Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5.1 Decessit anno '481; ei successit filius Iohannes 2‑us; sub hoc ad maximum splendorem evecta est Portugallia, hinc Perfectissimus dictus est; vidit ille regimen valde esse restrictum suum, hinc conabatur ante omnia limites potestatis suae extendere, omniaque agere sine statuum et ordinum concursu; enata est ergo hinc malecontentio subditorum, et ex hac conjuratio plurium, cui etiam agnati Iohannis se associarunt, inter caeteros Iacob dux Deviseo, qui in secundo gradu erat cognatus Ioanni; alter erat Ferdinandus dux de Braganca, qui erat nepos filii naturalis Ioannis Nothi; haec tamen conspiratio prodita est et capita seditionis incarcerata, nempe principes duo cum ceteris, anno '483‑o; Ferdinandus capite plexus est publice, Iacobus vero ab ipso Iohanne confossus est in carceribus, ceteri plures capite plexi, rex vero continuavit auctoritate propria regere populum suum. 2 Anno '492. ingentem multitudinem exulum Mahomedanorum, Judaeorum, et Saracenorum ex Hispania recepit hic rex, salvo usu religionis uniuscuiusque; sed non diu usi sunt hac libertate, nam et ibi coacti sunt ad religionem Christianam; commercium magnopere juvit; provinciam Congo et Ginea fortalitiis et praesidiis firmavit, et novas expeditiones ordinavit, in quibus tandem ad finem Africae pervenerunt, ad promontorium nempe Bonae Spei, per Bartholomaeum Diacz, anno '492; Christophorus dein Columbus fecit prius iter in Americam ex partibus Hispanorum; hinc enatae sunt lites maximae inter Portugallos et Hispanos; Iohannes enim II dicebat se jus exclusivam habere ad detegendas terras incognitas; compositae ergo sunt lites per pontifices ut hae duae aulae cum exclusione aliarum gentium dividant terras incognitas; nempe ab Asoriis et Capitis Viridis insulis ad 370 milliaria ad occidentem laterem incognitarum terrarum occupent Portugali, hinc vero ad orientem versus occupent Hispani; anno '506. Iulius 2. pontifex hunc Tortesilensem tractatum ratihabuit. 3 Anno '494. decessit Iohannes 2.; ei successit proximus agnatus, cum sine prolibus moreretur; Alfonsus enim eius filius, jam uxoratus, ex equo prolapsus, anno '91‑o mortuus est; duo erant principes, qui quaerebant successionem: Maximilianus imperator et dux Deviseo Emanuel; hic enim dux et Iohannes ex communi stipite descendebant, nempe ex Eduardo, cuius erant nepotes; Maximilianus vero imperator per sexum foemineum fuit conjunctus, mater nempe eius fuit Eleonora, quae fuit filia Eduardi regis Portugalliae, sed Portugalli magis favebant Emanueli, et hinc etiam rex salutatus est anno '495. 4 Hic Magni1-118 nominis honore ornatus est, maximum et splendidissimum fuit sub ipso regimen; conjunxit se vinculo affinitatis cum Hispania, ut praesidium quodpiam haberet, et fors regnum Hispaniae devolveret ad ipsum, hinc duxit Alfonsi filii Iohannis 2‑i relictam viduam Isabellam, sed ea in primo puerperio mortua fuit, et etiam eius filius Michael paulo post mortus est; duxit ergo filiam tertio natam Mariam Ferdinandi Chatolici; etiam hac mortua duxit Eleonoram Phylippi Pulcri Austriaci filiam, ex qua dein successores habuit. 5 Studium eius omne in commercio situm erat. 6 Cum maximo successu Emanuel hic Iudaeos et Saracenos persequendos suscepit, et ad sacra Christiana coegit '498. partim zelo religionis impulsus, partim hortatu uxoris suae; hinc solemni aedicto statuta est poena relegationis aut servitutis in obstinatos Judaeos et Saracenos. 7 Multi ergo Africam petierunt, opulentiores vero, qui res suas relinquere non poterant, ad speciem ad sacra Christianorum transiverunt; ipsae proles invitis parentibus captae et baptisatae sunt; Emanuel de caetero auspicatissimum regnum habuit, navigationem et commercium promovit et auxit, Africam totam circumnavigari curavit; anno '497. expeditus fuit Vasco de Gama bellidux cum 4 navibus, hic primus littora Africae orientalia detexit, '98. anno appulit Chalecutium. 8 '99‑o anno rediit Vasco, et admiralis Indiae creatus est a rege; anno '502. suscepit secundam expeditionem cum pluribus navibus et militibus, ultusque est perfidiam Chalecutienseum, qui aliquot suorum trucidarunt, quos ibi reliquit; tardius praesidiis se firmarunt Portugalli, et varias occupationes fecerunt; cum Aegyptiis tamen et Venetis tardius multos habebant tricas; hinc pertinet id, quod ante detectum hoc iter in duas orientales provincias via patuerit per continentem, nempe per mare Mediterraneum, dein per Aegyptum, Persiam etc; cum ergo commercium valde molestum fuisset hinc mercatores non ibant ipsi ad orientales Indias, sed promovebantur aromata per nationes barbaras usque ad Aegyptios, hi dein vendebant Venetis, qui monopolium exercebant per totam Europam cum aromatis; detecta vero per Portugallos via commodissima ad orientales Indias, merces aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam, proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi1-120 debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis multis, seque firmatis in Indiis, commercium suum ultro quoque sustentarunt, et sic permanserunt in monopolio usque subjectionem suam Hispanis; per Hispanos vero devenit ad Hollandos hos commercium, penes quos et hodie est. 9 Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum, Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se firmarunt Portugalli; Goa dein centrum commercii effectum est. 10 Procedente tempore occuparunt insulas Molucas, aromatiferas, alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam. 11 Circa haec tempora, nempe 1500, casu detexerunt Brasiliam; anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum inquietabant saepe in suis occupationibus, et hoc quoque bene ipsi successit, repetitis enim victoriis fregit ipsos.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.