Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
19.1 Anno 1535. suscepit expeditionem Carolus in Africam contra piratos, et in
specie contra Hairadium Barbarossam; hic potens et superbus bello fracta respublica Tunaetana
Muleasem ducem dejecit trono suo; Carolus ergo refugientem ad se Muleasem ipse in persona
reposuit dignitati suae fracto Barbarossa, et tunc Muleassem promisit nunquam se velle esse
hostem Christianorum, nunquam amicum Turcarum; praesidium tamen Colletanum sibi servavit, ut
pedem fixum in Africa haberet, Tunaetanos vero tributarios fecit. 2 Redux ex hac
expeditione per Siciliam, ipsi relatum est Franciscum Svorciam decessisse sine prolibus, qui dux
Mediolanensis erat, et per Carolum dux refectus erat; Carolus hunc ducatum jam pridem cogitavit
cum suis provinciis conjungere exstincto Svorciae linea; hinc Philippo filio suo eum destinavit.
3 Franciscus 1. rex Galliae publico manifesto petiit quoque hunc ducatum jure
proaviae suae pro filio suo secundo genito; hinc res devenit ad controversias et bella, 1536.;
hac occasione Franciscus 1‑us rex Galliae inivit foedus cum Solimanno Turcarum imperatore, et
hinc enatum est foedus perpetuum Gallorum cum Turcis; et reipsa tunc maximas molestias causarunt
Turcae Carolo; nihilominus tamen fortuna favente et perspicatia sua usque '38. annum
grassavit1-048 Gallos in ipsa quoque Gallia direpitque ! urbes
Gallicas aliquas; anno '38. indutiae celebratae sunt; pontifex etiam egre ferens foedus
Christianissimi principis cum Turcis coepit agere de pace inter potentes hos imperantes; hinc
inducias primum in unum dein vero in 9‑em annos effecit inter eos; sic dein tamen in amicitiam
devenerunt iterum hi duo imperantes, quae tamen amititia non nisi 4 annis duravit; elapsis enim
4 annis exarsit iterum bellum ob ducatum Mediolanensem, quem Carolus promisit Francisco, non
tamen illi dedit. 4 Anno 1541. rursus novam expeditionem in Africam suscepit
contra Algirios; haec male successit, qua inconsiderate suscepta fuit, in finem vergente
autumnno jam, ubi obstantibus nebulis pluviis, procellis, destructa classe, sua re infecta
redire coactus sit. 5 1543. erupit bellum inter Gallos et Carolum; duo enim
conspicui Galliae viri per Italiam iter facientes in Mediolanensi ducatu in fluvio Po ex
insidiis occisi sunt; fuerant hi legati Gallici, unus Venetias, alter Constantinopolim deputatus
fuit, sed clam, se enim tantum pro privatis simulabant; Galli ergo suspicabantur hos duos jussu
Caroli occissos fuisse; Franciscus ergo cum Christiano 3‑o rege Daniae, cum Gustavo 1‑o rege
Sveciae, et cum Sulimanno 2‑o imperatore Turcarum, Carolus cum Henrico 8‑o rege Angliae inivit
foedus (qui ipsi infensus fuit nempe Francisco, quod cum ipso schisma non fecerit); Galli in
Belgio et Italia multa ex sententia gesserunt fregeruntque saepe Caesareos, in specie ad
Caerisolas, opido Piemontii; omni enim ex parte aggressi sunt Carolum, Turcae per admiralem
Barbarossam, qui ad Gallias multa millia Turcarum intulit ad expellendum Carolum ex Gallia;
plurimos tamen excessus fecerunt Turcae in ipsa Gallia amicissimis, seu Gallis; Carolus per
Campaniam ad viscera Galliae properavit, et jam Parisiensibus horrorem maximum incussit, et
etiam cinxisset urbem si Henricus coadjutor non emansisset diutius in expugnandis duabus
urbibus; in medio fortunarum tamen suarum [fortunarum] decrevit pacem facere cum Gallis propter
res Germaniae valde contricatas; exorta enim est in Germania rebellio ob Lutheri et Calvini
schisma, quibus jam complures principes Germaniae adhaerebant; ipse dein imperator consecutus
est scopum suum, nempe ducatum Mediolanensem jam pro [suo] filio suo consequtus est, et hinc
1544. pax Crepiacensis coaluit inter eos.
1-050
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|