae vero et Groningae vicariatus permansit penes
stripem juniorem, nempe principes Nassovienses). 2 Galli multas clades
intulerunt Belgis, et certe funestris exitus fuisset eius nisi ipsi Angli ursissent pacem cum
Belgis, ne sic Ludovicus 14. nimis viribus excrescant, et illi incassum vires suas atterant;
dein ipse Leopoldus imperator duos principes Germaniae abstraxit a foedere Gallico, nempe
archiepiscopum Coloniensem et episcopum Monasteriensem, metu proscriptionis, et sic '75. anno
liberati sunt Belgae a caeteris hostibus, et cum solo Ludovico 14-o negotium habuerunt; tandem
'78. etiam cum eo pax composita est, qua Belgae in integrum restituti sunt.
16.1 Occasione huius belli, quod solummodo in sui conservationem gestum est,
ingentia damna habebant Belgae, tam quoad perditionem civium, tam quoad commercium, quae naves
praedatoriae iis inferebant.
17.1 Non tamen diuturna pace usi sunt Belgae, statim enim post pacem confectam
suspectus videbatur Belgis Ludovicus 14, qui arctissimo vinculo se cum aula Anglicana conjunxit,
continuus fuit legatorum commeatus; metuebant ergo Belgae eruptionem huius foederis; ad
conjungendos ergo sibi Anglos omnem operam adhibuerunt, Iacobus enim rex Angliae coactus est
thronum suum deserere et cum tota familia sua fugere ad Galliam; Anglia ergo fugiente Jacobo
declararunt thronum suum vacantem, et hinc detulerunt regnum et thronum Angliae Vilhelmo 3-o,
vicario Belgii, jure uxoris suae Mariae, quae erat filia Jacobi fugitivi; Vilhelmus dubius
haesit in hoc negotio remque Belgis foederatis patefecit, hac ergo occasione usi sunt Belgae ad
molestias Gallis facessendas, contulerunt ergo negotium cum statibus Angliae, et post multas
deliberationes conclusum est Vilhelmum throno Anglico imponere, sicque Angliam abstrahere a
foedere cum Gallis, Belgiumque liberare.
18.1 Digressus Vilhelmus cum classe Belgica anno '689. ab Anglis prono
exceptus est animo, solioque regio impositus consentientibus statibus et parlamentis,
intercedentibus variis conventionibus, inter quas erat etiam ea, ut stirps Jacobi Stuard a
throno excludatur; Jacobum hunc 2-um1-202 defendendum suscepit Ludovicus 14. rex
Galliae, et hinc bellum difficillimum exarsit; huius belli occasione partibus Belgarum adstitit
etiam Leopoldus imperator, infensissimus Ludovici 14. antagonista, qui Vilhelmum primus
recognovit legitimum Brittaniae regem; accessit etiam domus Sabaudica. 2 Quod
ipsos Belgas attinet, hi praeter damna nihil ex hoc bello retulerunt, multos enim milliones
profundere debebant in illud, et naves mercatoriae eorum non parum passae sunt a navibus
praedatoriis Gallorum, interim scopum suum feliciter attigerunt, nempe Ludovicum enervare et
Anglos ab eius foedere abstrahere, et sibi unire; bellum usque '697. continuatum est, quo
tempore enervatis ambabus partibus Risvici pax coaluit; puncta controversiae erant loca in
Belgio Hispanico occupata, et hereditas throni Anglicani. 3 Loca in Belgio
Hispanico occupata restitui deberunt omnia; Vilhelmum vero 3-um coactus est Ludovicus
recognoscere legitimum Angliae regem, et omnes aulae Europeae idem fecerunt.
