Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

32.1 Portugalli enim plurimum passi sunt a hostibus Hispaniae, qui tam in ipso regno Portugaliae quam in mari et Americae provincias eis dilacerarunt et vexarunt; accessit quod ipsi Hispani, tantis bellis vexati, onera plurima imposuerint ipsis, exhauriverintque regnum; hinc 1640. rebellare coeperunt sub ductu Iohannis ducis de Draganea, qui originem a regibus prioribus ducebat; occisis ergo Hispanis una cum prorege occupatisque urbibus et portubus se in libertatem restituerunt; usque 1668. bellatum est cum Hispanis; quo tempore se diviserunt et a Hispanica aula independentes declarati sunt. 2 Anno 1641. conjurarunt in Hispania proceres Andalusiae videntes oportunitatem ad haec; impedita tamen est haec rebellio et oppressa in semine; omnia haec mala Philippus videns causam eorum omnem in ministerium suum retrusit; hinc remoto etiam primario ministro Gasparo de Gusmalium ei suffecit nempe Ludovicum Harem, sed nec hac re multum effecit; nam anno 1647. in regno Neapolitano emersit rebellio, quae usque Siciliam se extendit; per multitudinem bellorum accidit ut penuria in aerario enasceret; hinc ad contributiones exagerrandas, noviter inducendas, deventum est; fiebat id quoque in Neapolitano regno, ita, ut etiam fructibus in foro venalibus accisa imponeretur; hoc graviter ferebant1-068 Neapolitani fructibus assueti; cum ergo hae accisae vi exigerentur, enatae sunt lites et tumultus in foro, et ex hac contempta parva scintilla ingens exarsit incendium; populus habuit ducem suum Thomam Agnellum, piscatorem, astutum hominem, qui artibus suis clam ultra 100,000 hominum sibi devicit armavitque omnes; prorex ergo Dux de Arthos efficaces fecit dispositiones; dux eorum Angellus captus et trucidatus est, graviminibusque eorum satisfactum est, et sic aliqua ex parte consopitae sunt turbae; sed post aliquot annos non deerant aliqui qui saeditiosos excitarent, et sic Ianuario Anese duce qui faber gladiorum erat, rursus exarsit rebellio, quae longe acerbior erat, cum ad ipsam Siciliam se extenderit; plurimum autem fuit quod Galli duce Henrico Guisio juverint classe integra Neapolitanos rebelles; hic ergo Guisius declaravit regnum Neapolitanum liberam rem publicam et se ducem reipublicae; Phylippus ergo misit classem contra rebelles, ubi capto Henrico Guisio supressi sunt seditiosi et ad obsequium reducti, praestantia et fortitudine Iohannis Austriaci junioris, qui erat filius naturalis Phylippi 4‑i. 3 Videns se ita curis et molestiis distrahi valedixit bello Belgico ut totas vires contra Portugallos vertere possit, quos damnandi maximam spem habuit; Belgas vero nimis a se remotos et potentes jam vix ac ne vix quidem subjungere se posse videret; sub idem tempus pax Vestphalica coaluit in Germania, et eodem negotio ergo in Vestphallia Phylippus renunciavit juri suo in 7 provincias foederatas eosque pro hominibus liberis declaravit; et sic contra Portugallos se tota vi convertit, sed mox in eo impeditus est per Olivierum Cronvel, usurpatorem coronae Anglicae; hic enim foedus commercii causa inivit cum Portugallis, vi cuius Portugallos defendere debuit contra Phylippum; decrevit ergo pacem inire cum Gallis, quae etiam 1659. in montibus Pyreneis per cardinalem Mazarini, ministrum Ludovici Galliae regis, et Ludovicum Haruz, coaluit; per hoc foedus Catalauniam1-070 Phylippus recepit a Gallis, sed totum comitatum Ruscimonensem, quem hoc bello Hispani occupaverant, restituere Gallis debuit; hic comitatus clavis fuit Hispanis in Galliam, et hoc comitatu amisso per montes Pyraeneos divisi sunt a Gallis Hispani; ipsis etiam Anglis obtulerunt Hispani pulcherrimam Americae insulam Iamaicam, pacis ineundae causa, et hinc etiam cum Anglis pax coaluit, adjecto adhuc Anglis pulcherrimo portu Belgii Hispanici Dünkirchum (Dunquerca).

Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.