Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
6.1 Imperium Gothicum noviter fundatum amplius semper extensum et ampliatum
est; nam in Galliis, ipsa quoque Africa provincias habuerunt, ubi hodie Marocanum Imperium est.
2 Imperium tamen hoc ad tempus extinctum est ineunte saeculo 8‑o seu 711‑o anno,
et quidem per Saracenos, seu Mauros; hi incolae Africae erant, Mahomedanaeque religioni addicti
(Mahomed ex Arabia oriundus saeculo 6‑o religionem suam fundavit tardiusque totam Africam
Asiamque occuparunt eius asseclae); enatis ergo dissensionibus extrudere voluerunt Gothos ex
Africa, imo etiam in Hispania eos adorti sunt, et primo 711 anno ipsis successit Gothos
subjicere et extrudere ex Hispania. 3 Vitiza rex Gothorum circa 700 post
Christum natum decessit, habuit filios, patri tamen non hi, sed Roderigus collateralis sucessit;
fraude filii ergo et agnati Vitizae offensi Roterigo, in specie comes Polianus; hi ergo
evocarunt Saracenos contra Roterigum, ut sic ad filios Vitizae redeat imperium; Saraceni vero
ejecto rege priore non amplius excesserunt ex Hispania occiso Roderico rege, et sic cursu
aliquot annorum omnes provincias Gothicas sibi retinuerunt. 4 Pugna haec infelix
accidit ad Xeres la frontera; et sic per aliquot annos suberat Hispania caliphis Saracenorum;
Talid calipha imperium tenente apud Saracenos, ipsi caliphae diviserunt provincias Hispanicas in
plures praefecturas, ex quibus tardius totidem regna facta sunt, cum praefecti usurpatores
fierent in sibi subjectis provinciis, quos vi armorum sibi servarunt; tardius tamen per Gothos
haec regna omnia extincta sunt 1-014 rursus. 5 Floruerunt autem haec
regna Saracenorum: Corduba, Saragossa, seu Caesaraugusta, Valentia, Hispalense, Tolletanum,
Granatense. 6 Profligati a Saracenis Gothi se receperunt ad partes montosas
regni sine capite, sine rege, ubi etiam in quiete latitarunt in Asturia, Biscaja, Gallitiaque
montosa; hic sex 7‑ve annis latitantes consultantesque tandem devenerunt in eligendum ducem sibi
Pelagium; hic ex veteri Gothorum regia stirpe oriundus Kindasvindae, regis Gothorum, nepos erat;
instruxit copias, collegitque armatos; vires Saracenorum divisae erant jam in plures
praefecturas et partes; pugnavit feliciter dominatumque suum extendit ulterius circa 718 et
ulteriores annos; post Pelagium subsequi duces etiam strenue se gesserunt contra Saracenos, qui
etiam ex Francia ejecti sunt per reges Francicos usque ad Eborum fluvium, unde dein principatus
Catalauniae enatus est; ex ceteris vero ditionibus, quas Saracenis extorserunt Franci, enatum
est Regnum Navarrae, cuius pars trans Piraeneos in Hispania, alia vero pars in Francia jacet;
hinc et hodie et Hispaniae et Galiae rex scribit se Regem Navarrae; coaluerunt dein hae parvae
provinciae Pelagii et sic semper firmiores et potentiores evaserunt Gothi in Hispania; sic
Sanctius 1‑us dux Aragoniam eripiunt Saracenis. 7 Sanctius 3‑us Ripargossam et
Suprargiam revindicavit; etiam Castiliam acquisivit per nuptias cum Nunnia initas, qua erat
principissa Castiliae; hic jam tam potens fuit, ut ejicere potuissent eius haeredes Saracenos ex
universa Hispania; sed per divisionem provinciarum inter plures liberos vires suas imminuit; qui
tamen erat error communis populorum et gentium medii aevi; pessimum1-016 tamen fuit,
debilitantur enim regna et successoribus praebetur ansa discordiarum et bellorum.
8 Sanccius etiam 3‑us inter 4 reges filios suos divisit; Garsias senior filius
Navarram accepit, Ferdinandus Castiliam, hic per Sancciam, reginam Legionis et uxorem suam,
novam acquisitionem fecit; Gonsalvus acquisivit Ripargossam et Subrargiam, Ramirus Nothus filius
accepit Arragoniam. 9 Habuerunt hi novi reges perpetuas turbas inter se;
Ferdinandus tamen fratribus partim devictis, partim emortuis conjunxit haereditatem patris sui
et tunc fortior etiam cum Saracenis concussit ipsisque eripuit Neo‑Castiliense et Toletanum
regnum 1109. 10 Sed etiam Ferdinandus divisit provincias inter filios suos.
11 Saraceni defecerunt quam maxime ex eo quod praefecti abusi potestate sua
usurpaverint provincias sibi commissas. 12 Divisiones dein provinciarum
Saracenicarum inter filios calipharum etiam obfuerant iis, accesserunt ex his enata bella
intestina et tumultus; quibus Christiani in rem suam usi eos ubique represserunt.
13 Aliqui etiam culturam litterarum et agriculturae putant defectus armorum
causam esse; sed hoc de tota gente asseri non potest, nam plebs semper arma potuit tractare.
14 Verum quidem est medicinam, astronomiam, geometriam, ipsamque phylosophiam
Aristotelicam floruisse apud Saracenos. 15 Ultimatim ad solum regnum Granatense
sunt retrusi 1259, et etiam hoc regnum debuit agnoscere dominium aulae Castilianae, solvendo
eidem tributum. 16 Regnum Castiliae et Aragoniae per sponsalia connexum est apud
Gothos; ultimatim omnia alia minora regna reciderunt ad haec duo regna. 17 Saec.
ergo 15 quatuor erant status in Hispania, regnum Granatense, Castiliae, Aragoniae et Navarrae.
18 Ad regnum Castiliae pertinebat ipsa Castilia, Legio, seu Leona, Gallitia,
Asturia, Quibusgoa, Alaba, Biscaja, Estremadura, Andalusia et Murtia. 19
Aragonia complectebatur Aragoniam, Valenciam, et Catalauniam; insula Sicilia in Mediterraneo
mari; Sardiniae insula, et Baleares insulae, uti Majorica, Minorica etc.
1-018
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|