Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
9.1 Neapoli regnavit Carolus Antegavensis opera Pontificum; qui Carolus erat
frater regis Galliarum Ludovici Magni; prius domus Hohenstaufiana praefuit in Neapolitano regno,
sed per Urbanum exauctorata est domus et Gallis delata; ex hac stirpe erat Iohanna regina, quae
Andream regem enecuit !, nempe regem Hungariae; haec1-026 Johanna
morti proxima haeredem scripsit remotiorem agnatum, nempe Ludovicum Antegavensem qui erat frater
junior Caroli 5‑i regis Franciae, praeteritis omnibus vicinioribus agnatis, nempe Ludovico Magno
Rege Hungariae; hinc Ludovicus Carolo Dirachio dedit sumptus et copias contra hanc Iohannam;
tempore hoc recte schisma erat in ecclesia inter Clementem et Urbanum 6‑um ob habitationem
pontificis Clementis in Gallia Avignionae et Urbani in Italia. 2 Dux ergo
Antegavensis a Iohanna creatus confirmatus est et coronatus est Parisiis, Carolus vero Dirachus
ab Urbano coronatus est; hic ergo Carolus, Parvus dictus, curavit capta urbe Neapoli jugulari
etiam Iohannam, quae Andream fratrem Ludovici jugulavit. 3 Carolus hic Parvus
contra promissa, quae Ludovico fecit, quod ad Hungariam nullum jus habere velit, non contentus
Neapoli excitatis multis turbis ; hic postquam coronatus 40 diebus coronatus
regnasset a Blasio Forgáts gladio enecatus est. 4 Defuncto Ladislao, qui dein
Neapoli praefuit, successit eius soror Iohanna 2‑a; haec cum successores non haberet, adoptavit
Alfonsum regem Arragoniae, quem tamen paulo post exjunxit et Ludovicum 3, ducem Antegavensem,
qui nepos erat Ludovici 1‑i ducis Antegavensis quem Iohanna prima adoptavit; hic ergo Ludovicus
III duplex jus habuit ad regnum Neapolitanum. 5 Cum morte Iohannae Secundae
emersit bellum inter Ludovicum II et Alfonsum, Alfonsus tamen victor evasit, et illud occupavit;
hic plurimis annis possedit Neapolim, descendentes non habuit, sed illegitimum filium
Ferdinandum Nothum. 6 Alfonsus V habuit Iohannem 2‑um fratrem, qui erat pater
Ferdinandi Catolici, et cum Alfonsus liberos non haberet, succedere debuisset Johannes frater,
sed Alfonsus filio Ferdinando Notho voluit relinquere; cum tamen pontifex tamquam dominus
directus habitus sit semper Neapolitani regni, etiam pontifex consensum suum dedit pro
Ferdinando Notho; hinc mortuo patri suo naturali etiam eidem successit in Neapolitano regno.
7 Ferdinandus Nothus habuit Alfonsum Secundum et Fridericum; Alfonsus vero II
habuit Ferdinandum 2‑um filium; Fridericus vero habuit .
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|