Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
28.1 Anno 1609. magnum errorem politicum commisit Phylippus per relegationem
multorum millium Moliscorum, seu descendentium Judaicorum et Turcarum, et sic circiter 900,000
subditorum solum vertere coacti sunt. 2 1616. Philippus hic cum domo Austriaca
pactus est, nempe cum Mathia et Ferdinando 2‑o eius successore, quo foedere duae hae aulae mutua
auxilia sibi promiserunt; quo maxime linea Germanica indiguit, quae per bellum religionis
mire1-062 fracta fuit; hanc unionem graviter tulerunt aulae Europeae, praesertim
Galli, perpetui aemuli utriusque lineae Austriacae; vi hujus pacti ergo Phylippus suppetias
misit Ferdinando contra rebelles Bohemos et Germanos sub duce celebri Ambrosio Spinola, qui
subjecto palatinatu inferiori multa fecit pro Ferdinando; praeter haec nil magni a Hispanis
gestum est, et Philippus 1621. anno mortuus est. 3 Ei successit Philippus 4‑us
filius; hic initio statim adlaboravit ut errores commissos sub patre et languores emendaret, et
hinc cardinalem ducem de Lerma, cum omnibus creaturis suis removit a sua statione; aliud eius
negotium fuit bellum Belgicum, quod cum omni vi industriaque incoatum fuit; verum ob domesticas
vicissitudines aliaque bella nihil cum eis efficere potuit. 4 Anno 1629. cum
Gallis in Italia bellum incepit Phylippus 4‑us cum Ludovico 13‑o; causa belli fuit successio in
ducatu Mantuaniensi. 5 Est hic ducatus feudum domus Austriae, quod stirps
Gonsaga habuit, nempe Vincentius 2‑us; qui mascula prole destitutus tantum filiam habuit,
recidit ergo successio ad lineam agnaticam, nempe ad Carolum Néverniensem; haec familia
habitavit a longo tempore in Gallia, proin fuit stricte subditus et vasallus Gallicanus;
convertit ergo hic Carolus se ad regem suum Ludovicum 3‑um ut eum in successione suffulciat; jam
aemulum habuit Phylippum 4‑um, qui ab imperatore sperabat hoc feudum vel ad minimum maximam eius
partem; alteram vero familiae Sabaudicae cessisset, quae etiam praetensiones formavit; deventum
est ergo ad bellum; nam Ludovicus 13 eo perduxit apud Vincentium ut Carolum agnoscat haeredem et
agnatum suum filiamque suam desponset filio Caroli Néverniensis, Carolo etiam. 6
Mortuo ergo Vincentio Ferdinandus imperator curavit sequestrari ducatum, sed Carolus jam Mantuae
adfuerat suffultus viribus Gallicis, quibus sperans incubuit supprimere et debilitare domum
Austriacam, quod plerumque1-064 suasu cardinalis Richelieu factum est, qui ad
potentiam maximam evehere conatus est aulam regis sui, quod supressione Hugenotarum domi et
immixtione et ingestione in omnia negotia exterorum regnorum efficere conatus est.
7 Enatum est ergo atrox bellum in quo Galli ex sententia negotium suum
gesserunt; duravit bellum usque 1632., quo anno Clarasci[ERROR: no reftable :]27.7 Clarasci in margine
additum consentiente Ludovico 13‑o tamquam victore pax confecta est, et Ferdinandus
imperator debuit Carolo Néverniensi conferre feudum. 8 Victori Amadaeo duci
Sabaudiae partem portionis Mantuanae, nempe Montem Ferrati cessit Ludovicus 13, ut eum sibi
devinceret liberumque transitum haberet per eius comitatum in Italiam; Hispani ergo hoc bello
non multum laudabilis fecerunt, sicque regni Hispaniae auctoritas vilescere coepit in Italiam;
anno 1633. decessit in Belgio Isabella filia Phylippi 2‑i, improlis quidem, et hinc iterum
reciderunt ceterae provinciae ad Hispanos, sub quorum potestate permanserunt usque initium huius
saeculi; ceterae vero 7 provinciae nunc nomine Belgii foederati venerunt.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|