Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
35.1 Scivit Ludovicus se et cum Anglis et cum Belgis debere habere rixas
propter petitionem suam; hinc Belgas et Anglos bello implicare commisit, quod reipsa effecit;
ardente ergo hos inter bello praetensiones suas formavit apud Hispanos, et cum id non obtineret,
irrupit in Belgium armata manu, sibique subjecit plurimas civitates cum toto ducatu Burgundico;
videntes haec belligerentes Belgae foederati et Angli seque delusos observantes pacem inter se
fecerunt et foedus iniverunt contra Ludovicum 14‑um, sibique Svecos adjunxerunt, et sic cum
societate Hispanorum pacem extorserunt Ludovico; et sic 1668. Aquisgrani pax coaluit; ut nempe
Burgundiae comitatum restituat Hispanis Ludovicus; arces tamen munitas demoliri curavit prius
Ludovicus ut sic alia occasione data eo facilius occupare possit; in Flandria vero aliqua loca
sibi servavit; enervata sic Hispanorum potentia auctaque Portugallorum potestate per amicitiam
Anglorum, pacem confecerunt cum Portugallis eodem anno, et sic Portugalia independens declarata
fuit, et in statum priorem restituti sunt, Aquisgrani; unicum locum in Africa, nempe Septam
(Ceutam) pro memoria dominii sui in Portugalliam sibi servarunt.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|