Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
12.1 Sub idem tempus occurrit occasio Ferdinando magnam partem Navarrae
acquirendi. 2 Ludovicus 12 rex Franciae possedit eo tempore ducatum
Mediolanensem; hic ducatus conterminus est ditionibus Venetis; Ludovicus hic voluit extendere
potestatem suam in Italiam, proin ex Venetis decerpere voluit quidpiam provincias; parabat ergo
bellum contra Venetos, sed necesse fuit fautores Venetorum in partem suam attrahere; hinc cum
Ferdinando Catolico, cum Iulio 2‑o Pontifice et Maximiliano Imperatore , et
hoc foedus Liga Cameracaensis nuncupatur in Italia, ab urbe Cameraco in qua coaluit haec Liga;
respublica fracta undequaque fuit armis; tandem ne ipsas Venetias expugnet Ludovicus, studuit ab
hac Liga avertere pontificem et Ferdinandum, quod opibus suis et vi auri etiam effecerunt;
Ferdinando scilicet remiserunt debita, quae praedecessores eius reges Neapolitani contraxerunt a
Venetis; sicque nova Liga contra Ludovicum 12 inita est cum Venetis, Gallique exstirpati sunt ex
Italia per Ligam Sanctam, a capite pontifice sic dictam. 3 Hinc ingens odium
enatum est inter Ludovicum 12 et Iulio Pontifice. 4 Cardinales male contenti
erant cum Iulio, qui bellicosus homo parum curavit ecclesiam sed tantum politica Europae; hinc
Pisae convenerunt patres cum cardinalibus; Iulius ergo cum sibi adhaerentibus patribus Romae
convocavit concilium; Ludovicus ergo, ut affligat Iulium pontificem, defendit Concilium Pisanum;
Ludovicoque minabatur excommunicationem, proscripsitque regem Navarrae, agnatum et foederatum
Ludovici 12, Ioannem Alfredanum; Iulius ergo pontifex denominavit sententiae
suae executorem Pherdinandum ! Catolicum; verum fracti sunt Galli Conciliumque
Pisanum translatum est Lugdunum; Ferdinandus ergo inducto in Navarreum regnum exercitu, ultra
dimidium eius occupavit, et ab eo tempore reges Hispaniae sunt in possessione regni Navarraei
usque Pyreneos montes; pax quidem confecta est, sed Ferdinandus non restituit amplius Navarram.
5 Et haec sunt facta celeberrima Ferdinandi, post quae 1516. decessit; per
mortem eius regimen Hispaniae ad domum Austriacam venit, quae usque 1700. annum regnavit;
successit Ferdinando Chatolico Carolus archidux Austriae; hic erat filius Philippi Pulchri et
Ioannae, quae erat Ferdinandi filia et Isabellae. 6 Carolus erat filius
Philippi, qui Maximiliani et Mariae Burgundiae; Maria erat Caroli Audacis ducis Burgundiae
filia, in quo defecit linea iunior Burgundica. 7 Carolus ergo Austriacus post
mortem Ferdinandi adimit !
1-034 omnes provincias Ferdinandi, et jam
prius possedit 17 provincias Belgicas jure haereditatis Burgundicae; regnum Castiliae accepit
jure matris Iohannae, quae quidem adhuc vixit, sed mentis vitio laboravit; item et regna
Arragonica titulo matris suae; Carolus hic nomine Caroli 5 imperatoris notus est, in Hispania
erat 1‑us; hic usque 1556. annum regnavit. 8 1519. mortuus est avus eius
Maximilianus I. 9 Hinc etiam haereditas Austriaca eum respexit, ut aetate
maximum, quamquam id Franciscus rex Galliae omni modo impedire conatus sit. 10
Videns tamen se curis aggravari, haereditatem Austriacam cessit Ferdinando fratri juniori suo,
addito pacto mutuae successionis, et hinc enatae sunt duae lineae, Austriaco-Hispanica, et
Austriaco-Germanica; primis annis Carolus statim molestias in Hispania habuit, seditio enim per
absentiam eius in Germania exorta est per proceres, sub nomine Iunta Santa, seu Foedus Sanctum;
comparuerunt ergo armati contra defensores Caroli; ratio saeditionis fuit Germanus, peregrinus
princeps Carolus; dein Carolus antea fuit in possessione 17 Belgicarum provinciarum, natus
fuerat ibi, sedemque in Belgis habuit, hinc etiam ad Hispaniam secuti sunt eum ministri et
servitores Belgici, quos etiam promovit, et fovit ubique. 11 Ipsi quoque Galli
foverunt has turbas, ut in turbido piscari possent. 12 Carolus tamen bonas
dispositiones faciens post multas caedes duorumque annorum lapsum fregit seditiosos 1521.
