Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
2.1 Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut
saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro
quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi
fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has
provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit
provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum
dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit
Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum
nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae. 3 Ab hoc ergo anno
computatur regimen stirpis Burgundiae, quae usque 1383. in Portugallia praefuit; titulus tamen
regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus
enim tantum ut feudum possedit comitatum suum, sub onere defensionis cum 300 equitibus reges
Castiliae; ipse Henricus jam cum Arabibus seu Saracenis diversa gessit bella, et hinc inde ipsis
abripuit terras; vixit usque 1112; ei successit Alfonsus 1. filius; hic primus nomen regis
suscepit; cum admodum juvenis esset matremque perfidam haberet, quae ad alias proles suas ex
secundo matrimonio1-104 deducere voluisset provincias, primo 18. aetatis anno
successit; Theresia enim mortuo marito Henrico nupsit Ferdinando Paesio, comiti Trassamore;
vitricus hic initio quidem ut tutor administravit provincias, dein vero usurpata dignitate ad
suos devolvere voluit haeredes; cum vero 18 annorum esset Alfonsus edoctus est per suos fideles
de statu negotiorum; excitatis ergo factionibus in comitatu Portugalliae Theresia se convertit
ad aulam Castilianam, ad Alfonsum 7‑um (vel 8‑vum); ibi quaesta est adversus filium suum
pollicitaque est quod post obitum suum sine haeredibus velit feudum domino directo restituere,
si ipsam tuitus fuerit contra filium, quem fenoliae ! indirectae accusavit,
quamvis ipsa commiserit fenoliam primam; misit reipsa auxilia Alfonsus 7, sed Alfonsus juvenis
prudentia sua et fidelitate suorum eo rem publicam duxit ut profligatis Castilianis matrem ipsam
captam incarceraverit, et sic armis se ad haereditatem imponere debuit; et hinc Alfonsus 1.
ipsos Castilianos fenoliae directae arguit seque absolvit omni subjectione feudali, et
independentem declaravit comitatum suum, contra omnem protestationem Alfonsi 7‑i; ex hoc dein
tardius atrox bellum emersit, cum sibi titulum regis attribueret. 4 Complura
tamen prius bella gessit Alfonsus contra Saracenos, a quibus complura territoria accepit; anno
1139. contra Ismarum Saracenorum regem insignem retulit victoriam, qui trans Tagum regnum suum
habuit, et cum 5 regulis suis vasallis venit contra Alfonsum; Alfonsus in Campo Regio (dictus
est Campus Regius, quia in hoc campo prima vice suscepit titulum regium, ut incitaret suos
milites) metatus est castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum
occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in
perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum
protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum
aucupatus est favorem ut titulum regium obtinere possit seque tueri contra Castilianos;
Innocentius 2‑us pontifex fuerat iis temporibus; promisit ergo quod regnum suum subjicere velit
Pontifici ut feudum velitque tributum solvere; Innocentius ergo reclamantibus Castilianis ei
titulum regium tribuit; promissionem suam defuncto Innocentio sub Alexandro 3‑o renovavit et
consummavit; hic Pontifex misit ipsi coronam cum bulla solemni, qua etiam anno
1143.1-106 Lamaci in comitiis coronatus est; bellum quidem gestum est cum
Castilianis, sed favente fortuna semper Lusitanis. 5 Tardius coronatio una cum
solutione tributi neglecta est a Portugalis. 6 Decessit 1185. 7
1179. captus est Alfonsus a Castilianis una cum opido Padajotz; haec tamen captivitas non
pessimas sequelas habuit; unice capta loca in regno Castiliano restituere debuit Alfonsus,
independens tamen mansit; in Lamacis comitiis etiam ordo successionis definitus est, regnum
indivisibile in posterum declaratum, regni successio haereditaria illata est, et quidem pro
utroque sexu; primo ergo succedunt omnes descendentes in linea recta, et praeter hos frater
regis; etiam foeminae succedunt, et quidem descendentes filiae excludunt fratres parentium – hic
casus modo contigit in Portugallia; foeminae tamen clausula sunt circumscriptae, si peregrino
principi non nubant; si ergo nubat, ammittit jus haereditatis, ne sic regnum ad peregrinos
principes perveniat per foeminam.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|