Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
7.1 Hic rex etiam Sacram inquisitionem induxit in regnum, ad exstirpandos
Saracenos et Judaeos occultos. 2 Decessit post 35 annorum regimen anno '557,
successorem reliquit nepotem Sebastianum infantem; filius enim et coronae haeres Iohannes
praemortuus est; initio tutelam gerebat avia Sebastiani, Chatarina, filia Phylippi Pulcri et
soror Caroli 5‑i; secundam tutelam, postquam renunciasset Catharina dignitati suae, a '561‑o
anno Henricus Cardinalis, filius Emanuelis Magni et frater junior Ioannis 3‑ii gessit; sed etiam
sub huius gubernio variae altercationes intercesserunt, cum monachis valde faverit; hinc anno
1567, dum 14. annum aetatis ageret Sebastianus, maiorennis declaratus est, et gubernavit
imperium. 3 Generosus, magnanimus, et ultra modum audax princeps fuit hic, per
quod maximum reipublicae damnum intulit; per educationem enim fervidum eius temperamentum et
audax non est supressum, non ad meliora reductum, praeterea ipsi odium ingenitum contra
infideles, et intolerantia, proin non parum educatio eius contulit ad totius civitatis
detrimentum; commercium enim fuit jam a saeculis praecipuum Portugalliae fulcrum, desueverunt
jam ab armis; ille vero audax, belli ardore fervens subtraxit subditos a commercio, et arma
tractare fecit, praesidia sua in Africa lustravit, ipse expeditionem in persona in Indias
orientales proficisci voluit, terras suas augendi, et ardue ipsum ab hoc periculoso coepto
abstrahere poterant; in regno Marocano bellum domesticum ardere coepit inter duos principes,
Mulei Mahumed, et inter Mulei Moluco; Sebastianus ergo occasionem hanc arripiens, succurrit
Mahumedo; sperabat enim extensionem provinciarum suarum; hinc 1578. expeditionem in persona
suscepit, profectus contra Molucum; factumve sit astu Moluci, vel temeritate Portugallorum,
sufficit quod Portugalli se immiserint ad ignotas terras1-124 sibi; non procul ab
urbe Alcassar Quivir, ad fluvium Luco, hic ipsum praestolabatur Molucus et eum ad proelium
provocavit, cruenta ergo intercessit pugna, in qua totus fere exercitus Portugallorum deletus
est, et ipse Sebastianus occubuit (comparuit quidem '99‑o eius saeculi homo, qui se Sebastianum
dixit, sed auditus non est); ipsi etiam Mahomed et Molucus in hoc bello occubuerunt, Molucus
quidem ex morbo sub ipsa pugna; tristissimus fuit hic eventus pro regno; totus enim fere
exercitus, nobilitas praecipua, ipse rex et cum eo tota regnans familia extincta est; suscepit
ergo Henricus cardinalis, ultimus ex stirpe Iohannis Nothi, qui regni gubernacula capessivit
anno '578. 4 Vidit se aetate jam fractum, hinc voluit ut se vivente designetur
ei successor, et hinc consenserunt etiam status ut evocentur omnes connexae aulicarum
praetensiones investigentur, et ipso adhuc vivente judicio statuum et ordinum successor
eligatur; optimum tamen hoc coeptum per mortem repentinam Henrici interruptum est; anno '580.
5 In hoc ergo defecit stirps Iohannis Nothi; invaluit ergo hic species
interregni in Portugallia, nempe a 30. Ian. '580. usque Phylippus rex Hispaniae Ulissiponae
homagium excepit Portugallorum, quod fuit 12‑a Apri. '581. 6 Primus ergo
praetendens fuit Phylippus 2. rex Hispaniae, hic jure matris suae, nempe Isabellae, quae fuit
filia Emanuelis Magni regis Portugalliae et conjunx Caroli 5‑i imperatoris, petiit successionem
in Portugallia.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|