19.1 Post hoc bellum non agebat obscure Ludovicus 14. ut post mortem Caroli
2-i regis Hispaniae nepoti suo adquirat Hispaniam, in hunc finem sibi conciliare Belgium
foederatum voluit, una cum Anglia, multum ergo apud Belgas egit, ut eos causae suae faventes
redderet, promisit ipsis divisiones variarum provinciarum Hispanicarum, seque in conventiones
immisit; Belgae tamen et Angli metuentes praepotentiam domus Bourbonicae si haec duo regna
conjungerentur, desiderarunt ut hereditas Hispanica dividatur et pars eius detur tantum Philippo
nepoti Ludovici, interim Ludovicus viribus suis confidens tergiversatus est in conventionibus
donec moram protraheret usque mortem Caroli 2-i anno 1700; eo defuncto illico Philippum in
Hispaniam induxit ipsumque inaugurari fecit; videntes Belgae et Angli se delusos esse spe
divisionis provinciarum, mutarunt consilia et se domi Austriacae adjunxerunt, quae sub initium
sola bellum gerebat contra Ludovicum; Belgae et Angli insignes progressus fecerunt,
optatissimumque pro iis exitum habuisset bellum nisi Anglia a hoc foedere descivisset; nam anno
'702-o mortuus est Vilhelmus 3-us absque descendentibus, ergo juxta factam dispositionem
successit affinis Anna, soror conjugis suae Mariae, junior nempe filia Jacobi 2-i exauctorati.
2 Anna haec erat matrimonio juncta Georgio Daniae regi. Per mortem Vilhelmi
etiam vicariatus in Belgio exstinctus et vacans relictus est; emersit ergo in Belgio lis ob
hereditatem Auransionensem inter agnatos et cognatos;1-204 agnati erant lineae
junioris Auransionensis descendentes nempe Nassoviensis stirps et Fridericus 1-us rex Borussiae;
immo etiam Ludovicus 14. praetensiones formavit, occupavitque partem hereditatis, quae hodiedum
cum Gallia conjuncta est. 3 Quod bellum Belgarum cum Gallis attinet ob
successionem in Hispania: ut primum Anna Vilhelmo in Anglia successit, ea longe alias
intentiones habuit, voluit enim ea ut pater vel frater eius throno Anglico reimponatur post
mortem suam; in hanc rem Ludovicum inclinare scivit Anna, benevolentiam ergo eius aucupatura
descivit a foedere contra eum inito, non quidem aperte, sed ita remisit a belli fervore ut nemo
dubitaret eam contrariae intentionis esse; imo anno '711. clam pacisci cum aula Gallica coepit
et '712. aperte descivit a foedere priori; per belli huius molestias id unicum reportarunt
Belgae, quod in Belgio Hispanico diversae urbes ipsis attributae sint per modum obicis contra
omnes hostiles irruptiones, cum servitute militiam Belgicam imponendi et intertenendi, quae
urbes Barrier Städte dictae sunt.
20.1 Belgium Hispanicum hac pace ad domum Austriacam translatum est; Vilhelmus
decedens proximum agnatum suum testamento heredem scripsit, nempe Iohannem Vilhelmum Friso
comitem Nassoviae Dieczensem, hic erat vicarius duarum provinciarum Frisiae et Groningae,
controversiam ei movit Fridericus rex Borussiae jure matris suae, quae ex domo Aransionensi
descendit, fuit ea Ludovica Henrica, quae conjunx erat Vilhelmi magni electoris, et filia
Henrici Friderici vicarii Belgarum, proin soror Vilhelmi 2-i qui pater erat Vilhelmi 3-ii
decedentis, et reipsa assumpsit etiam titulum principis Aransionensis, et etiam Friso suscepit
titulum hunc; lis haec pluribus annis duravit; decretum est ut amicabili conventione componatur
haec lis, sed haec litis compositio per mortem Iohannis Frisonis exstincta est; ille enim cum
naves lustraret impingens in funem tensum per eum in mare ejectus est, anno 11-o saeculi huius,
reliquit filium minorennem, qui permansit in possessione eorum quae parens eius tenuit, partem
tamen hereditatis Vilhelmi 3-ii rex Borussiae occupavit, ipse Ludovicus 14. principatum
Aransionensem ipsum occupavit pro se; compositis his turbis decreverunt status Belgici debitis
undequaque gravati et exhausti, a bellis, quantum [quantum] securitas eorum admittat, abstinere
velint; emersit tamen mox causa belli ob successionem in Hispania et1-206 cogendum
Philippum regem Hispaniae ut conditionibus pacis Ultrajectensis stet, et Belgae cum Anglis et
Gallis erant potentiae, quae evictionem promittebant; interim Belgae se extricarunt ex hac
molestia cum sua utilitate, Carolus enim imperator Ostendae erexit societatem mercatoriam quae
in magnum praejudicium Belgarum erat, praecipue mercatorum Amsterodamensium, habuerunt ergo spem
quod si Carolum sibi obligaverint hac re, ille vicissim hanc societatem suam exstinguere velit,
quod etiam tardius accidit; hinc se conjunxerunt cum hoc foedere quadruplici, et post aliquot
annos, cum scilicet sanctionem suam pragmaticam urgeret Carolus, exstinxit societatem hanc
mercatoriam anno '730. ut devinciret sibi Belgas. 2 Anno '33-o erupit rursus
belli flamma in Europa ob successionem Austriacam in Germaniam, et regni Poloniae hereditatem,
in his circumstantiis Belgae strictissimam neutralitatem observarunt, tam quoad territorium
suum, quam quoad activitatem et auxilia sua, et hinc etiam Belgium Hispanicum tutum fuit a belli
calamitatibus. 3 Inter haec Vilhelmus 4. Frisonis filius adolescere coepit, fuit
is hereditarius vicarius duarum provinciarum post mortem patris, sed primo '47-o anno factus est
generalis vicarius omnium provinciarum.
