Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Historia Portugalliae.

1.1 Regnum hoc Portugalliae easdem fere vicissitudines subivit quas Hispania; ob vicinitatem suam possessa fuit antiquitus a Foeniciis, Chartaginensibus; tandem a Romanis subactum et in provinciam Romanam redactum est; tempore Romanorum Lusitania appellabatur Portugallia et fuit pars Hispaniae Romanae; hinc et hodie saepe eodem nomine compellatur; sub potestate Romanorum permansit usque interitum imperii occidentalis seu usque saeculum 5‑tum. 2 Variae enim barbarae gentes per Hispaniam grassatae etiam Lusitaniam invaserunt; primi erant Alani, eos secuti sunt Vandali et Suevi, qui omnes ex Hispania transiverunt sedesque suas fixerunt; Alani tamen regnum ibi non condiderunt, sed primi erant Svevi qui regnum fundarunt sedesque fixas ibi habuerunt, prouti in Hispania. 3 Eorum regnum ab anno 440. usque 584. floruit in Lusitania; tunc enim a Visigothis extinctum est tam in Hispania, quam in Lusitania sub duce Visigothorum Leovigilco et tunc successit regnum Gothorum in Lusitania; sub initium 8‑i saeculi Saraceni regni Gothici finem imposuerunt, et ab eo tempore caliphae Saracenorum Lusitaniam sibi subegerunt; donec dein diversi reges Chatolici, Gothici Hispanici, pedetentim recuperassent a Saracenis tam Hispaniam, quam Portugalliam. 4 Alphonsus 1. rex Legionis primus fuit qui Saracenis saec. 8‑o adhuc extorsit Interamnensem provinciam, tardius vero etiam provinciam Transmontanam; his duabus provinciis commune nomen Portucale inditum fuisse deprehendimus; hoc dein nomen tardius per g loco c scriptum invenimus, et hinc originem nominis totius regni quidam deducunt. 5 Prima urbs Portugalliae Mauris erepta in his provinciis fuit Viseum, ad hanc urbem repertus fuit lapis funebralis cum1-102 inscriptione hac: Hic jacet Gothorum Rex ultimus; probabiliter Rodericus rex. 6 Alfonsi successores dextra usi fortuna plures et plures provincias eripuerunt Saracenis. 7 Saec. XI Ferdinandus 1‑us rex Castiliae limites Portugalliae usque Mundam fluvium extendit, Alfonsus 6‑tus fere omnes hodiernae Portugalliae provincias ad finem saec. XI eripuit Mauris, excepta Algardia, quam nepos eius sibi subjecit; provincias has Lusitanicas reges Castiliae per proreges administrabant. 8 Tempore Alfonsi 6‑i praefuit Henricus, dux Burgundiae dictus, his provinciis qua gubernator, et hic est quasi fundator hodierni regni Portugallici; aliqui hunc putant esse Lotharingicae originis, alii stirpis Burgundicae, ex stirpe scilicet juniore; Hugo Capetus fuit fundator novae stirpis regnantis apud Gallos, habuit filium Robertum, ex hoc natus est Henricus rex Franciae, et Robertus; huic donavit parens Robertus ducatum Bourgundicum, et ex huius linea dicunt plurimi condescendere hunc Henricum, et quidem aliqui filium, aliqui dicunt nepotem fuisse.

2.1 Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae. 3 Ab hoc ergo anno computatur regimen stirpis Burgundiae, quae usque 1383. in Portugallia praefuit; titulus tamen regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus enim tantum ut feudum possedit comitatum suum, sub onere defensionis cum 300 equitibus reges Castiliae; ipse Henricus jam cum Arabibus seu Saracenis diversa gessit bella, et hinc inde ipsis abripuit terras; vixit usque 1112; ei successit Alfonsus 1. filius; hic primus nomen regis suscepit; cum admodum juvenis esset matremque perfidam haberet, quae ad alias proles suas ex secundo matrimonio1-104 deducere voluisset provincias, primo 18. aetatis anno successit; Theresia enim mortuo marito Henrico nupsit Ferdinando Paesio, comiti Trassamore; vitricus hic initio quidem ut tutor administravit provincias, dein vero usurpata dignitate ad suos devolvere voluit haeredes; cum vero 18 annorum esset Alfonsus edoctus est per suos fideles de statu negotiorum; excitatis ergo factionibus in comitatu Portugalliae Theresia se convertit ad aulam Castilianam, ad Alfonsum 7‑um (vel 8‑vum); ibi quaesta est adversus filium suum pollicitaque est quod post obitum suum sine haeredibus velit feudum domino directo restituere, si ipsam tuitus fuerit contra filium, quem fenoliae ! indirectae accusavit, quamvis ipsa commiserit fenoliam primam; misit reipsa auxilia Alfonsus 7, sed Alfonsus juvenis prudentia sua et fidelitate suorum eo rem publicam duxit ut profligatis Castilianis matrem ipsam captam incarceraverit, et sic armis se ad haereditatem imponere debuit; et hinc Alfonsus 1. ipsos Castilianos fenoliae directae arguit seque absolvit omni subjectione feudali, et independentem declaravit comitatum suum, contra omnem protestationem Alfonsi 7‑i; ex hoc dein tardius atrox bellum emersit, cum sibi titulum regis attribueret. 4 Complura tamen prius bella gessit Alfonsus contra Saracenos, a quibus complura territoria accepit; anno 1139. contra Ismarum Saracenorum regem insignem retulit victoriam, qui trans Tagum regnum suum habuit, et cum 5 regulis suis vasallis venit contra Alfonsum; Alfonsus in Campo Regio (dictus est Campus Regius, quia in hoc campo prima vice suscepit titulum regium, ut incitaret suos milites) metatus est castra sua, felicissimam victoriam retulit de Ismaro et 5 vexilla principum occuparunt, et ideo ad insigne Portugalliae, quod ut rex novum suscepit, 5 haec vexilla in perennem memoriam relata sunt; post hanc victoriam ad limites usque Algardiae trans Tagum protulit limites comitatus sui; post hoc ergo celebravit conventum statuum; Romanorum Pontificum aucupatus est favorem ut titulum regium obtinere possit seque tueri contra Castilianos; Innocentius 2‑us pontifex fuerat iis temporibus; promisit ergo quod regnum suum subjicere velit Pontifici ut feudum velitque tributum solvere; Innocentius ergo reclamantibus Castilianis ei titulum regium tribuit; promissionem suam defuncto Innocentio sub Alexandro 3‑o renovavit et consummavit; hic Pontifex misit ipsi coronam cum bulla solemni, qua etiam anno 1143.1-106 Lamaci in comitiis coronatus est; bellum quidem gestum est cum Castilianis, sed favente fortuna semper Lusitanis. 5 Tardius coronatio una cum solutione tributi neglecta est a Portugalis. 6 Decessit 1185. 7 1179. captus est Alfonsus a Castilianis una cum opido Padajotz; haec tamen captivitas non pessimas sequelas habuit; unice capta loca in regno Castiliano restituere debuit Alfonsus, independens tamen mansit; in Lamacis comitiis etiam ordo successionis definitus est, regnum indivisibile in posterum declaratum, regni successio haereditaria illata est, et quidem pro utroque sexu; primo ergo succedunt omnes descendentes in linea recta, et praeter hos frater regis; etiam foeminae succedunt, et quidem descendentes filiae excludunt fratres parentium – hic casus modo contigit in Portugallia; foeminae tamen clausula sunt circumscriptae, si peregrino principi non nubant; si ergo nubat, ammittit jus haereditatis, ne sic regnum ad peregrinos principes perveniat per foeminam.

