Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2.1 Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae. 3 Ab hoc ergo anno computatur regimen stirpis Burgundiae, quae usque 1383. in Portugallia praefuit; titulus tamen regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus enim tantum ut feudum possedit comitatum suum, sub onere defensionis cum 300 equitibus reges Castiliae; ipse Henricus jam cum Arabibus seu Saracenis diversa gessit bella, et hinc inde ipsis abripuit terras; vixit usque 1112; ei successit Alfonsus 1. filius; hic primus nomen regis suscepit; cum admodum juvenis esset matremque perfidam haberet, quae ad alias proles suas ex secundo matrimonio1-104 deducere voluisset provincias, primo 18. aetatis anno successit; Theresia enim mortuo marito Henrico nupsit Ferdinando Paesio, comiti Trassamore; vitricus hic initio quidem ut tutor administravit provincias, dein vero usurpata dignitate ad suos devolvere voluit haeredes; cum vero 18 annorum esset Alfonsus edoctus est per suos fideles de statu negotiorum; excitatis ergo factionibus in comitatu Portugalliae Theresia se convertit ad aulam Castilianam, ad Alfonsum 7‑um (vel 8‑vum); ibi quaesta est adversus filium suum pollicitaque est quod post obitum suum sine haeredibus velit feudum domino directo restituere, si ipsam tuitus fuerit contra filium, quem fenoliae ! indirectae accusavit, quamvis ipsa commiserit fenoliam primam; misit reipsa auxilia Alfonsus 7, sed Alfonsus juvenis prudentia sua et fidelitate suorum eo rem publicam duxit ut profligatis Castilianis matrem ipsam captam incarceraverit, et sic armis se ad haereditatem imponere debuit; et hinc Alfonsus 1. ipsos Castilianos fenoliae directae arguit seque absolvit omni subjectione feudali, et independentem declaravit comitatum suum, contra omnem protestationem Alfonsi 7‑i; ex hoc dein tardius atrox bellum emersit, cum sibi titulum regis attribueret. 4 Complura tamen prius bella gessit Alfonsus contra Saracenos, a quibus complura territoria accepit; anno 1139. contra Ismarum Saracenorum regem insignem retulit victoriam, qui trans Tagum regnum suum habuit, et cum 5 regulis suis vasallis venit contra Alfonsum; Alfonsus in Campo Regio (dictus est Campus Regius, quia in hoc campo prima vice suscepit titulum regium, ut incitaret suos milites) metatus est castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum aucupatus est favorem ut titulum regium obtinere possit seque tueri contra Castilianos; Innocentius 2‑us pontifex fuerat iis temporibus; promisit ergo quod regnum suum subjicere velit Pontifici ut feudum velitque tributum solvere; Innocentius ergo reclamantibus Castilianis ei titulum regium tribuit; promissionem suam defuncto Innocentio sub Alexandro 3‑o renovavit et consummavit; hic Pontifex misit ipsi coronam cum bulla solemni, qua etiam anno 1143.1-106 Lamaci in comitiis coronatus est; bellum quidem gestum est cum Castilianis, sed favente fortuna semper Lusitanis. 5 Tardius coronatio una cum solutione tributi neglecta est a Portugalis. 6 Decessit 1185. 7 1179. captus est Alfonsus a Castilianis una cum opido Padajotz; haec tamen captivitas non pessimas sequelas habuit; unice capta loca in regno Castiliano restituere debuit Alfonsus, independens tamen mansit; in Lamacis comitiis etiam ordo successionis definitus est, regnum indivisibile in posterum declaratum, regni successio haereditaria illata est, et quidem pro utroque sexu; primo ergo succedunt omnes descendentes in linea recta, et praeter hos frater regis; etiam foeminae succedunt, et quidem descendentes filiae excludunt fratres parentium – hic casus modo contigit in Portugallia; foeminae tamen clausula sunt circumscriptae, si peregrino principi non nubant; si ergo nubat, ammittit jus haereditatis, ne sic regnum ad peregrinos principes perveniat per foeminam.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.