21.1 In insula Valcria familia Aransiensis possedit duas urbes titulo
marchionis, hae ergo urbes obnoxiae erant jure et dominio pleno familiae Aransionensi, et modo
Nassoviensi; hoc videbatur ignominiosum, ut florentes civitates subsint privato domino, status
ergo Zeelandiae eripuerunt ei has urbes et ei 100,000 obtulerunt titulo aequivalentis, urbes hae
erant Campoveria et Gressinga; Vilhelmus 4-tus id tolerare debuit. Anno '740. decessit Carolus
6. imperator; eius mors novis molestiis cumulavit domum Austriacam Saxonensem; Hispani, Galli,
Borussi omni ex parte lacessiverunt provincias Austriacas, Belgae ergo et Angli fideliter
succurrerunt Mariae Theresiae pecuniis et militiis, anno vero '44-o, cum Ludovicus 15. in ipso
Belgio Austriaco quaerere coepisset pro se, coacti sunt Belgae etiam in apertum bellum
condescendere cum Gallis, huius belli occassione Belgae in continenti rursus infeliciter
pugnabant, variasque faciebant Galli occupationes, ob neglecta munimenta et praesidia limitanea,
adeo ut Belgicas jam aliquot urbes occuparent Galli, populus ergo Belgicus murmurare, omnemque
huius infelicitatis causam in neglectam et vacantem1-208 dignitatem vicarialem
reprimebant, tumultus primi in Zeelandia exoriebantur, nempe in urbe Campoveria insulae
Valcriae, in diversis ergo locis Vilhelmum 4-tum invitis magistratibus vicarium salutare
coeperunt, hos secutae sunt integrae urbes, hos provinciae et sic tandem extorta est per populum
vicarialis dignitas generalis, quae dignitas primum in hoc Vilhelmo 4-o generalis facta est,
negotiorum ergo bellicorum curam maximam habere coepit. Interim tamen Galli Bergam ad zonam
(Bergobzoom), locum munitum Belgii foederati expugnarint (provinciae generalitatis sunt loca,
praedia, urbes, quas Belgium foederatum possidet, sed non incorporative suo foederi, et quae
provinciae ex Belgio Hispanico avulsae et retentae dein per pacem sunt); hae provinciae
generalitatis ergo sunt subjectae foederato Belgio; alia est Trenczia provincia quae nec
foederata, nec subjecta est, sed tantum sub praesidio statum generalium vivunt. Talis urbs
generalitatis fuit Berga ad Zonam; status Hollandiae primi erant, qui Vilhelmo jure hereditario
et quidem ad utrumque sexum deferri statuerunt vicariatum et capitaneatum, ut scilicet Georgio
regi Angliae faverent, cuius gener erat Vilhelmus; et sic anno '47. et '8-o ab omnibus
provinciis ei delata est haec dignitas jure hereditario; imo etiam speciali titulo vicarii
generalis provinciarum generalitatis ornatus est, quem nullus adhuc habuit; anno '48.
claudebatur bellum Acquisgrani ob successionem Austriacam; Galli omnia restituere debebant
Belgis et Austriacis, Barrier Städte quidem maxima ex parte demoliti sunt Galli, urserunt ergo
Belgae, ut Maria Theresia reparari curet, sed ea se excusavit defectu sumptuum, et hinc
aliquantum restituta sunt praesidia, sed non omni ex parte. 2 Exorti sunt in
Belgio tumultus per populum, in primis in Frisia, ob praestationem certi tributi Accis dicti,
seu tributi rebus fungibilibus impositi, hae accisae elocatae sunt privatis; jam generatim omnes
tales exarendationes tributorum sanae politicae contrariae sunt; tumultus hic tamdiu duravit
donec accisae haec sublatae fuissent, sed paulo post restitui debuerunt propter necessitates
publicas, sed sine elocatione.
