Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
3.1 Alfonso Primo successit anno 1185. filius Sanctius I. qui Populator dictus
est; hic cum clero et pontificibus in acerbes contentiones incidit; sub priori regimine clerus
non tantum magnam auctoritatem, sed etiam opes sibi comparavit in Portugallia, cum ipsorum ope
indiguerit Alfonsus; jam omnia adversabantur tardius rationibus politicis, incepit ergo Sanctius
modice immunitatem cleri triplicem restringere eosque oneribus publicis subjicere; recurrerunt
ad Pontificem clerici et sic lites enatae; de cetero terras suas auxit, melioravit regnum; anno
1212. Salvam urbem munitam Mauris eripuit; ei successit Alfonsus 2. Grassus; hic patris
vestigiis inhaerens Alcassar urbem Mauris eripuit cum aliis minoribus terris; continuavit tricas
cum Pontifice, nihil enim cessit clero; infelix tamen erat in eo quod excommunicatus sit sicque
mortuus 1223; ei successit Sanctius 2‑us; huic non minus pacatum cessit regnum, petulantia enim
cleri de die in diem crevit; caeterum per 22 annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem
exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso
debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit
Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno nomine Tertii; hic uxoris nomine comes erat
Boloniae, seu Bonnoniae, quae est provincia in Picardia Franciae; uxor eius erat Mathildis; hic
territorium suum auxit accessione regni Algardiae anno 1281. 2 Hoc regnum est
illud idem a quo hodierni reges Portugalliae se scribunt,1-108 nempe Europea
Algardia; alia est in Africa, hinc se utriusque Algardiae scribunt reges. 3 Haec
Algardia jure postliminii pertinuisset ad Castiliam, hinc cum Castilianos conventum est ut
dominium directum pertineat ad Castiliam, utile vero ad Alfonsum, proin quasi titulo feudi
possideret; sed tardius etiam ab hoc sunt absoluti; Alfonsus enim 3. duxit Beatricem, Alfonsi
10‑mi regis Castiliani filiam, et sic cum ea liberum jus ad Algardiam accepit cum consensu etiam
Pontificis. 4 Habuit tamen cum pontificibus prius lites propter matrimonium suum
hocce, quia vivebat adhuc eius prior uxor. 5 Ei successit Dionisius, Justus
dictus; sub hoc litibus cum clero finis impositus est, cum praejudicio regis; et hinc magis
adhuc firmatus est clerus in hoc regno tam quoad immunitates, quam quoad dignitates; imo etiam
jus circa sacra concessit Pontifici in suo regno; haec 1289. anno acta sunt cum Nicolao 4‑to
pontifice. 6 Sub idem tempus jam contra ordinem templariorum variae accusationes
et suspiciones oriebantur; hi erant equites religiosi qui ex voto suo obligabantur decertare
contra Turcas tempore expeditionum; erat nobilissimus et ditissimus ordo; concitarunt ergo sibi
invidiam principum; accesserunt etiam eorum aliqui excessus, et hinc per Phylippum pulcrum regem
Galliae exstinctus est ordo hic; Dionisius tamen rex Portugalliae e contra clementer cum ipsis
egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus
fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque
monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie
universitas facta est. 7 In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio
per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non
petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in altum mare; hanc
dein navigationem secuti sunt Hispani, et posteri. 8 Dyonisius anno 1325.
decessit; ei successit Alfonsus 4‑tus Audax dictus, ob res bello praeclare gestis; nempe Mauri
cum Granatensibus Saracenis bellum parabant regi Hispaniae Alfonso 11‑o, ubi 200,000 equitum et
400,000 peditum adducta sunt contra Hispanos; Alfonsus ergo eduxit exercitum suum, cui praefixit
Alfonsum 4‑tum, regem Portugalliae; ad Tariffam anno '340. ad limites Hispaniae congressum est;
Alfonsus ergo ea fortuna et dexteritate egit ut stratis 200,000 Maurorum profligaverit ceteros
captis multis milibus; hinc ergo nomen Audacis accepit, quia ab hac victoria1-110
pendebat salus Christianorum in occidente. 9 Rempublicam suam laudabiliter
gessit, navigationem et commercium fovit; filius eius Petrus turbas concitavit contra patrem,
cuius turbae ipse parens erat ansa; Petrus enim hic invito patre duxit celebrem virginem Agnem
de Castro, quae dein inter sanctas relata est; Alfonsus ergo hanc Agnetem trucidari curavit et
hinc turbae enatae sunt, arma corripuit contra patrem eumque throno dejicere voluit; inter has
turbas anno 1351. decessit, ei successit Petrus I. filius Rigorosus, et juxta alios etiam
Crudelis dictus est, ob nimiam severitatem in exercenda justitia; hinc etiam Iustitiarius dictus
est. 10 Maxime saevit in eos, qui ansa erant necis uxoris suae.
11 Limites potestatis regiae extendit magis, restringendo ecclesiasticos et
status regni; temporibus enim iis plurimum restricta erat potestas principum et regum, ob nimiam
cleri et nobilium potestatem et influxum; multas saluberrimas dispositiones domi fecit, normam
monetarum cudendarum neglectam emendavit; decessit 1370. 12 Ei successit
Ferdinandus filius, Nobilis vel Gentilis dictus; hic multum nocuit Portugalliae per tumultus
domi excitatos et bella splendide nimis gesta. 13 Complacuit ipsi quaedam
Eleonora, Ioannis Laurentii de Kunha uxor; hanc vivente marito in uxorem suscepit et hinc per
familiam potentem Kunha turbae excitatae sunt, quae cum maximo regni detrimento suppressae sunt.
14 Habuit dein bellum contra Castilianos, apud quos regnavit Petrus Crudelis;
hic odium suorum sibi conciliavit, praecipue ei infensus fuit Henricus frater naturalis Petri;
hic ergo petens bello petitus fuit a suo fratre, et hunc juverunt Galli; Petrum vero juverunt
Angli; Petrus reipsa ejectus est ex regno, sed tardius Eduardus, princeps Anglus, superatis
adversariis reposuit Petrum; Henricus tamen frater bellum reparavit ut ipsum quoque Petrum
caperet 1369. ad Montyial, ubi dein post 10 dies propria manu in carceribus trucidavit Henricus
Petrum sibique thronum arripuit; hoc ergo negotium dedit etiam regi Portugalliae ansam belli;
Henricus enim fuit naturalis filius Alfonsi II. regis Castiliae, proin non habuit jus ad regnum,
Ferdinandus vero 1, rex Portugalliae, fuit filius Beatricis, Sancii 4‑i filiae; proin habuit jus
ad coronam Castiliae; bello ergo jus suum quaesivit, sed pluribus annis inutiliter pugnatum est,
cum maximo Portugalliae damno; et anno '373. juri suo abdicavit Ferdinandus, imo tardius inivit
contractum cum Henrico vi cuius successionem in ipsa Portugallia detulit ad
domum1-112 Henrici; non enim habuit filium, sed filiam Beatricem; hanc ergo
desponsavit Iohanni filio Henrici, et sic, ut Portugallia devolvatur ad haeredes Iohannis et
Beatricis; sed Beatrix fuit ex adulterio nata, uti scimus, ex uxore Kunhai; interim tamen
contractus coaluit; hic tractatus dein diuturno bello dedit ansam; Ferdinandus anno '383.
decessit, et sic Bourgundica stirps extincta est; ei successit stirps Iohannis Noti, usque 1580.
annum.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|