3.1 Alfonso Primo successit anno 1185. filius Sanctius I. qui Populator dictus est; hic cum clero et pontificibus in acerbes contentiones incidit; sub priori regimine clerus non tantum magnam auctoritatem, sed etiam opes sibi comparavit in Portugallia, cum ipsorum ope indiguerit Alfonsus; jam omnia adversabantur tardius rationibus politicis, incepit ergo Sanctius modice immunitatem cleri triplicem restringere eosque oneribus publicis subjicere; recurrerunt ad Pontificem clerici et sic lites enatae; de cetero terras suas auxit, melioravit regnum; anno 1212. Salvam urbem munitam Mauris eripuit; ei successit Alfonsus 2. Grassus; hic patris vestigiis inhaerens Alcassar urbem Mauris eripuit cum aliis minoribus terris; continuavit tricas cum Pontifice, nihil enim cessit clero; infelix tamen erat in eo quod excommunicatus sit sicque mortuus 1223; ei successit Sanctius 2‑us; huic non minus pacatum cessit regnum, petulantia enim cleri de die in diem crevit; caeterum per 22 annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit Sanctius 2. et sic Alfonsus successit in regno nomine Tertii; hic uxoris nomine comes erat Boloniae, seu Bonnoniae, quae est provincia in Picardia Franciae; uxor eius erat Mathildis; hic territorium suum auxit accessione regni Algardiae anno 1281. 2 Hoc regnum est illud idem a quo hodierni reges Portugalliae se scribunt,1-108 nempe Europea Algardia; alia est in Africa, hinc se utriusque Algardiae scribunt reges. 3 Haec Algardia jure postliminii pertinuisset ad Castiliam, hinc cum Castilianos conventum est ut dominium directum pertineat ad Castiliam, utile vero ad Alfonsum, proin quasi titulo feudi possideret; sed tardius etiam ab hoc sunt absoluti; Alfonsus enim 3. duxit Beatricem, Alfonsi 10‑mi regis Castiliani filiam, et sic cum ea liberum jus ad Algardiam accepit cum consensu etiam Pontificis. 4 Habuit tamen cum pontificibus prius lites propter matrimonium suum hocce, quia vivebat adhuc eius prior uxor. 5 Ei successit Dionisius, Justus dictus; sub hoc litibus cum clero finis impositus est, cum praejudicio regis; et hinc magis adhuc firmatus est clerus in hoc regno tam quoad immunitates, quam quoad dignitates; imo etiam jus circa sacra concessit Pontifici in suo regno; haec 1289. anno acta sunt cum Nicolao 4‑to pontifice. 6 Sub idem tempus jam contra ordinem templariorum variae accusationes et suspiciones oriebantur; hi erant equites religiosi qui ex voto suo obligabantur decertare contra Turcas tempore expeditionum; erat nobilissimus et ditissimus ordo; concitarunt ergo sibi invidiam principum; accesserunt etiam eorum aliqui excessus, et hinc per Phylippum pulcrum regem Galliae exstinctus est ordo hic; Dionisius tamen rex Portugalliae e contra clementer cum ipsis egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie universitas facta est. 7 In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in altum mare; hanc dein navigationem secuti sunt Hispani, et posteri. 8 Dyonisius anno 1325. decessit; ei successit Alfonsus 4‑tus Audax dictus, ob res bello praeclare gestis; nempe Mauri cum Granatensibus Saracenis bellum parabant regi Hispaniae Alfonso 11‑o, ubi 200,000 equitum et 400,000 peditum adducta sunt contra Hispanos; Alfonsus ergo eduxit exercitum suum, cui praefixit Alfonsum 4‑tum, regem Portugalliae; ad Tariffam anno '340. ad limites Hispaniae congressum est; Alfonsus ergo ea fortuna et dexteritate egit ut stratis 200,000 Maurorum profligaverit ceteros captis multis milibus; hinc ergo nomen Audacis accepit, quia ab hac victoria1-110 pendebat salus Christianorum in occidente. 9 Rempublicam suam laudabiliter gessit, navigationem et commercium fovit; filius eius Petrus turbas concitavit contra patrem, cuius turbae ipse parens erat ansa; Petrus enim hic invito patre duxit celebrem virginem Agnem de Castro, quae dein inter sanctas relata est; Alfonsus ergo hanc Agnetem trucidari curavit et hinc turbae enatae sunt, arma corripuit contra patrem eumque throno dejicere voluit; inter has turbas anno 1351. decessit, ei successit Petrus I. filius Rigorosus, et juxta alios etiam Crudelis dictus est, ob nimiam severitatem in exercenda justitia; hinc etiam Iustitiarius dictus est. 10 Maxime saevit in eos, qui ansa erant necis uxoris suae. 11 Limites potestatis regiae extendit magis, restringendo ecclesiasticos et status regni; temporibus enim iis plurimum restricta erat potestas principum et regum, ob nimiam cleri et nobilium potestatem et influxum; multas saluberrimas dispositiones domi fecit, normam monetarum cudendarum neglectam emendavit; decessit 1370. 12 Ei successit Ferdinandus filius, Nobilis vel Gentilis dictus; hic multum nocuit Portugalliae per tumultus domi excitatos et bella splendide nimis gesta. 13 Complacuit ipsi quaedam Eleonora, Ioannis Laurentii de Kunha uxor; hanc vivente marito in uxorem suscepit et hinc per familiam potentem Kunha turbae excitatae sunt, quae cum maximo regni detrimento suppressae sunt. 14 Habuit dein bellum contra Castilianos, apud quos regnavit Petrus Crudelis; hic odium suorum sibi conciliavit, praecipue ei infensus fuit Henricus frater naturalis Petri; hic ergo petens bello petitus fuit a suo fratre, et hunc juverunt Galli; Petrum vero juverunt Angli; Petrus reipsa ejectus est ex regno, sed tardius Eduardus, princeps Anglus, superatis adversariis reposuit Petrum; Henricus tamen frater bellum reparavit ut ipsum quoque Petrum caperet 1369. ad Montyial, ubi dein post 10 dies propria manu in carceribus trucidavit Henricus Petrum sibique thronum arripuit; hoc ergo negotium dedit etiam regi Portugalliae ansam belli; Henricus enim fuit naturalis filius Alfonsi II. regis Castiliae, proin non habuit jus ad regnum, Ferdinandus vero 1, rex Portugalliae, fuit filius Beatricis, Sancii 4‑i filiae; proin habuit jus ad coronam Castiliae; bello ergo jus suum quaesivit, sed pluribus annis inutiliter pugnatum est, cum maximo Portugalliae damno; et anno '373. juri suo abdicavit Ferdinandus, imo tardius inivit contractum cum Henrico vi cuius successionem in ipsa Portugallia detulit ad domum1-112 Henrici; non enim habuit filium, sed filiam Beatricem; hanc ergo desponsavit Iohanni filio Henrici, et sic, ut Portugallia devolvatur ad haeredes Iohannis et Beatricis; sed Beatrix fuit ex adulterio nata, uti scimus, ex uxore Kunhai; interim tamen contractus coaluit; hic tractatus dein diuturno bello dedit ansam; Ferdinandus anno '383. decessit, et sic Bourgundica stirps extincta est; ei successit stirps Iohannis Noti, usque 1580. annum.

