Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
4.1 Romani ergo profligatis Carthaginensibus eam incoluerunt et Hispaniam
fecerunt provinciam Romanam. 2 Tota Hispania autem1-010 tantum 25
annis ante Christum natum devoluta est ad Romanos sub Augusto Caesare per Marcum Agrippam.
3 Ultimus populus in Hispania erat Cantabri, qui per Agrippam subjugati sunt
Augusto. 4 Sub Romanis permansit Hispania donec occidentale imperium eorum
substitit; dein Romanis profligatis per barbaros aliis gentibus paruit Hispania.
5 Eversum sub Romulo Augustulo anno 476 per Haerulos est imperium occidentale;
et tunc fundatum est imperium Francicum, Anglicum per Saxones, Pannonicum per Hungaros,
Hispanicum. 6 Sub Romanis ergo per 4 saecula fuit Hispania, sub quibus pace usa
est; semper cum exteris, et huc floruerunt res Hispanicae. 7 Lingua Romanorum
irrepsit per milites veteranos in Hispaniam. 8 Ipsa etiam religio Christiana
inducta per Romanos, cum hanc religionem ipsi tardius amplexi fuissent. 9 Leges
et mores Romanorum victorum quoque imbuerunt.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|