Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7.1 Saeculo adhuc 15 conjunctae sunt duae monarchiae Castiliae et Arragoniae, et ipsum imperium Saracenicum extinctum est, proin mansit sola exigua Navarra. 2 Saec. 15‑o ergo per nuptias conjuncta sunt regna ita, ut maritus uni praesit imperio, uxor alteri regno. 3 In Castilia regnavit Henricus 4, hic defecit in masculo sexu, sed sororem Isabellam et filiam Iohannam Bertrandillam habuit. 4 In Aragonia praefuit Ioannes 2‑us, et filium Ferdinandum habuit. 5 In Castilia semper ordo cognaticus viguit in successione, proin regnum spectabat ad filiam Henrici prae omnibus agnatis, nempe ad Ioannam, interim haec filia suspecta fuit, quasi spuria esset; Henricus enim ferebatur esse impotens, proin Pertrandus dela Gueva ferebatur esse genitor Iohannae; et hinc exclusam volebant Iohannam ex regno et Isabellam substitui; rex Henricus favit filiae suae, et hinc etiam cum vicinis regnis contulit rem, maxime cum Alphonso 5‑o rege Portugalliae, affine suo (nam huius soror Iohanna fuit uxor Henrici, et mater Iohannae nothae). 6 Cum tamen semper obessent status, determinarunt reges ut Alphonsus rex Portugalliae ducat Isabellam, filius vero illius Iohannam, ut in omni casu regnum Castiliae conjungatur cum Portugallia. 7 Rex tamen Arragoniae cum suo filio idem consilium favit, ut nempe regnum Castiliae conjungat per matrimonium suo cum regno; hinc evertere ut possint projectum Portugallorum, in eo adlaborarunt ut eam foeminam in matrimonium accipiant, quae maximam spem successoribus habet, nempe Isabellam; Castiliani interim excitati per Aragones et fratrem Alphonsum Henrici 4‑ti coegerunt Henricum renunciare regno suo, post mortem tamen fratris iterum substitutus est; Ioannes vero 2‑us cum filio suo omnem lapidem movit ut Isabella consentiret in sponsalia cum Ferdinando filio Ioannis; hoc cum multi ex statibus devicti jam urgerent,1-020 in effectum deductum est. 8 Alfonsus ergo 5‑us delusus sic petiit sibi Iohannam Bertrandillam dari in matrimonium, ut spem tamen haberet ad regnum mortuo semel Henrico 4‑o; Isabella non obstantibus Portugallis 1469 abducta est per Ferdinandum 24. octob. 9 Ioannes Secundus ergo cessit Ferdinando Siciliam et eum corregentem Arragoniae fecit; hic fuit status usque 1474, nempe usque mortem Henrici 4‑i; post mortem eius ergo enatae lites inter Aragones et Portugallos, sed per status Castiliae delata est sucessio Isabellae, exclusa Iohanna; et tunc etiam diversis limitibus circumscripserunt auctoritatem Isabellae, quam quasi proprio ductu elegerunt; Ferdinandum vero maritum eius corregentem declararunt. 10 Alfonsus tamen Portugalliae rex multos habuit asseclas in Castilia, et civitates quoque sibi addictas; fecit ergo irruptionem in Castiliam armatus seque curavit inaugurari jure sponsae suae Iohannae in occupatis civitatibus; Alfonsus tamen destitutus auxilio regis Franciae Ludovici 11‑i, iteratis vicibus cladem accepit ab Ferdinando; anno 1476 ad Taurum totaliter victus est et ejectus est 1479‑o anno ex Hispania, ubi etiam pacem inire coactus est et renunciare juribus in regnum Castilianum una cum sponsa; et cum haereditatem Alfonsus cum Iohanna non acquireret, etiam eam deseruit, et hinc Clarissa monialis facta est Iohanna. 11 Iohannes 2‑us eodem anno mortuus est et hinc 1479 anno patri successit Ferdinandus, et hinc unita sunt haec regna, sed nondum incorporata. 12 Hic proprie initium sumit historia statistica Hispaniae; nam Ferdinandus abolito titulo Regis Arragoniae dixit se Regem Hispaniae; felix habebant regnum hi principes Isabella et Ferdinandus. 13 Primum Ferdinandi coeptum fuit regnum Granatense agredi et a Saracenorum jugo liberare; cum his Saracenis ingens copia Judaeorum irrepsit in Hispaniam, qui se etiam maxime ad Granatense receperunt regnum; Ferdinandus, Catolicus dictus ingenti flagrabat zaelo religionis, volebat ergo extirpare Judaeismum et Mahomedanismum; maxima vero causa fuit ut jure postliminii reoccuparet Granatense regnum; hinc 1481 anno initium belli factum est, regnante Boabdile calipha apud Saracenos, qui 10 integris annis sustinuit bellum suffultus viribus Africanis; tandem ad solam urbem Granatam restrictus, coactus est se dedere 1491‑o anno.

1-022
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.