4.1 Successit ergo Ferdinando 1‑o Iohannes Nothus, qui fuit filius naturalis Petri Crudelis, naturalis frater Ferdinandi, usque '433. annum regnavit; mortuo Ferdinando gubernavit provincias Eleonora vidua Ferdinandi nomine filiae suae Beatricis et Iohannis mariti eius; interim domi Portugalli protestati sunt contra tractatum defuncti Ferdinandi; maxime se opposuit Iohannes princeps, naturalis Petri Crudelis, qui et dignitate sua conspicuus erat (fuit enim magnus magister, ordinis equestris Anisensis) et populo ob virtutes carissimus; hinc unanimi consilio electus est moderator rerum agendarum et domi et contra Castilianos; feliciter ergo gestis rebus profligarunt Castilianos ex tota Portugallia, et sic Iohannes hic Nothus totam Portugalliam sibi purgavit; felicissimam victoriam ad Alinbaratam anno 1385. retulerunt Portugalli de hostibus suis. 2 Et sic in regem electus est jure haereditario a Portugallis in signum gratitudinis ob servatum regnum a jugo Castilianorum; bellum tamen cum Castilianis usque '399. protractum est; eo anno pax quidem coaluit, sed etiam post eam renovatum est bellum et duravit usque 1411, et tunc finalis pax coaluit cum Ioanne 2‑o rege Castiliae et Iohanne Notho, qua pace Castiliani in perpetuum renunciarunt suo juri in Portugalliam; hic Iohannes multum contulit ad fortunam suorum, navigationem valde fovit, ipse indicavit navigantibus viam in Indias orientales, quamquam sub eo adhuc non detegerunt eam !; 1415. occupata fuit in Africa Septa (Ceuta); '419. detexerunt insulas Canarias Portugalli, in specie Maderam et insulam Porto Santo, tardius insulas Asores; bellum Africanum continuatum est; in urbe Coimbria residebant ad haec tempora reges Portugalliae, Iohannes tamen hic Ullissiponam (Lisabon) transtulit, ubi et hodie est sedes regum; in hac ergo urbe contraxit morbum pestilentiae, qui tunc grassabatur per Europam occidentalem, et in hoc exstinctus est post laudabile regnum, anno '433; habuit 4 legitimos filios, et unum naturalem; successit ipsi Eduardus coronae princeps; memorari1-114 meretur etiam Iohannes, et Henricus Navigator, filius Iohannis Nothi; ille navigationem promovit et ipse navigationem ingressus est; fuit dux Deviseo et magnus magister ordinis Christi; naturalis filius eius, nempe Nothi, erat Alfonsus, ex hoc deducit moderna regnans familia in Portugallia originem; donavit ipsi parens ducatum de Braganca; huius ergo successores excusso jugo Hispanico regnum Portugalliae obtinuerunt. 3 Nothus Iohannes sub suo regimine codicem juris Romani, in linguam regni sui traductum, induxit in Portugallia. 4 Eduardus successit patri suo, bellum Africanum fouit, sed non tam bene ei successit ut patri; urbem Tingim anno '437. obsidione cinxit, sed Marocani eos ante urbem ad cladem provocarunt, et ipsos ad internecionem vicerunt; et sic frater eius Ferdinandus Castus obses datus est Marocanis, ubi peste correptus decessit; ipse Eduardus domum revertens hoc morbo corruptus mortuus est; filius Eduardi fuit Alfonsus, qui 6 annorum fuit in morte patris; successit ergo anno 1438. patri nomine Alfonsi 5‑ti; data est ergo ipsi Eleonora mater, Ferdinandi regis Arragoniae filia, in tutorem et gubernatricem regni; egressa minorennitate in Africam expeditionem suscepit ulturus cladem patris, recuperavit omnia prius possessa, et novas occupationes fecit anno '458, et hinc Africanus dictus sit; tardius vero regis utriusquis Algarbiae nomen suscepit, factis maioribus in Africa occupationibus. 5 In incrementum navigationis multum impendit, optimo cum successu; Capitis Viridis insulae in Africa anno '444. detectae sunt; provincia Ginea (Guinea) etiam his temporibus detecta est in Africa, quae propter fodinas auri percelebris est; tardius etiam Angli eo devenerunt, et ab hac provincia nomen habet moneta Anglica Guinee qui est duplicatus aureus; etiam provinciam Congo detexerunt. 6 Romani ergo pontifices, ut eos magis animarent, dominium harum provinciarum Portugallis concesserunt et ipsis ultro jus detegendi et occupandi terras infidelium contulerunt, et quidem cum jure exclusionis omnium aularum; hoc fecit Nicolaus V, Calixtus Tertius, Sixtus IV etc. 7 Alfonsus eo etiam curas suas direxit ut regnum Castiliae conjungeret cum Portugallia, uti in Hispaniae historia vidimus; quod tamen ipsi non successit per matrimonia, uti voluisset; bello dein victus renunciare debuit praetensionibus per uxorem, Henrici regis Castiliae filiam, ei enatis.

1-116

5.1 Decessit anno '481; ei successit filius Iohannes 2‑us; sub hoc ad maximum splendorem evecta est Portugallia, hinc Perfectissimus dictus est; vidit ille regimen valde esse restrictum suum, hinc conabatur ante omnia limites potestatis suae extendere, omniaque agere sine statuum et ordinum concursu; enata est ergo hinc malecontentio subditorum, et ex hac conjuratio plurium, cui etiam agnati Iohannis se associarunt, inter caeteros Iacob dux Deviseo, qui in secundo gradu erat cognatus Ioanni; alter erat Ferdinandus dux de Braganca, qui erat nepos filii naturalis Ioannis Nothi; haec tamen conspiratio prodita est et capita seditionis incarcerata, nempe principes duo cum ceteris, anno '483‑o; Ferdinandus capite plexus est publice, Iacobus vero ab ipso Iohanne confossus est in carceribus, ceteri plures capite plexi, rex vero continuavit auctoritate propria regere populum suum. 2 Anno '492. ingentem multitudinem exulum Mahomedanorum, Judaeorum, et Saracenorum ex Hispania recepit hic rex, salvo usu religionis uniuscuiusque; sed non diu usi sunt hac libertate, nam et ibi coacti sunt ad religionem Christianam; commercium magnopere juvit; provinciam Congo et Ginea fortalitiis et praesidiis firmavit, et novas expeditiones ordinavit, in quibus tandem ad finem Africae pervenerunt, ad promontorium nempe Bonae Spei, per Bartholomaeum Diacz, anno '492; Christophorus dein Columbus fecit prius iter in Americam ex partibus Hispanorum; hinc enatae sunt lites maximae inter Portugallos et Hispanos; Iohannes enim II dicebat se jus exclusivam habere ad detegendas terras incognitas; compositae ergo sunt lites per pontifices ut hae duae aulae cum exclusione aliarum gentium dividant terras incognitas; nempe ab Asoriis et Capitis Viridis insulis ad 370 milliaria ad occidentem laterem incognitarum terrarum occupent Portugali, hinc vero ad orientem versus occupent Hispani; anno '506. Iulius 2. pontifex hunc Tortesilensem tractatum ratihabuit. 3 Anno '494. decessit Iohannes 2.; ei successit proximus agnatus, cum sine prolibus moreretur; Alfonsus enim eius filius, jam uxoratus, ex equo prolapsus, anno '91‑o mortuus est; duo erant principes, qui quaerebant successionem: Maximilianus imperator et dux Deviseo Emanuel; hic enim dux et Iohannes ex communi stipite descendebant, nempe ex Eduardo, cuius erant nepotes; Maximilianus vero imperator per sexum foemineum fuit conjunctus, mater nempe eius fuit Eleonora, quae fuit filia Eduardi regis Portugalliae, sed Portugalli magis favebant Emanueli, et hinc etiam rex salutatus est anno '495. 4 Hic Magni1-118 nominis honore ornatus est, maximum et splendidissimum fuit sub ipso regimen; conjunxit se vinculo affinitatis cum Hispania, ut praesidium quodpiam haberet, et fors regnum Hispaniae devolveret ad ipsum, hinc duxit Alfonsi filii Iohannis 2‑i relictam viduam Isabellam, sed ea in primo puerperio mortua fuit, et etiam eius filius Michael paulo post mortus est; duxit ergo filiam tertio natam Mariam Ferdinandi Chatolici; etiam hac mortua duxit Eleonoram Phylippi Pulcri Austriaci filiam, ex qua dein successores habuit. 5 Studium eius omne in commercio situm erat. 6 Cum maximo successu Emanuel hic Iudaeos et Saracenos persequendos suscepit, et ad sacra Christiana coegit '498. partim zelo religionis impulsus, partim hortatu uxoris suae; hinc solemni aedicto statuta est poena relegationis aut servitutis in obstinatos Judaeos et Saracenos. 7 Multi ergo Africam petierunt, opulentiores vero, qui res suas relinquere non poterant, ad speciem ad sacra Christianorum transiverunt; ipsae proles invitis parentibus captae et baptisatae sunt; Emanuel de caetero auspicatissimum regnum habuit, navigationem et commercium promovit et auxit, Africam totam circumnavigari curavit; anno '497. expeditus fuit Vasco de Gama bellidux cum 4 navibus, hic primus littora Africae orientalia detexit, '98. anno appulit Chalecutium. 8 '99‑o anno rediit Vasco, et admiralis Indiae creatus est a rege; anno '502. suscepit secundam expeditionem cum pluribus navibus et militibus, ultusque est perfidiam Chalecutienseum, qui aliquot suorum trucidarunt, quos ibi reliquit; tardius praesidiis se firmarunt Portugalli, et varias occupationes fecerunt; cum Aegyptiis tamen et Venetis tardius multos habebant tricas; hinc pertinet id, quod ante detectum hoc iter in duas orientales provincias via patuerit per continentem, nempe per mare Mediterraneum, dein per Aegyptum, Persiam etc; cum ergo commercium valde molestum fuisset hinc mercatores non ibant ipsi ad orientales Indias, sed promovebantur aromata per nationes barbaras usque ad Aegyptios, hi dein vendebant Venetis, qui monopolium exercebant per totam Europam cum aromatis; detecta vero per Portugallos via commodissima ad orientales Indias, merces aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam, proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi1-120 debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis multis, seque firmatis in Indiis, commercium suum ultro quoque sustentarunt, et sic permanserunt in monopolio usque subjectionem suam Hispanis; per Hispanos vero devenit ad Hollandos hos commercium, penes quos et hodie est. 9 Expugnarunt Ormusium, Malacca, Cochinum, Diu, et Goa; in his urbibus et praesidiis se firmarunt Portugalli; Goa dein centrum commercii effectum est. 10 Procedente tempore occuparunt insulas Molucas, aromatiferas, alias sibi tributarias effecerunt, praecipue belliduce Albuquercio, ita ut jam latissime per Mauritaniam, per Guineam usque insulam S. Thomae extenderetur commercium eorum, alia ex parte per omnia littora Asiae, imo usque ad Iaponiam ipsam. 11 Circa haec tempora, nempe 1500, casu detexerunt Brasiliam; anno '501. Americus Vesputius expeditus est ad detegendam Brasiliam penitus, hic ergo pro rege suo Emanuele occupationes fecit, militibus stabilivit munimenta sua; suscepit Emanuel etiam expeditionem contra Marocanos, qui ipsum inquietabant saepe in suis occupationibus, et hoc quoque bene ipsi successit, repetitis enim victoriis fregit ipsos.

