Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
11.1 5o) fuit domus principum Sabaudiae, Carolus enim Emanuel 1‑us dux
Sabaudiae fuit filius Emanuelis, qui eodem anno mortuus est quo Henricus cardinalis.
2 Hic ergo juvenis Carolus Emanuel nomine Beatricis aviae suae, quae nupta fuit
Carolo Sabaudiae ducis, avo Emanuelis; hic tamen ob debilem aetatem suam non ursit valde, sed
potius consensit in Phylippum 2‑um regem Hispaniae, qui etiam filiam suam Catharinam dedit ei in
uxorem; sed et ceteri praetendentes parum aut nihil ausi sunt contra potentem Phylippum regem;
solus Antonius de Crato restitit ei; constitit enim ei de odio canino, quod inter Portugallos et
Hispanos exstitit, hinc sperabat se viribus suorum valere fors contra Filippum, et etiam a
Gallis et Anglis adjutus est; Filippus tamen praetensionem suam valido exercitu supponit,
intravit in viscera Portugalliae, bis vicit Antonium eumque profligavit ex tota Portugallia, et
hinc 1581. ipsam Ulissiponam cinxit, ubi in necessitate rex proclamatus est, comitia dein in
urbe Tanoro indixit, in quibus privilegia nationis confirmavit, novaque ipsis complura promisit
jura; et sic Portugallia peregrino principi subjecta fuit; Antonius de Crato se ad insulam
Terceram, quae est una ex insulis Asoriis, quae omnes Crato addictae erant,
recepit; domi ergo firmatus classem expedivit ad subjiciendam Terceram, ubi
clade navali victus Antonius etiam hinc profligatus est; caeterae ditiones omnes Africae,
Americae ultro se subjecerunt potestati Phylippi. 3 Antonius se recepit ad
Gallias, ubi aliquo tempore latuit, postquam vero Phylippus 2. exercitum contra Elisabetham
reginam Angliae, anno '589. duxit, Antonius subjutus ab Anglis appulit ad
insulam Terceram, ut eam sibi subjiceret, sed jam adfuit classis Hispanorum, proin parum
effecerunt Angli; recepit se ergo iterum in Franciam, ubi anno 1598. mortuus est sine
haeredibus.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|