Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
37.1 LudovicusXIV, inquietissimus principum, non diu permansit in quiete, sed
causas quaesivit ulterioris belli; hoc ut habeat deputavit Cameras reunionis sic dictas, seu
commissiones politicorum, qui exquirerent praetensiones aulae Gallicanae in aliis regnis, et
provinciis; primum erat regnum Hispaniae, in quod praetensiones putabat se deprehendisse; missa
ergo deputatione petierunt comitatum Lutzeburgicum pro equivalenti praentensionum suarum; hoc
cum Hispani facere non possent, ne sic Galli totum Belgium ad se attrahent, Ludovicus armata
manu irruit 1681‑o anno in hunc comitatum eumque totum sibi subjecit expugnata arce
Lutzeburgensi; et eo scivit vi pecuniarum suarum adducere Belgas et Anglos Ludovicus ut, licet
garantirisaverint pacem Noviomagensem, tamen non tantum Hispanos non juverint, sed potius Angli
juverunt Gallos; contra Leopoldum vero suscitavit Turcas in Hungaria, ut nec is juvare potuerit
Hispanos; Hispani ergo deserti ad 20 annos coacti sunt inducias facere cum Gallis 1684, ut nempe
duo loca munita in Belgis recipiant Hispani, cetera vero occupata a Hispanis servarent sibi
Galli; pax tamen non nisi 4 annis duravit; nam 1688. bellum restauravit; incepit autem tunc cum
imperatore Leopoldo ut sic etiam Hispanos involvat; fuit autem assumpta occasio belli
Archiepiscopatus Coloniensis vacans; pro hoc commendavit Ludovicus1-076 principem
Firstenberg, Imperator vero et Pontifex ducem Bavariae, qui etiam electus est; et hinc bellum
incoatum; mox etiam cum Anglis et Hollandis lites habuit Ludovicus 14 ob detronisatum Iacobum
2‑um in Anglia eique substitutam domum Lineburgico-Brunsvicensem; ad has lites ergo concurrerunt
etiam Belgae, Iacobus vero confugit ad Ludovicum Galliae regem, qui eum etiam ejecto principe
Vilhelmo 3‑o restituit; bellum hoc initio horrende afflicti sunt; Galli enim ad viscera
Hispaniae jam devenerunt, 1689. sub duce Noely Parcellonem expugnarunt, et jam Madrito
approximarunt, et sic usque 1697. sustinuit hoc bellum contra potentissimas potentias Europae;
hoc anno pax coaluit Risvicensis, vi cuius cuncta Ludovicus restituere debuit Hispanis; in
Anglia vero Vilhelmum 3‑um invitus recognoscere debuit regem Angliae. 2 Non
defuit tamen causa politica quare restituit Hispanis omnia, nam Carolus 2. fuit in defectu,
nulla spes prolium adfuit; hinc sperabat totum regnum devoluturum ad suum nepotem, quia ipse
Carolus 2. commendavit nepotem Ludovici 14. pro rege, agente complurimum pontifice, et episcopis
Hispanie; nepos enim eius erat ex Maria Theresia Phylippi 4‑i filia; reipsa etiam 3 annis post
hanc pacem exstinctus est Carolus 2us nulla relicta sobole; extincta ergo est linea Austriaca
Hispanica, proin jus devolvebatur ad aliam lineam, nempe Austriacam Viennensem Leopoldi.
3 Habebant tamen alii etiam principes spem Carolo succedendi, nempe alii, qui
jure foemineo praetensiones formabant in Hispania; tales sunt 1‑o) Leopoldus 1. imperator, qui
jure masculino, proin maximo jure petiit, nempe agnationis, cuius jus etiam pactum mutuae
successionis inter has aulas roborabat. 4 2‑o) Erat domus Bavarica nempe
Iosephus princeps Bavariae. 5 Hic condescendit matris ex parte ex Hispanica
linea, et jam a Carolo 2‑o fuit electus successor. 6 Philippus 4‑us habuit
filiam Margaretham Theresiam, quae Leopoldo imperatori nupta fuit; ex hoc nata est Maria
Antonia, quae Maximiliano duci nupta fuit, et haec genuit Iosephum hunc, proin fuit nepos
Leopoldi; sed hic mortuus est ante Carolum. 7 3‑us fuit princeps Sabaudiae
Victor Amadeus; hic jure proaviae, Catharinae, filiae Phylippi 2‑i, quaesivit regnum Hispaniae.