6.1 Anno '521‑o decessit Emanuel, et vere nomen Magni meruit, ob multa praeclare facta in Portugallia. 2 Successit ei filius Iohannes Tertius; hic vestigia patris in omnibus pari felicitate pressit; consummata fuit sub ipso apprehensio insularum Molucanarum; Carolus 5. imperator movit ipsi difficultatem propter occupationem insularum Molucanarum, et quidem ex pace Tortesilensi; dicebat enim Carolus has insulas ad se spectare, quia in ipsius territorio jacebant; cum tamen videret eum ejicere non posse, petiit aequivalens in pecunia; obtulit ergo Iohannes 350,000 ducatorum Carolo, et sic speciali Caesar-Augustana pace roboratus est hic tractatus; ipsi etiam principes Asiatici egre tulerunt dominium Portugallorum, hinc saepe bella enata sunt, sed Iohannes 3. auctoritatem suam prudentia et perspicacia sua retinere scivit; maximam molestiam ei incolae Cambajae crearunt, qui munimentum Diu evertere volebant, sed ipsorum consilium eversum est per Iohannem. 3 In Africa septemtrionali1-122 res pariter ex sententia gestae sunt contra Marocanos; hic enim novae adhuc possessiones factae sunt, et arcem etiam Magazan in littoribus maris Mediterranei posuit '546; ardore religionis incensus operam dedit ut populi isti ad sacra Christianorum transirent, vidit dein etiam quod populi hi eo lubentius ipsi subessent si etiam illi Christianae religioni addicti fuerint; hinc ordinem Jesuitarum, tunc temporis introductum et confirmatum, primus recepit, et ipsis usus est ad convertendos aethnicos suos; Coimbriae ergo primum collegium eorum fundavit; inter hos ergo missionarios celeberrimus fuit S. Franciscus Xaverius.

7.1 Hic rex etiam Sacram inquisitionem induxit in regnum, ad exstirpandos Saracenos et Judaeos occultos. 2 Decessit post 35 annorum regimen anno '557, successorem reliquit nepotem Sebastianum infantem; filius enim et coronae haeres Iohannes praemortuus est; initio tutelam gerebat avia Sebastiani, Chatarina, filia Phylippi Pulcri et soror Caroli 5‑i; secundam tutelam, postquam renunciasset Catharina dignitati suae, a '561‑o anno Henricus Cardinalis, filius Emanuelis Magni et frater junior Ioannis 3‑ii gessit; sed etiam sub huius gubernio variae altercationes intercesserunt, cum monachis valde faverit; hinc anno 1567, dum 14. annum aetatis ageret Sebastianus, maiorennis declaratus est, et gubernavit imperium. 3 Generosus, magnanimus, et ultra modum audax princeps fuit hic, per quod maximum reipublicae damnum intulit; per educationem enim fervidum eius temperamentum et audax non est supressum, non ad meliora reductum, praeterea ipsi odium ingenitum contra infideles, et intolerantia, proin non parum educatio eius contulit ad totius civitatis detrimentum; commercium enim fuit jam a saeculis praecipuum Portugalliae fulcrum, desueverunt jam ab armis; ille vero audax, belli ardore fervens subtraxit subditos a commercio, et arma tractare fecit, praesidia sua in Africa lustravit, ipse expeditionem in persona in Indias orientales proficisci voluit, terras suas augendi, et ardue ipsum ab hoc periculoso coepto abstrahere poterant; in regno Marocano bellum domesticum ardere coepit inter duos principes, Mulei Mahumed, et inter Mulei Moluco; Sebastianus ergo occasionem hanc arripiens, succurrit Mahumedo; sperabat enim extensionem provinciarum suarum; hinc 1578. expeditionem in persona suscepit, profectus contra Molucum; factumve sit astu Moluci, vel temeritate Portugallorum, sufficit quod Portugalli se immiserint ad ignotas terras1-124 sibi; non procul ab urbe Alcassar Quivir, ad fluvium Luco, hic ipsum praestolabatur Molucus et eum ad proelium provocavit, cruenta ergo intercessit pugna, in qua totus fere exercitus Portugallorum deletus est, et ipse Sebastianus occubuit (comparuit quidem '99‑o eius saeculi homo, qui se Sebastianum dixit, sed auditus non est); ipsi etiam Mahomed et Molucus in hoc bello occubuerunt, Molucus quidem ex morbo sub ipsa pugna; tristissimus fuit hic eventus pro regno; totus enim fere exercitus, nobilitas praecipua, ipse rex et cum eo tota regnans familia extincta est; suscepit ergo Henricus cardinalis, ultimus ex stirpe Iohannis Nothi, qui regni gubernacula capessivit anno '578. 4 Vidit se aetate jam fractum, hinc voluit ut se vivente designetur ei successor, et hinc consenserunt etiam status ut evocentur omnes connexae aulicarum praetensiones investigentur, et ipso adhuc vivente judicio statuum et ordinum successor eligatur; optimum tamen hoc coeptum per mortem repentinam Henrici interruptum est; anno '580. 5 In hoc ergo defecit stirps Iohannis Nothi; invaluit ergo hic species interregni in Portugallia, nempe a 30. Ian. '580. usque Phylippus rex Hispaniae Ulissiponae homagium excepit Portugallorum, quod fuit 12‑a Apri. '581. 6 Primus ergo praetendens fuit Phylippus 2. rex Hispaniae, hic jure matris suae, nempe Isabellae, quae fuit filia Emanuelis Magni regis Portugalliae et conjunx Caroli 5‑i imperatoris, petiit successionem in Portugallia.

