Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5.1 Decessit anno '481; ei successit filius Iohannes 2‑us; sub hoc ad maximum
splendorem evecta est Portugallia, hinc Perfectissimus dictus est; vidit ille regimen valde esse
restrictum suum, hinc conabatur ante omnia limites potestatis suae extendere, omniaque agere
sine statuum et ordinum concursu; enata est ergo hinc malecontentio subditorum, et ex hac
conjuratio plurium, cui etiam agnati Iohannis se associarunt, inter caeteros Iacob dux Deviseo,
qui in secundo gradu erat cognatus Ioanni; alter erat Ferdinandus dux de Braganca, qui erat
nepos filii naturalis Ioannis Nothi; haec tamen conspiratio prodita est et capita seditionis
incarcerata, nempe principes duo cum ceteris, anno '483‑o; Ferdinandus capite plexus est
publice, Iacobus vero ab ipso Iohanne confossus est in carceribus, ceteri plures capite plexi,
rex vero continuavit auctoritate propria regere populum suum. 2 Anno '492.
ingentem multitudinem exulum Mahomedanorum, Judaeorum, et Saracenorum ex Hispania recepit hic
rex, salvo usu religionis uniuscuiusque; sed non diu usi sunt hac libertate, nam et ibi coacti
sunt ad religionem Christianam; commercium magnopere juvit; provinciam Congo et Ginea
fortalitiis et praesidiis firmavit, et novas expeditiones ordinavit, in quibus tandem ad finem
Africae pervenerunt, ad promontorium nempe Bonae Spei, per Bartholomaeum Diacz, anno '492;
Christophorus dein Columbus fecit prius iter in Americam ex partibus Hispanorum; hinc enatae
sunt lites maximae inter Portugallos et Hispanos; Iohannes enim II dicebat se jus exclusivam
habere ad detegendas terras incognitas; compositae ergo sunt lites per pontifices ut hae duae
aulae cum exclusione aliarum gentium dividant terras incognitas; nempe ab Asoriis et Capitis
Viridis insulis ad 370 milliaria ad occidentem laterem incognitarum terrarum occupent Portugali,
hinc vero ad orientem versus occupent Hispani; anno '506. Iulius 2. pontifex hunc Tortesilensem
tractatum ratihabuit. 3 Anno '494. decessit Iohannes 2.; ei successit proximus
agnatus, cum sine prolibus moreretur; Alfonsus enim eius filius, jam uxoratus, ex equo
prolapsus, anno '91‑o mortuus est; duo erant principes, qui quaerebant successionem:
Maximilianus imperator et dux Deviseo Emanuel; hic enim dux et Iohannes ex communi stipite
descendebant, nempe ex Eduardo, cuius erant nepotes; Maximilianus vero imperator per sexum
foemineum fuit conjunctus, mater nempe eius fuit Eleonora, quae fuit filia Eduardi regis
Portugalliae, sed Portugalli magis favebant Emanueli, et hinc etiam rex salutatus est anno '495.
4 Hic Magni1-118 nominis honore ornatus est, maximum et
splendidissimum fuit sub ipso regimen; conjunxit se vinculo affinitatis cum Hispania, ut
praesidium quodpiam haberet, et fors regnum Hispaniae devolveret ad ipsum, hinc duxit Alfonsi
filii Iohannis 2‑i relictam viduam Isabellam, sed ea in primo puerperio mortua fuit, et etiam
eius filius Michael paulo post mortus est; duxit ergo filiam tertio natam Mariam Ferdinandi
Chatolici; etiam hac mortua duxit Eleonoram Phylippi Pulcri Austriaci filiam, ex qua dein
successores habuit. 5 Studium eius omne in commercio situm erat.
6 Cum maximo successu Emanuel hic Iudaeos et Saracenos persequendos suscepit, et
ad sacra Christiana coegit '498. partim zelo religionis impulsus, partim hortatu uxoris suae;
hinc solemni aedicto statuta est poena relegationis aut servitutis in obstinatos Judaeos et
Saracenos. 7 Multi ergo Africam petierunt, opulentiores vero, qui res suas
relinquere non poterant, ad speciem ad sacra Christianorum transiverunt; ipsae proles invitis
parentibus captae et baptisatae sunt; Emanuel de caetero auspicatissimum regnum habuit,
navigationem et commercium promovit et auxit, Africam totam circumnavigari curavit; anno '497.
expeditus fuit Vasco de Gama bellidux cum 4 navibus, hic primus littora Africae orientalia
detexit, '98. anno appulit Chalecutium. 8 '99‑o anno rediit Vasco, et admiralis
Indiae creatus est a rege; anno '502. suscepit secundam expeditionem cum pluribus navibus et
militibus, ultusque est perfidiam Chalecutienseum, qui aliquot suorum trucidarunt, quos ibi
reliquit; tardius praesidiis se firmarunt Portugalli, et varias occupationes fecerunt; cum
Aegyptiis tamen et Venetis tardius multos habebant tricas; hinc pertinet id, quod ante detectum
hoc iter in duas orientales provincias via patuerit per continentem, nempe per
mare Mediterraneum, dein per Aegyptum, Persiam etc; cum ergo commercium valde molestum fuisset
hinc mercatores non ibant ipsi ad orientales Indias, sed promovebantur aromata per nationes
barbaras usque ad Aegyptios, hi dein vendebant Venetis, qui monopolium exercebant per totam
Europam cum aromatis; detecta vero per Portugallos via commodissima ad orientales Indias, merces
aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam,
proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi
Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi
prius ipsi1-120 debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum
commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii;
conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc
ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis
multis, seque firmatis in Indiis, commercium suum ultro quoque sustentarunt, et sic permanserunt
in monopolio usque subjectionem suam Hispanis; per Hispanos vero devenit ad Hollandos hos
commercium, penes quos et hodie est. 9 Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum,
Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se firmarunt Portugalli; Goa dein centrum commercii
effectum est. 10 Procedente tempore occuparunt insulas Molucas, aromatiferas,
alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per
Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte
per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam. 11 Circa haec tempora,
nempe 1500, casu detexerunt Brasiliam; anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam
Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit
munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum inquietabant
saepe in suis occupationibus, et hoc quoque bene ipsi successit, repetitis enim victoriis fregit
ipsos.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|