Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18.1 Intra hos belli annos in Europa in America felices occupationes et
detectiones factae sunt; Carolo nempe regnum Chilense, Peruviense, et Quittense, capto et occiso
Attapavita imperatore Peruviensi, per Franciscum Pisarum, qui cum 300 suis peditibus et aliquot
equitibus, 12que tormentis 40,000 exercitum Attapavitae dispersit et destruxit.
2 Lis dein exorta est inter ipsos Hispanos, inter quos unus alium jugulari
curavit, donec advenientibus pluribus Hispanis subjiceretur Carolo totum regnum.
3 Cuique equiti 240 marcae auri, pediti 160, argenti decuplo tantum obtigit in
divisione hac raptarum opum; Carolo miserunt 30,000 marcarum argenti, et 3000 mar. auri infecti,
seu crudi; facti vero argenti 20,000, auri vero 2000, 1538. anno; fertur in his omnibus
provinciis ab anno 1520. usque '38. 12 milliones hominum caesos fuisse. 4 Auctus
Carolus tantis provinciis ferebatur de eo quod in eius regno nunquam sol occumbat.
5 1530. equitibus Rhodiis, modo Melitensibus, Carolus donationes fecit; scimus
hos equites tempore cruciatorum expeditionum contra Saracenos enatorum originem suum habuisse;
tales fuerant Templarii, a vicinio collegio templo Hyerosolimitano; tales Hospitallarii, seu
Iohannitae, Teutones etc; ejectis Christianis per Saracenos etiam hi ordines ejecti sunt; hi
ergo Hospitallarii ad insulam Rhodi se receperunt, sed et hinc ejecti per Turcas dispersi sunt
per Italiam, Germaniam; Carolus ergo ipsis ob merita sua donavit insulam Melitam, in mari
Mediterraneo sitam, a quo loco nomen habent et hodie; alii sunt titulares, alii ordinarii, hi
habent praedia seu commendaturas. 6 Titulares vero nihil habent.
7 In hunc annum recedit etiam Caroli 5i coronatio Bonnoniae a pontifice Clemente
7-o facta, quae est ultima coronatio imperatorum per pontifices facta.
1-046
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|