8.1 2‑us praetendens fuit Antonius de Crato, hic fuit filius Ludovici ducis de Beja, qui fuit filius Emanuelis M. et Violantae de Gonetz; hic Antonius dixit se esse legitimum filium Ludovici, sed multi negabant eum legitimum filium, hinc etiam dictus est Antonius Nothus; de Crato dictus est, quia Crato est civitas Portugalliae, in qua ordinis Melitensis equites habuerunt magnum prioratum, qui iis temporibus erat Antonius Nothus.

9.1 3‑ius erat dux Parmensis, nempe Rainutius Parmese, qui erat filius Alexandri ducis Parmese et Mariae quae erat senior neptis Emanuelis M.

10.1 4‑to) successionem petiit stirps principum Bragantinorum qui per nexum sexus foeminei praetendebant; iunior enim neptis Emanuelis M. Catharina nupta fuit Iohanni duci de Braganca.

1-126

11.1 5o) fuit domus principum Sabaudiae, Carolus enim Emanuel 1‑us dux Sabaudiae fuit filius Emanuelis, qui eodem anno mortuus est quo Henricus cardinalis. 2 Hic ergo juvenis Carolus Emanuel nomine Beatricis aviae suae, quae nupta fuit Carolo Sabaudiae ducis, avo Emanuelis; hic tamen ob debilem aetatem suam non ursit valde, sed potius consensit in Phylippum 2‑um regem Hispaniae, qui etiam filiam suam Catharinam dedit ei in uxorem; sed et ceteri praetendentes parum aut nihil ausi sunt contra potentem Phylippum regem; solus Antonius de Crato restitit ei; constitit enim ei de odio canino, quod inter Portugallos et Hispanos exstitit, hinc sperabat se viribus suorum valere fors contra Filippum, et etiam a Gallis et Anglis adjutus est; Filippus tamen praetensionem suam valido exercitu supponit, intravit in viscera Portugalliae, bis vicit Antonium eumque profligavit ex tota Portugallia, et hinc 1581. ipsam Ulissiponam cinxit, ubi in necessitate rex proclamatus est, comitia dein in urbe Tanoro indixit, in quibus privilegia nationis confirmavit, novaque ipsis complura promisit jura; et sic Portugallia peregrino principi subjecta fuit; Antonius de Crato se ad insulam Terceram, quae est una ex insulis Asoriis, quae omnes Crato addictae erant, recepit; domi ergo firmatus classem expedivit ad subjiciendam Terceram, ubi clade navali victus Antonius etiam hinc profligatus est; caeterae ditiones omnes Africae, Americae ultro se subjecerunt potestati Phylippi. 3 Antonius se recepit ad Gallias, ubi aliquo tempore latuit, postquam vero Phylippus 2. exercitum contra Elisabetham reginam Angliae, anno '589. duxit, Antonius subjutus ab Anglis appulit ad insulam Terceram, ut eam sibi subjiceret, sed jam adfuit classis Hispanorum, proin parum effecerunt Angli; recepit se ergo iterum in Franciam, ubi anno 1598. mortuus est sine haeredibus.

12.1 Habuit Phylippus molestias maximas in Portugallia; adhuc comparuerunt enim 4 in ordine, qui se dixerunt Sebastianum, qui in Africa putabatur occubisse; hi ingentem Portugallorum nacti sunt sectariorum copiam, libenter enim jugum Hispanorum dejecissent collo suo Portugalli; vigilantia tamen Phylippi factum est, ut omnes caperentur, depraehensi enim duos fuisse eremitas et unum pistorem. 2 Quartus vero comparuit 20 annis tardius, nempe eo anno, quo Phylippus mortuus est; hic comparuit Venetiis, ubi se aperte regem Sebastianum dixit; aula Hispanica id audiens, eum astu Florentiam evocari fecit, ibi interceptus et in1-128 Hispaniam deductus est, ubi in squalidissimos conjectus carceribus, ibi vitam suam terminavit; de hoc ergo ultimo adhucdum est dubium, an vere fuerit necne Sebastianus; quicumque enim eum viderunt ipsum pro vero Sebastiano servarunt.

13.1 Sub ipso adhuc Phylippo premi coepit Portugallia et vexari perpetuis bellis, quae gessit Phylippus cum principibus Europae, et in his semper Portugallia, ob situm suum, lacessita fuit a hostibus Phylippi, cum jam nunc pro uno corpore cum Hispania considerata sit; dein plus etiam utilitatis habebant hostes Phylippi ex Portugallia diviti tunc adhuc, quam ex Hispania; Belgae foederati maxime noxii erant Portugallis, hi enim rebellantes contra Phylippum, cum eos armis supprimere non potuisset, conatus est eas egestate et penuria sibi subjugare; harum enim sterilium provinciarum ramus sustentationis fuit piscatio, et navigatio, illi permultum ergo lucrati sunt ex commercio Portugalliae; vecturas enim suas praestabant Portugallis ad Indias orientales, dein etiam mercaturam cum Portugallis faciebant, ex qua multum lucrati sunt, sicque opes suas auxerunt; Phylippus ergo rex Portugalliae effectus hunc ramum sustentationis foederatis rescidit, prohibuit Portugallis omnem communionem cum Hollandis, omne commercium; enorme flagellum fuit hoc pro foederatis; in desperationem ergo acti id fecerunt quod non facile secus ausi fuissent; quaesiverunt nempe ipsi viam ad Indias orientales, impediti maxima inter pericula per viam consuetam fractis omnibus impedimentis, quae Portugalli et Hispani ipsis ubique locorum posuerunt, devenerunt ad Indias orientales et sic ipsi commercium hoc ad se adtraxerunt, varias possessiones ibi capiendo, et naves Portugallorum interceperunt; ipsum promontorium Bonae spei adhuc vivente Phylippo sibi occuparunt per quod Portugallis multum nocuerunt, firmati vero per hoc etiam alias occupationes fecerunt, et Portugallos ubique fregerunt; inter haec decessit Phylippus 2, ei successit Phylippus 3‑us, qui, ut scimus, languidum admodum habuit imperium; in Portugallia commercium magis magisve concidere coepit, et ipsum regnum exhauriri; ab anno 1598, quo Phylippus decessit, usque 1605. ipsis insulis Molucanis Portugallorum potiti sunt Hollandi, cum ceteris fere omnibus possessionibus orientalibus eorum, in quibus se positis munimentis et citadelis magis semper et magis fundarunt. 2 Hollandi per hoc magis adhuc fundarunt commercium suum quod societatem mercatoriam erexerunt, quae adhuc existit nomine Ost indische Compagnie, quae ad tantas excrevit divitias, ut1-130 cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est ex parte Hollandorum; Phylippus enim 4. distractus bellis per totam Europam non potuit jacturam Portugalliae reparare, hinc Hollandi [ERROR: no reftable :]13.2 Hollandi pro Portugalli conieci., quod reliquum adhuc erat provinciarum, sibi subjecerunt, et cum Persis conjuncti fregerunt armis etiam Portugallos, urbemque praecipuam commercialem Diu Persae sibi subjecerunt; non contenti his Hollandi etiam ad Americam animum adjecerunt Brasiliamque eripere volebant Portugallis; hinc societatem Indiae occidentalis erexerunt (Vest-indische) et sic ad annum usque 1638. fere totam Brasiliam eripuerunt Portugallis; imo et ultimum eorum commercium Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli; Hollandi ergo conati sunt suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam aliqua ratione religionem Christianam; dixerunt enim missionarios et Portugallos velle Romani Pontifici subjicere imperium Japonense; auxit effectum huius astutiae intercepta unius missionarii epistula ad Pontificem, in qua dicitur multos jam fideles obnoxios esse sedi Romanae; hinc 1638. attrocissimam persequtionem susceperunt in Portugallos, ita ut facile 70,000 hominum trucidata sint, etiam baptisati Japonenses; et sic grati Japonenses commercium cum Belgis inceperunt et actu tantum Belgis patet territorium Japonense ex omnibus Christianis; 1640. etiam in Africa exturbarunt Portugallos suis ditionibus; sed etiam domi diversis malis vexati sunt Portugalli, praemebantur enim diversis exactionibus ob perpetua Hispanorum bella per totam Europam, et ultimatim considerabantur ut populus armorum jure oppressus; expectarunt ergo ultro occasionem jugum hoc intolerabile dejiciendi; hinc jam '638. anno coeperunt quaedam civitates se in libertatem adserere, sed suppressi sunt a Hispanis cum non adfuerit adhuc1-132 communis consensus; meliorem tamen occasionem nacti sunt sub Phylippo 4‑o, qui bellis ubique pressus etiam domi cum Catalaunis lites habuit; titulo ergo contra Catalaunos procedendi se armarunt undique irruperuntque in urbes, et praecipue Lissabonam, quam una cum portu et in eo existente classe sibi occuparunt; Vasconcello gubernator totius provinciae se opposuit quidem cum suis Hispanis, sed captus et trucidatus est, et sic exiguum post tempus tota Portugallia a Hispanis purgata est, regnum ipsum sequutae sunt omnes possessiones Americanae, et Africanae; sola Septa seu Certa in Africa mansit sub potestate Hispanorum; anno '641. congregati sunt in comitiis Portugalli, et de rege eligendo actum est; aderat princeps Iohannes dux de Bragancza, conspicuus vir, et Iohannis Nothi descendentibus !, nempe ex Alfonso filio Notho Iohannis; hic ergo omnibus carus rex salutatus est sub nomine Iohannis 4‑i (Alfonsus 1‑us fuit filius nothi Iohannis Nothi; Alfonsus hic habuit filium Ferdinandum 1‑um, hic 2‑um Ferdinandum, hic Iacobum, hic Theodosium, hic Iohannem, hic Theodosium 2, et huius filius fuit Iohannes 4‑tus). 3 Iohannes hic difficile bellum sustinere debuit cum Hispanis; ipsae etiam aulae Europeae divisae erant inter Phylippum et Iohannem; sic Galli, Angli, Sveci Iohannem pro libero recognoverunt, una cum Hollandis, sed vicissim aula Caesarea Germanica fuit pro Phylippo, aula etiam Pontificis, sed Portugalli paratiores erant ad schisma faciendum quam ut se subjiciat Hispanis; initio enim Phylippus non potuit agere contra Portugallos, ob bella cum Gallis, Anglis; videntes se sic efficere non posse quodpiam, profusis multis pecuniis conati sunt Hispani in ipsa Portugallia seditionem incipere, et necem Iohannis decreverunt, sed per Marchionem de Ajamonte, amico Iohannis, prodita est astutia et remotum periculum; tutus ergo mansit Iohannes.

