Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
38.1 Angli etiam a Gallia acceperunt in America sinum Hudsonis, insulam S.
Christophori, Terram novam, et novam Scotiam, ob auxilia praestita; promisitque munimentum
Dünkircsum demoliri curare. 2 Portugalli acceperunt in America !
promontorium Capitis viridis. 3 Sabaudiae dux recepit suas terras, quas prius
Galli arripuerunt,1-082 nempe usque Alpium altitudines. 4 Hollandi
desiderabant ut Belgium Hispanicum nec Hispanis, nec Gallis detur, sed alteri tertio remotiori
detur, nempe Austriacis remotis; secundo, sciverunt Hollandi se perpetuis rixis Gallorum
expositos esse ob defectum munimentorum in limitibus; hinc egerunt ut arces suas habere et iis
militiam propriam illocare possint; hae urbes dein Barier Städte cognominatae sunt; domus ergo
Austriaca hanc servitutem in se recepit, imo etiam stipendia his militibus solvit aula
Viennensis; hanc tamen servitutem Iosephus 2. anno 1781. sustulit. 5 Garantiam
huius pacis promisit aula Anglica, Gallica, et Hollandi; haec tamen pax Utrajectensis nondum
fuit finalis, nam Carolus et Phylippus 5‑us nondum inter se convenerunt; et sic Hispani post
paucos annos bellum renovarunt; nempe 1716., cum recte Carolus cum Turcis implicitus esset, tunc
occupaverunt Siciliam et Sardiniam fere nemine resistente; Carolus provocavit garantes partes
contra Philippum; primi erant Galli; mortuo enim ibi Ludovico 14‑o successit pronepos Ludovicus
15., qui sub ducis Aurelianensis Phylippi gubernio regnavit, hic ergo promptus erat ad bellum,
ut sibi amicos conciliaret exteros; fuit enim valde lucrosum tutorem esse in Galliam; acceserunt
etiam Angli; anno 18‑o cladem navalem Philippo intulerunt, et sic 19‑o anno jam de pace
cogitatum est, quae etiam anno 20‑o coaluit penitus; Carolus ergo 6. cuivis juri in Hispaniam
formandae ! renunciet; Hispania cum omnibus Americanis provinciis attribuatur
Phylippo. 6 Phylippus renunciet juri in omnes priori pace amissas provincias.
7 Insula Siciliae cessa est Carolo, et Sardiniae insula cessa est Victori
Amadeo; Phylippus tamen 5., ut filiis suis in Italia aliquem adcommodationem procuraret, cum
videret duos ducatus, nempe Parmensem, et Florentinum esse in defectu, hinc stipulatus est sibi
pro Carolo, filio tertiogenito, nomine feudi; mater enim Caroli huius, seu secunda uxor Phylippi
5‑i, fuit Elisabetha Odoardi 2‑i, ducis Parmensis; imperator etiam annuit huic petito, et hinc
neutralis militia, nempe Helvetica, illocata est his ducatibus; haec 20. anno facta sunt, et 25.
diplomate publico hoc feudum ei addixit imperator; anno 1724. Phylippus 5. abdicationem fecit
regiminis sui et Ludovico 1‑o1-084 (amantissimo) filio suo cessit regimen Hispaniae;
hic post septem menses regiminis in variolis mortuus est; post eius mortem rursus Phylippus 5.,
qui primo 41 anni fuit, regimen suscepit; anno 1725. eruperunt dissensiones inter Phylippum 5.,
et Ludovicum 15. regem Galliae; causa huius fuit haec: Ludovicus 15. jam jam
pubertatem attigit circa hanc aetatem; curator ergo dux Aurelianensis putabat
matrimonio conjungendas esse aulas has, Hispanicam et Gallicam, nempe Mariae Annae Victoriae
! Phylippi 5‑i filiam et Ludovicum 15.; Maria haec fuit septem annorum, hinc
missa est Parisios ad educanda !; in hac sententia permansit Ludovicus usque
tempus majorennitatis, nempe 14 annum; cum ergo a tutore suo liberatus fuisset, assumpsit sibi
Carolum ducem Borbonium pro ministro primario; jam inter stirpem Burboniensem et Aurelianensem
summum intercedebat odium, maxime propter tutoratum; ut ergo Carolus Burbonensis odium suum
exserat in defunctum tutorem regis, Aurelianensem, conatus est omnia evertere, quae tutor fecit;
hinc etiam haec sponsalia irritare conatus est; exosam reddidit ergo eam apud Ludovicum, et ipsi
proposuit Catharinam, Stanislai Lescincki, nobilis Poloni, qui bis rex Poloniae electus, sed
semper exturbatus est per factionem Saxonum; hic ergo Stanislaus Parisiis vixit cum sua filia;
haec complacuit Ludovico et eam duxit repudiata Hispanica sponsa; parens ergo Phylippus hanc
ignominiam ulturus cum Carolo 6‑o foedus inivit contra Gallos; cum tamen Carolus non posset
juvare serio, egit apud aulam Anglicanam ut negotium hoc componat; Angli ergo comparuerunt magna
classe in mari et mediatorem fecerunt (Georgius ergo 1‑us rex Angliae). 8
Viennae collatis consiliis 1729. compositum est negotium, Iosephus enim rex Portugalliae duxit
Mariam Victoriam. 9 Imperator etiam annuit ut educta Helvetica militia ex duobus
ducatibus induratur Hispanica militia. 10 Anno 1731. mortuus est Antonis dux
Parmensis, et sic statim [ipsi] successit ipsi filius Phylippi 5‑i Carolus; anno vero 35.
successit in Hetruria mortuo Gasto.
1-086
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|