Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
13.1 Sic ergo Carolus 5‑us ad immensam condescendit auctoritatem,
emulationemque et invidiam caeterorum principum Europae excitavit; maxime infensus erat
Franciscus rex Franciae, qui invidebat Carolo imperialem coronam et hinc continuo eum bellis
vexavit Franciscus, ob has causas potissimum; secunda causa fuit regnum Neapolitanum; scimus
etiam reges Galliae aliquot haeredes scriptos esse a Iohanna regina Neapolitana, Ferdinandus
tamen Catolicus exturbavit Gallos ex alia dimidia parte etiam; hanc ergo partem jure postliminii
voluit Franciscus rex Franciae. 2 Tertia causa sita fuit in Ducatu Mediolanensi,
ad quem jam Ludovicus 12 rex Franciae praetensiones fecit jure successionis maternae, sed
exturbatus fuit; Maximilianum ducem Zvorcianum, qui dein possedit hunc ducatum
, Franciscus rex Franciae, jam huic possessioni obnitebatur Carolus I; nam
Mediolanensis Ducatus est feudum Romani imperii, proin imperator est dominus directus, ad quem
recidit feudum extincto domino feudatario. 3 Et in omni mutatione feudatarii
investitura, seu introductio et statutio fieri debet per dominum directum, et dominus utilis
debet juramentum fidelitatis praestare. 4 Hic ergo cum mutatio facta fuerit,
Franciscus effectus est vasallus imperatoris Caroli, et eius investituram debuisset expetere;
Franciscus tamen hoc non fecit, et hinc imperator praetendit, ut familia Svorcianorum recedat in
possessionem ducatus.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|