14.1 Portugalli ergo saluti suae prospicientes cum Hollandis coeperunt transigere, ne scilicet amplius vexentur provinciae earundem; uterque enim populus pro libertate sua egit; adhaesit tamen utraque pars circa occupatas terras et provincias a Hollandis; bonum tamen commune poscebat, ut pax circa hostilitates, et induciae circa occupationes Hollandorum ineatur, et sic anno sequenti etiam foedus iniverunt ad se1-134 invicem defendendas, et hinc comparuit etiam conspicua classis Hollandica Lissabonae, ad defendendos Portugallos, ad 10 vero annos induciae factae sunt circa ditiones occupatas; has tamen inducias neutra pars observavit; nam incolae Brasilienses rebellarunt contra Hollandos et se adjunxerunt Portugalliae, Belgae vero in Indiis orientalibus invaserunt ceteras provincias, sic insulam Ceilo, quam maxima ex parte Portugalli habebant, sibi occuparunt, et sic usque '661, '2, '3. perdurarunt altercationes inter eos donec '669. finalis pax coaluisset inter has nationes, Hollandos et Portugallos; Portugalli vero in usu libertatis suae permanserunt usque nostra tempora semper; Iohannes hic 4‑us rem aerarii optime administravit, suasque non exiguas divitias omnes in bonum reipublicae convertit, et 56 milliones reliquit in 6. anno regni cum anno '653. mortuus esset; successit ei secundogenitus filius Alfonsus, nam Theodosius senior ei praemortuus est; hic Alfonsus nomine 6‑ti venit et per 12 annos regnavit; fuit 13 annorum cum parente privaretur; tutrix eius fuit Ludovica Guzman mater, ex stirpe illustri ducum Medinae Sidoniae.

15.1 Propterea dissensiones successive enatae sunt, propter quas ipse Alfonsus renunciare debuit regimini; mater enim eius ita coepit negotium educationis, et regiminis, ut illa aut semper aut tamen in longius tempus gubernare possit provincias filii loco; alii dicunt ipsum Alfonsum mentis debilitate et hebetudine laborasse; anno '661, cum majorennis declararetur rex, mater coepit ipsius debilitatem statibus et ordinibus proponere; alii dicunt matrem unum intellexisse cum monachis, qui eam etiam suffoverunt; ordines tamen his non moti urserunt regis institutionem, et hinc '662. rex proclamatus est, quo etiam mater mortua est; bella cum exteris feliciter gesta sunt ad ea usque tempora in Europa, sed infeliciter in Indiis orientalibus cum Belgis, hi enim sensim Portugallos ex una civitate ad aliam repraesserunt, et jam urbem residentiam Goam conati sunt iis eripere; Portugalli ergo ad Anglos se converterunt, qui dein pacem confecerunt inter Belgas et Portugallos; pax haec favens fuit Belgis; debuerunt enim renunciare possessionibus Belgarum in Indiis orientalibus, imo intuitu Brasiliae ipsis1-136 aequivalens stipulati sunt Portugalli, anno 1661; haec tamen pactio effectum non habuit, sed iterum recruduit bellum, anno vero '69. finalis pax inita est; procedente bello Phylippus, cum se liberasset a Gallis, omnes vires convertit contra Portugallos, sed nil effecit, adjuti enim erant ab Anglis, Gallis et Belgis.

