Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1.1 Regnum hoc Portugalliae easdem fere vicissitudines subivit quas Hispania; ob vicinitatem suam possessa fuit antiquitus a Foeniciis, Chartaginensibus; tandem a Romanis subactum et in provinciam Romanam redactum est; tempore Romanorum Lusitania appellabatur Portugallia et fuit pars Hispaniae Romanae; hinc et hodie saepe eodem nomine compellatur; sub potestate Romanorum permansit usque interitum imperii occidentalis seu usque saeculum 5‑tum. 2 Variae enim barbarae gentes per Hispaniam grassatae etiam Lusitaniam invaserunt; primi erant Alani, eos secuti sunt Vandali et Suevi, qui omnes ex Hispania transiverunt sedesque suas fixerunt; Alani tamen regnum ibi non condiderunt, sed primi erant Svevi qui regnum fundarunt sedesque fixas ibi habuerunt, prouti in Hispania. 3 Eorum regnum ab anno 440. usque 584. floruit in Lusitania; tunc enim a Visigothis extinctum est tam in Hispania, quam in Lusitania sub duce Visigothorum Leovigilco et tunc successit regnum Gothorum in Lusitania; sub initium 8‑i saeculi Saraceni regni Gothici finem imposuerunt, et ab eo tempore caliphae Saracenorum Lusitaniam sibi subegerunt; donec dein diversi reges Chatolici, Gothici Hispanici, pedetentim recuperassent a Saracenis tam Hispaniam, quam Portugalliam. 4 Alphonsus 1. rex Legionis primus fuit qui Saracenis saec. 8‑o adhuc extorsit Interamnensem provinciam, tardius vero etiam provinciam Transmontanam; his duabus provinciis commune nomen Portucale inditum fuisse deprehendimus; hoc dein nomen tardius per g loco c scriptum invenimus, et hinc originem nominis totius regni quidam deducunt. 5 Prima urbs Portugalliae Mauris erepta in his provinciis fuit Viseum, ad hanc urbem repertus fuit lapis funebralis cum1-102 inscriptione hac: Hic jacet Gothorum Rex ultimus; probabiliter Rodericus rex. 6 Alfonsi successores dextra usi fortuna plures et plures provincias eripuerunt Saracenis. 7 Saec. XI Ferdinandus 1‑us rex Castiliae limites Portugalliae usque Mundam fluvium extendit, Alfonsus 6‑tus fere omnes hodiernae Portugalliae provincias ad finem saec. XI eripuit Mauris, excepta Algardia, quam nepos eius sibi subjecit; provincias has Lusitanicas reges Castiliae per proreges administrabant. 8 Tempore Alfonsi 6‑i praefuit Henricus, dux Burgundiae dictus, his provinciis qua gubernator, et hic est quasi fundator hodierni regni Portugallici; aliqui hunc putant esse Lotharingicae originis, alii stirpis Burgundicae, ex stirpe scilicet juniore; Hugo Capetus fuit fundator novae stirpis regnantis apud Gallos, habuit filium Robertum, ex hoc natus est Henricus rex Franciae, et Robertus; huic donavit parens Robertus ducatum Bourgundicum, et ex huius linea dicunt plurimi condescendere hunc Henricum, et quidem aliqui filium, aliqui dicunt nepotem fuisse.

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.