13 Eodem anno Carolus magnam in America fecit occupationem, nempe Mexicanum
regnum subjectum est Carolo, quod fuit opulentissimum et florentissimum regnum Hispaniae; post
duos annos etiam Peruvianum regnum et Chili regnum occupaverunt, belliduce Ferdinandus Kortecz
!; iam enim prius sub Ferdinando Chatolico Hispani fecerunt occupationes,
plerumque tamen tantum insulas; sic insulam Cubam diximus esse occupatam, in hac Cuba fuerat
Cortecz quasi vice gubernator; hic cum 600 peditibus et 18 equitibus fortunam tentaturus exivit
terras quaesitum novas, deprehendit Dlapskalenses pauperes1-036 tamen homines, hi eum
versus Mexicanum regnum perduxerunt; prohibuit Motezuma imperator Mexicanus extensionem
Europeis; sed retrusi sunt usque urbem Mexicanam, in lacu Mexicano sitam, urbem sat splendidam
palatiis imperatoris et templo idolo Viczli puczli dedicato. 14 Motezuma ergo
homagium praestare debuit, et tributum ad 600,000 marcarum auri deposuit; cum haec contingerent,
commendans Cubae Delasquaesius invidens famae Cortezii eum qua commendans eius revocavit [eum];
cum non veniret, exercitum ei opposuit in insula Mexico, sed Cortesius vicit Delasquaesium;
donec exterius pugnatum esset, in urbe contra 80 Hispanos, quos Cortezius in urbe reliquit,
exarsit seditio, sed etiam ob iniquitatem Hispanorum, qui plus semper et plus auri et gemmarum
extorquere voluerunt saeviveruntque; in somno et crapula opressos agressi sunt, multisque cesis,
eos exspoliarunt; redux ergo Cortezius deprehendit circiter aliquot centenos homines in armis,
quibus Motezuma liberatis praeerat, sed Hispani non territi copia eos fortiter aggressi sunt,
eosque ubi ceciderunt, ipse Montezuma occisus est; electus est dein Gattimozin imperator, sed et
hic captus et in vincula conjectus est a Hispanis; Mexicani tamen non territi caede tot millium
rursus cinxerunt urbem demolitisque aggeribus eos aquis cinxerunt et fame perimere volebant
Hispanos, sed illi cadaveribus caesorum Mexicanorum structis aggeribus reliquerunt civitatem;
sed prius in lacu quoque cum Mexicanis pugnare debuerunt navibus, sed et ibi victi sunt
Mexicani; Gattimozin in tormentis carbonum una cum sacerdote uno Mexicano mortuus est cum fateri
nollent, aut non possent, locum quo thesauros suos et ecclesiae in lacum injecerunt.
15 Sic ergo imperium1-038 Mexicanum occupatum est pro Hispanis; ex
his unam quintam partem Cortezius sibi servavit, unam regi misit Carolo, et 3/5‑tas militibus
distribuit suis. 16 Motezuma primus imperator habuit filios, quibus dein rex
Hispaniae nomen comitum Motezuma dedit cum territorio amplo. 17 Eodem modo ergo
etiam per manum et Chyli regnum est occupatum.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|