16.1 Interim domi frater Alfonsi Petrus vestigia pressit matris suae contra Alfonsum, instigabant enim monachi et adulatores Petrum quod Alfonsus non sit eius mentis, et hinc altercationes enatae sunt; anno 1666. procurarunt Alfonso uxorem Mariam Franciscam Elisabetham ex stirpe Nemosiorum; cum hac ergo Maria conspiravit Petrus adversus Alfonsum, ut eum loco et throno deturbent; Maria enim erat magnanimis, vivax foemina, Alfonsus vero fractus, debilis; facile ergo aures praebuit Petro et eius adhaerentibus; primos ergo passus facit regina, quae eum inpotentem declaravit et divortium petiit; rem hanc omnibus viribus adjuverunt monachi, remque eo adduxerunt, ut Alfonsus post 12 annos gubernii renunciaverit regno, quam renunciationem etiam susceperunt status; Petrus ergo nomine regentis administravit regnum et 1668. Petrus duxit reginam in uxorem, Alfonsus vero arctissima custodia in remota urbe custoditus est in insula Tercera, dein vero in urbe Sintra[ERROR: no reftable :]16.1 in... Sintra in margine adscriptum.; anno '683. decessit Alfonsus in captivitate sua, ab hoc vero anno Petrus titulum regis publice assumpsit; anno 1668. finis impositus est belli Hispanici, nam Ludovicus 14. rex Galliae post mortem Phylippi 4. regis Hispaniae bello lacessere coepit Hispanos ad obtinendas 13 provincias Belgii titulo dotis pro uxore sua, Hispani ergo labefactati tot jam bellis ad servandum Belgium copias suas ex Portugalliae limitibus retraxerunt, Portugalli enim ceteroquin jam '660. ad Almaxial decretoriam victoriam retulerunt de Hispanis et etiam '65. ad Montes Claros, hinc exiguam spem habebant pro recuperatione Portugalliae; interim ne Ludovicus 14. valde potens evaderet, conspirarunt Sueci, Angli, Hollandi cum Hispanis et sic Acquisgrani pacem subscribere debuit Ludovicus 14, et tunc etiam hac pace Acquisgranensi res composita est etiam per Anglos inter Hispanos et Portugallos, 1668. anno; hac ergo pace Portugalli in integrum restituti sunt, Hispani agnoverunt majestatem Portugalliae, et ex Septa (Ceuta) in Africa nil sibi reservarunt, omnes etiam1-138 aulae Europeae recognoverunt majestatem Portugalliae. 2 Regimen ergo Petri ab hac conventione celebre effectum est, caeterum Petrus prudentia sua feliciter gubernavit regnum suum. 3 Conjurationem, quam Ludovicus 14. excitare voluit in Portugallia, ideo quod bellum non moverit contra Hispanos Petrus, feliciter detexit legatus Hispaniae, et sic annihilatum est; Ludovicus 14. etiam usum fluvii Amazonum in America sibi petiit a Portugallis, imo ipsum dominium supremum, ut sic ceterae gentes ei tributum solverent, sed Petrus scivit prudenter evitare bellum cum Ludovico, etiam cum Hispanis ob colonias S. Sacramenti provinciae; imminuit Portugalliae etiam bellum ob successionem Hispaniae, sed Petrus politica usus sequutus est semper eas partes a quibus plurimum sperandum erat et minimum metuendum, et sic extorsit se ex bello ad quod incautum foedus vel altercatio ipsum praecipitare potuisset. 4 Hinc bello Hispanico immortuus est Petrus; anno enim 1706‑o mortuus est; successit ei filius Iohannes 5‑tus; hic fuit filius senior Petri ex secundo matrimonio cum Maria Sophia ex domo Palatino Neoburgica; adivit regnum flagrante bello, quod usque annum '713. protractum et utiliter pro Portugallis gestum est; pace Ultrajectensi pax reposita, qua pace Portugallis territorium S. Sacramenti et fluvius Amazonum, quem Ludovicus 14. praetendit, assertus est Portugallis, ceterorum juribus annihilatis.

17.1 Bello liberatus Iohannes curas suas convertit ad negotia domestica, agriculturam, commercium; multi tamen ipsum arguunt, quod recte ea non egerit, quae politica eorum temporum poposcisset ab eo; debuisset enim exercitum et classem restaurare ut authoritatem sibi procuraret apud exteros; desolata enim erat facies harum rerum sub ipsius regimine. 2 Fuit Iohannes hic summus Pietista, omnem operam convertit ad promovendam religionem, multos milliones, quos ex fodinis adamantum in Brasilia percepit, profudit in monachos et moniales (indoles Ioannis inde conjici potest quod rex Borussiae scribat de eo, quod a Pontifice impetraverit potestatem missam celebrandi usque ad elevationem). 3 Anno 1716. fundavit patriarchatum in regno suo; institutio haec patriarchatus erat paradoxa, nam totum regnum erat jam divisum in diaeceses et archiepiscopatus; Ullissipona erat sub jurisdictione archiepiscopi, hinc egit Iohannes, ut Pontifex capellam suam aulicam elevaret ad dignitatem ecclesiae metropolitanae, et sic duae erant1-140 metropolitanae dein in urbe; hinc Iohannes divisit urbem in novam et veterem, occidentalis eius pars nova, orientalis vetus dicta est, et sic partem novam cessit novo metropolitae, veterem vero permisit antiquo; haec dein divisio civitate donata est; fundavit nobile monasterium Mass. 4 '725. ex parte Hispaniae periculum impendere coepit Portugallis, praesertim quod Hispani viderent neglecta classe et exercitu res Portugallorum esse summe debiles; egre tulit Philippus diminutionem monarchiae suae per pacem Ultrajectensem; Hispani ergo omnem quaerebant causam crambem suarum praetensionum renovandi, sed Portugalli intermediantibus Anglis sciverunt declinare hoc periculum, et eo rem adduxerunt partim minis, partim pollicitationibus !, ut has aulas affinitatis vinculo ligarent; '729. ergo Iosephus Emanuel Iohannis 5‑i filius duxit Mariam Annam Victoriam filiam Philippi 5‑i, quam Ludovicus 15. repudiavit; et filius Philippi 5‑i Ferdinandus duxit Mariam Barbaram filiam Iohannis 5. 5 In limitibus Portugalliae conventum est, ubi permutatio sponsarum maxima cum pompa facta est, nempe in insula Pegon quam format fluvius Caja; est nempe locus Extremadurae; in hac ergo insula palatium splendidum ligneum exstructum est, et ad aequalitatem gentium observandam duplex ingressus factus est ad palatium, ut sic quivis regum solus sine alterius praejudicio intrare potuerit in pompam.

18.1 Anno '722. Iohannes in graves simultates devenit cum Pontifice; omnes enim aulae utuntur jure cardinalem praesentandi Pontifici; hoc jus postulabat etiam Iohannes pro archiepiscopo Pichio, Inocentius 13. ei denegavit generalem repulsam dando; litem hanc continuavit etiam Benedictus 13. successor; Iohannes ergo exacerbatus omnem connexionem aulae suae cum aula Romana praescidit; Clemens 13. successor videns schisma hoc hinc concessit Iohanni 5. hoc jus facta conventione inter litigantes. 2 Circa 35. huius saeculi annum ligamen inter Hispaniam et Portugalliam relaxari coepit, et quidem ob violatum jus gentium in immunitate legatorum; Madritti enim suspecti aliqui homines cum famulitio legati Portugallici notitiam habuerunt, et frequentarunt Petri de Belmonte legati ad eum; hi homines suspecti quaesiti ad carceres occultarunt se in aede legati; requisitus legatus ut extradet hos suspectos, et cum non satisfaceret huic petito, mandato1-142 Phylippi 19 ex famulitio legati incarcerati sunt; Portugalli hoc audientes, 19 Hispanici legati homines incarcerari fecit !, imo ipsum legatum ammandavit, hinc ad arma deventum est, primi Hispani in limitibus Portugalliae et Brasiliae hostilitates exercuerunt; Portugalli ergo refugerunt ad Anglos, qui etiam negotiatione et belli apparatu pacem Hispanis extorserunt.

