Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
8 Consuetudo imperatores coronandi per pontificem originem ducit ab 800. anno,
quo Carolus Magnus a Silvestro pontifice coronatus et imperator electus est, extincto in Italia
et occidente imperio Longobardico; et hinc originem ducit vocula electus regnorum imperator quem
adhuc hodie in titulo imperatoris depraehendimus. 9 Eadem occasione imperator
rem publicam Florentinam convertit in monarchiam; urbs Florentina medio aevo libertate donata
est et respublica declarata, Carolus vero 5‑us in mulctam, quod conspiraverit haec civitas cum
hostibus suis, privavit eam libertate sua; ursit etiam pontifex Clemens ut sic Alexandro
Medicaeo eam ut feudum donet et Alexander ducat naturalem filiam Margaretham; annuit ergo
Carolus et Alexandrum, civem opulentum, fecit ducem Florentiae.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|