8 4‑us fuit Ludovicus 14., qui pro nepote suo extorsit regnum; nam Ludovicus cum
Maria Theresia, Phylippi 4‑i filia, genuit Ludovicum1-078 Delfinum, ex hoc natus est
Ludovicus dux Burgundiae, et ex hoc Ludovicus 15tus; Phylippus ergo dux Antegavensis, qui etiam
filius erat Ludovici Delfini, electus est rex Hispaniae, et ex hac sunt adhuc reges Hispaniae,
linea vero Ludovici ducis Burgundiae successit in Gallia; Innocentius 11‑us pontifex cum clero
Hispanico plurimum in hoc fecit; cum morte ergo Caroli Galli statim Phylippum sub nomine 5‑i
induxerunt in regnum armata manu, ibique inauguratus est; tandem etiam Sabaudia et Bavaria,
Portugallia, Anglia, Hollandia eum recognoverunt; nemo ergo praeter Leopoldum protestatus est,
et in ditiones Hispanicas Italiae Eugenium cum 32,000 misit, ad vindicandum jus suum; solus
quidem parum effecisset Leopoldus, sed Angli et Hollandi defecerunt a Ludovico, qui eos delusit
spe divisionis provinciarum aliquarum Hispanicarum, dein aegre ferebant arctam hanc unionem
potentium imperantium, qui omnibus aliis molestias creare potuissent; anno ergo 1702. foedus
initum est inter hos 3 et una eademque die 15‑o Maji bellum denunciatum est Gallis; exarsit ergo
bellum attrocissimum tam terra, quam mari, et usque 13 annorum duravit et nomine belli
successionis Hispanicae venit; partes belligerentes sibi praefixerunt, ut exturbato Phylippo 5‑o
ex trono Hispaniae, substituatur Carolus junior filius Leopoldi, sicque mens Ludovici deludatur,
quamquam successio in Hispania spectasset Leopoldum patrem, et postremum Iosephum primum filium
seniorem, hi tamen duo renunciarunt juri suo; primis annis sat ancipiti fortuna bellum gestum
est, Galli tamen ex Catalaunia ejecti sunt, in urbe Barcillonensi Carolus se curavit inaugurari
sub nomine Caroli 3‑ii, et sic jam praecipuum belli theatrum fuit Hispania, in qua etiam paulo
post ad Almanaram in Valentia decretalem victoriam retulerunt de Gallis et Hispanis, et sic
Arragoniam, Neucastilium, Catalauniam et Asturiam
[ERROR: no reftable :]37.8
Asturiam pro Arragoniam conieci. sibi subjecerunt; ipsam Madrittum
expugnavit, ibique solemniter inauguratus est, proin duos reges Hispania habuit; circa annum
decimum tamen infelicius negotia gerebant, et repressi sunt ex tribus provinciis excepta
Catalaunia; interim anno 5‑o mortuus est1-080 Leopoldus, cui Iosephus 1‑us successit;
anno 11‑o mortuus est etiam Iosephus sine haeredibus, solus ergo remansit Carolus; maluit ergo
incertam successionem relinquere et certam arripere, quod etiam fecit et sic imperator sub
nomine Caroli 6‑i coronatus est in imperatorem, et regem Hungariae; hoc videntes Angli et
Hollandi, ne Carolum ad formidabilem lenient auctoritatem, mutarunt consilia sua, et voluerunt
potius Phylippum 5. regem Hispaniae habere, hinc se primi Angli Gallis conjunxerunt circa 11
annum, sed et hoc Angli non sine ratione fecerunt. 9 Anna enim tunc temporis
regina voluisset exauctoratum Iacobum fratrem suum restituere, hinc etiam tunc indiguisset ope
Ludovici 14‑i; quod tamen non contigit, cum Anna prae mortua fuerit; Carolus ergo desertus a
foederatis consensit in pacem, quae Utrajecti in Hollandia anno 13 huius saeculi coaluit; non
tamen omni ex parte renunciatum est in hac pace juri praetendentiarum; praecipua capita huius
pacis consistit in divisione et sumptuum satisfactione; nempe Phylippus 5. sit verus rex
Hispaniae Europae; ut tamen duae monarchiae aliquando non conjungantur, Phylippus 5‑us pro se et
suis successoribus debuit renunciare successioni in Francia. 10 Ceterae
provinciae, uti insula Zardiniae, Mediolanensis ducatus, Belgium et regnum Neapolitanum Carolo
cessae sunt. 11 Victori Amadeo attributa fuit insula Siciliae cum titulo regis,
et jus succedendi in Hispania in defectu linearum; Angli acceperunt insulam Minorcam,
commodissimam pro commercio, dein promontorium Gibraltariense, seu columnas Herculis, quod in
ipsa Hispania versus Africam situm est, et hinc clavis maris Mediterranei merito dici potest, ob
fretum angustum quod inter Africam et Gibraltar est; sic ergo diminuta Hispania vehementer est;
Phylippusque contentus non fuit.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|