Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.1 Sub hoc Rege Christophorus Columbus detexit novem orbis partem, nempe Americam, sumptibus Ferdinandi; Portugalli enim jam prius ausi oceanum ingredi varias detectiones fecerunt. 2 Columbus hic erat origine Genuensis ex pago Coboreto, excoluit se in arte nautica et omnia nota maria peragravit; animatus exemplo Portugallorum, coepit suspicari in hac enormi aquarum congerie debere adhuc magnam partem terrarum existere; protulit rem primum Genuensibus eosque animavit ut ei committant aliquot naves ad exquirendas terras novas; sed non auditus ad Anglos, inde ad Portugallos venit; sed neutiquam auditus tandem ad Hispaniam venit, ubi etiam multis annis pulsavit donec persuaso confessario reginae Iohanne Peretz Franciscano reginam quoque permovisset, ut 17,000 aureorum resolveret pro hac expeditione, instructis ergo omnibus necessariis tribus navibus iis occidentem versus coepit suos inquisitiones, ubi jam insulae Azores detectae erant. 3 Excessit 3‑a Aug. anno 1492. post 70 dierum iter; jam repperit insulam Antillam, quam Szant Salvador denominavit, anno sequenti redivit domum, ubi admiralis (seu archicallasi) Indiarum titulo honoratus est. 4 Sequenti anno rursus excedens in 4‑a peregrinatione detectis multis aliis insulis littora Americae detexit; redux furente contra eum invidia gloriae suspectus aulae effectus, et in carceres retrusus est, misere etiam perivit; tandem Americus Vesputius Americam primus ingressus est, et occupationes pro Hispania fecit, et hinc ab eo quoque nomen habet America; ingens vis auri, argenti, gemmarumque ex America elata et integra regna occupata tardius per Carolum regem Hispaniae, ubi praetextu religionis propagandae multa centena millia hominum trucidata fuerint; ipsi pontifices per bullas suas fecerunt potestatem regibus terras illas detectas occupandi, sibique servandi, sub onere propagandae religionis; sic Portugalli Brasiliam, Hispani Peruviam et alia regna occuparunt; idem Angli et Belgae fecerunt. 5 Enormem ergo mutationem in systemate Europae fecit haec detectio Americae; praecipue vero status Hispaniae mirum in modum mutatus et fortificatus est.

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.