Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
34.1 Successit ei Carolus II, filius quadriennis sub tutela matris sui, sub
qua imperium capessivit, nempe sub Maria Anna Filippi 4‑i vidua; ut tamen melius negotia irent
tutrici ex certo numero procerum consilium status adjunxerunt ad graviora negotia pertractanda;
huic consilio interfuit etiam Ioannes Austriacus junior filius Phylippi 4‑i; hic multas
vicissitudines fecit in hoc consilio, ita ut exturbari debuerit per reginam eique suffectus est
P. Neidhart confessarius reginae, per quod multorum animos abalienavit a se regina, donec non
! exturbato confessario restitutus fuisset Ioannes Austriacus. 2
Bellum Portugallicum continuatum quidem est per tutricem reginam, sed segniter, praesertim cum
1667. per Ludovicum 14. regem Galliae bello1-072 petiti fuissent; causa fuit dos,
quam Ludovicus 14. pro uxore sua petiit post mortem Philippi 4‑i, quamquam se obligaverit nihil
unquam velle se petere dotis loco, et quidem in specie petiit Provincias Belgicas.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|