19.1 Anno '41. enatum est bellum successionis Austriacum in Europa; belli huius occasione neutralitatem tenuit Portugallia; profuit tamen Mariae Theresiae aula Portugallia quod magnam vim pecuniarum crediderit ei ad bellum continuandum; incidit ad haec in morbum Iohannes, quo multis annis vexabatur; anno '748. peculiari titulo a Benedicto 14‑o pontifice ornatus est, nempe regis fidelissimi; sub rege hoc languido et aegroto ipsa negotia, quae sub Franciscani pontifice Caspari regimine fiebant, languida erant; decessit 1750; successit ei Iosephus Emanuel filius; hic usque '72. annum regnavit; hic adjecit animo, ad mendanda ea quae male aut languide sub patre gesta sunt, maxime sub ministerio Bombalii; anno '753. cum Hispania se in tractatum immisit propter insulam S. Sacramenti, ob quam multae controversiae prius enatae sunt; cessit nempe eam Hispanis, hi vero partem Paragvariae cedebant Portugallis; excitatae sunt tamen turbae inter commissarios, qui per seditiosos incolas dispersi sunt, recidit dein tota suspitio ad Iesuitas excitati tumultus; sed et ex Hispanis multi nolebant hoc cambium fieri, sic ipse Carolus rex Neapoleos, frater Iosephi, protestatus est huic cambio; illi ergo incurrerunt magnam notam per hoc. 2 Anno '55. urbs Ulissiponensis per terremotum et inde exortum incendium 1‑a Novembris fere tota deleta est; anno '58. tamen maior infelicitas Iosephum mansit, ad necem enim se peti publice videre debuit; cum enim ex distractione domum reverteretur ex dumetis 9 scloporum explosiones factae sunt in caretam eius, sed tamen ex omnibus unicus globus in brachio sinistro eum tetigit; redux investigationes fieri fecit, sed nemo repertus fuit, investigata tamen re1-144 magis suspecti esse coeperunt duo proceres de hoc crimine, nempe dux Abejro, et Marchio Tavoro, intimus amicus prioris; cum his in suspitionem venerunt etiam Iesuitae, in specie pater Malegrida; cinctis ergo palatiis superius nominatorum omnes incarcerati sunt, processusque contra eos exarsit, quid decisum, quid probatum sit, ignoratur; ex effectu tamen colligere licet eos perduellionis reos et convictos fuisse, nam 12. Jan. anni '759. lata est sententia perduellionis in omnes supra nominatos, quae sententia etiam executioni tradita est; Iesuitae scilicet 4 laqueo suffocati, proceres vero gladio percussi sunt, bona omnia harum familiarum in fiscum redacta, et nobilitatis omniumque privilegiorum privati sunt descendentes; et in totum ordinem Jesuitarum relegatio decisa fuit; omnes enim colligati tam in Europa, quam America, navibus in Italiam delati sunt; et bona ipsorum in fiscum et pias causas conversa sunt; in scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse; Bombal enim fuit totum-fac Iosephi, et infensissimus Jesuitarum hostis; dein processus hic sub modo regnante regina filia Iosephi discussus est postquam Bombal remotus est ex ministerio. 3 Commissio haec decidit omnes condemnatos inocentes fuisse, sed fiscus regius se opposuit huic sententiae commissionis et declaravit se evincere velle omnes perduelles fuisse; hinc tertio revisio facta est processus et relatio huius tertiae inquisitionis incerta est, quia nihil ad publicum prodivit; descendentes tamen duorum procerum in integrum, etiam in bona omnia et honores restituti sunt; incertum ergo hactenus est num regina hoc ex gratia vel justitia fecerit. 4 In contrarium vero hoc dubium creat quod camerarius ducis Arejro, qui sincellus ducis fuit, fuga se salvaverit, cum omnes interciperentur sub Josepho, et nulla diligentia intercipi potuit donec anno 1783. Ulissiponae in hospitali in articulo mortis revelaret confessario omnia ea esse vera et certa, quae haero suo objecta sunt, regicidii causa; Iosephus mascula prole destitutus solicitus fuit ut Mariae Franciscae filiae suae regnum procuret; hinc procuravit matrimonium inter Petrum, fratrem suum, et filiam, coronae principem; Petrus frater eius fuit prior ordinis Melitensis et prior de Crato; hoc accidit anno '760, anno '61. natus est filius Franciscus, qui anno '88. decessit, sed '62. natus est alter filius; Iosephus1-146 habuit cum pontifice Clemente 13. summas altercationes ob ordinem Jesuitarum cassatum et Pontifici transmissum ad Italiam; haec sponsalia etiam erant contra jus canonicum; offensus Josephus legatum Romanum misit domum, idem fecit Pontifex; Iosephus rursus fere in belli contentionem devolutus fuisset, si Angli ei opitulati non fuissent; scimus enim his temporibus bellum arsisse in Europa tota, ob successionem Mariae Theresiae; Angli enim pro parte Austriacorum erant, Galli cum Hispanis conati sunt Portugallos in foedus suum, et contra Anglos excitare, sed Josephus observata stricta neutralitate elusit ipsos; hinc '62. Hispani coeperunt lacessere Portugallos, sed Angli causam belli scientes prompti ferendis auxiliis erant, repraesseruntque Hispanos, et eodem dein anno pax universalis composita est.

20.1 Iosephus omni severitate jura majestatica sua, praesertim circa sacra versantia, erexit et confirmavit, quod Romanus Pontifex nullo modo ferre voluit; edidit ergo bullam anno '65. in favorem Iesuitarum, recte tunc, cum Hispania et Portugallia eum urgeret ! ad sufferendum hunc ordinem; qua bulla sollemni ordinem hunc tamquam ecclesiae summe necessarium in perpetuum confirmavit; Iosephus vero sub poena capitis prohibuit episcopis publicationem hujus bullae; episcopus Michael dela Annunciata, episcopus Coimbriae, fautor Pontificis, curavit prohiberi sub poena excommunicationis omnes libellos, qui in favorem factorum regiorum scribebantur; in hac littera pastorali etiam quaedam accerbitates contra regem et ministerium erant; Iosephus ergo eum exauctoratum ad publicos carceres perpetuos [eum] condemnavit; hae acerbitates inter duas aulas durarunt usque mortem Clementis 13; ei successit cardinalis Ganganeli sub nomine Clementis 14‑i; hic praestantissimus vir, aliorum longe principiorum quam Romanus Pontifex prior anno '73. concordatis initis pacem restituit, ordinemque Jesuitarum extinxit tamquam ecclesiae et civitatibus noxium. 2 '769. cum Marocanis in belli contentiones venit Iosephus; hi enim populi plurimum ex praedis et rapinis vivunt, hinc in perpetuo statu belli vivunt cum caeteris principibus, nisi praepotentia unius gentis retineantur in respectu, caeteri vero minores gentes tributo annuo sibi inducias emere debent, sub titulo doni gratuiti 20, aut 30,000 aureorum; Marocani enim ante finem induciarum [ceperunt] arcem Malaczan in Africa expugnare coeperunt, compositi tamen sunt rursus aucto honorario annuo; eodem anni1-148 fine iterum in vitae periculum incidit Josephus; cum enim in venatione moraretur, rusticus cultrum vibravit in regem; observans tamen id rex resiluit; factum hoc ex desperatione huius hominis accidit; hic enim rusticus ad summam egestatem deductus vindictam summere voluit de rege; nihil enim praeter asellum unum habuit, quo merces deportando per montes se intertenuit, non valens tributum solvere; collectores etiam hunc assellum ademerunt ei. 3 Circa rem literariam bonas ordinationes effecit Josephus; anno 1777. decessit, postquam solatium haeredum nactus fuisset ex sua filia; imo etiam nepoti suo Francisco copulavit cum juniore filia sua Maria Beatrice, sed satis inconsulte; nam Maria fuit multo senior marito suo, hinc sterile mansit matrimonium; defuncto Josepho successit eius filia Francisca excluso fratre regis; interim maritus Petrus titulum regis gessit; floruit bellum his temporibus inter Anglos et colonistas Americanos, hoc extensum est ad Gallos et Hispanos et Belgas; Portugalli tamen in statu indifferenti manserunt; etiam in eo prudenter et politice se gesserunt Portugalli, quod in neutralitatem armatam, quam Russica imperatrix procuravit, se non immiserint; Angli tamen renunciare debebant colonistis suis Americanis sicque pax '83. anno coaluit. 4 '86. decessit Petrus conjunx et patruus Franciscae. 5 '88. decessit etiam filius Petri Franciscus et quidem improlis, postquam maxima indicia et specimina magni ingenii et praestantis legislatoris dedisset; ab eo tempore Iohannes junior princeps et princeps Brasiliae, qui conjugem habet Mariam Carolinam, filiam Caroli 4‑ti regis Hispaniarum, in uxorem !; adhuc proles non habent.

21.1 Haec stirps Bragantina etiam in Hungaria habet jus succedendi, et quidem per sanctionem pragmaticam Caroli 6‑i; per hanc enim sanctionem <ius succedendi pertinet> non tantum ad Mariam Theresiam et eius descendentes, sed etiam ad Iosephum 1‑um et eius descendentes, et his deficientibus ad descendentes Leopoldi 1‑i, et ex his descendunt Portugalli; nam Maria Anna, filia Leopoldi, fuit conjunx regis Portugalliae Ioannis 5‑i et fuit mater Josephi et avia modernae reginae Portugalliae.

Finis Statisticae Regni Portugallici. 1-150
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.