22.1 Anno '751. decessit Vilhelmus 4; reliquit filium minorennem, qui modo
adhuc nomine Vilhelmi 5-i praeest Belgio; hinc mater ut tutrix administravit eius munere, nempe
Anna, Georgii regis Angliae filia; munera militaria princeps Ludovicus Brunsvicensis
administravit; exorto anno '60.1-210 inter Borussum et Austriacos bello se non
miscuerunt, sed principio suo constanter inhaerebant, et totos se commercio dabant. Anno '63.
Vilhelmus 5. 16 annorum agens inductus est in conventum statuum; anno '66. qua 18 perfecte
annorum majorennis declaratus est, duci Brunsvicensi titulum conspicuum mareschalli dederunt;
paulo post uxorem duxit Vilhelmus Fridericam Sophiam, moderni regis Borussiae Vilhelmi sororem,
defunctus rex Borussiae Fridericus cessit ei titulo dotis dominium Mondsfort, quod ipse prius
occupavit ex hereditate principium Aransionensium, nempe Vilhelmus primus rex Borussiae.
23.1 Circa '775. annum scimus bellum enatum esse inter 13 provincias
Americanas et aulam Londinensem ut gentem metropolitanam, Ludovicus 16. rex Galliae se primus
miscuit his turbis, Americanos rebellantes pro liberis recognovit eisque suppetias misit per
Franklinum, ut Anglis molestias crearet; Hispani secuti sunt amicitiae causa Gallos; Belgae se
quidem indifferentes declararunt, sed spe lucri semper supportarunt Americanis et Hispanis
munitiones, arma etc.
24.1 Angli videntes de 13 provinciis jam desperatum esse cogitarunt ultionem
de Belgis sumere ut hostibus occultis; hinc anno '782. eis bellum indictum est inopinatissimum,
naves ipsorum, quae in omnibus maribus hinc inde vagabantur, ut gentis neutralis, intercipi
curarunt, ingentiaque damna Belgis intulerunt sibique profuerunt; anno vero '83. pacem fecerunt;
defectus fuit classis, quamquam status generales commiserunt Vilhelmo adornationem classis,
arguebant ergo Vilhelmum, quod ille colludat cum Anglis et sponte non adornet classim, haec res
internas turbas causavit in Belgio confecta jam pace, factae enim sunt accusationes omni ex
parte contra Vilhelmum, quod ille data opera hoc fecerit; status Hollandiae primi erant, qui eum
publice convicerunt et exauctorarunt per modum poenae quod commercium per ipsum tantum passum
sit; negotium hoc ad status generales etiam adductum est, ubi etiam pluralitate votorum
condemnatus, malis non nihil artibus; ducem vero Brunsvicensem relegarunt ex principibus, eique
pensionem 20,000 fl. ademerunt; interim conjux eius Sophia iter suscepit Hagam, ubi status
congregati erant, ea ergo intercepta est a tumultuantibus, retentaque est a suo itinere tamquam
suspecto;1-212 numerus patriotarum seu rebellium semper crevit; interim rex Borussiae
Fridericus petiit satisfactionem ob injuriam sorori suae illatam, provinciae spreverunt hoc, non
sperantes bellum, interim Fridericus 24,000 militum suorum misit ad Belgicas provincias, quo
viso intra paucos dies dissipatus est totus exercitus adveneruntque Amsterodamum Borussi; status
generales haec videntes consenserunt in omnia quae rex Borussiae postulabat, et sic triumphabat
factio vicarialis, Vilhelmus in integrum restitutus est anno '787; ex rebellibus multi cassati
sunt; et rex Angliae et Borussiae in se assumpsit evictionem huius restitutionis vicarialis.
Finis statisticae Belgii foederati.
1-214