Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
29.1 Aula Gallica florere et tonum dare volens in Europa coepit iterum de
mediis cogitare cum Germanis vel Hispanis disconveniendi; huius originem et causam ex Germania
susceperunt Galli; Ferdinandus enim post celebrem victoriam, quo ! ad Nordlingam
de Svecis et protestantibus retulit, se levare et fortificare coepit; usque ergo 1635. annum
Galli clam tantum foverunt aere, armis, stipendiis Suecos et rebelles; post hunc vero annum
apertum bellum erupuit; praetextus fuit Philippus Cristophorus Elector Trevirienses, hic enim
fuit inter perduelles et rebelles favitque protestantibus, hinc Hispani eius electoratum
invaserunt expugnataque urbe Treviriensi ipsum quoque electorem ceperunt; in huius ergo
restitutionem in integrum movit bellum Ludovicus 13‑us; hoc bellum usque 1648. annum protractum
est, seu usque pacem Vestphallicam, qua bellum 30 annorum Germaniae terminatum est; hac pace
bellum Gallorum cum Germanis terminatum est, sed cum Hispanis adhuc 25 annis bellarunt Galli.
1-066
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|