Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
11.1 Etiam partem nobilissimam regni Navarrae adjecit Hispaniae Ferdinandus.
2 Mortua Isabella, ex qua tantum duas filias supstites habuit Ioannam et
Catharinam, quae Henrico 8‑o regi Angliae fuit nupta, ceteris omnibus mortuis masculis, sperabat
masculos ex Germania Foxana; sperabat etiam secus successionem Iohanna senior filia, quae
archiduci Austriae fuit nupta, nempe Philippo; hinc conabatur regnum Castiliae, uxoris suae, ad
se attrahendi ne ad filiam Iohannam perveniat; produxit ergo testamentum uxoris suae quo eum
haeredem scripsit, sed hoc non multum juvit 8‑o misit legatum Viennam ad filiam Iohannam, qui
persuaderet eam ut renuntiet juri suo; haec Iohanna mentis vitio laborabat. 3
Domus Austriaca hoc observans evertit consilium Ferdinandi; interim etiam tertium remedium
tentavit: parabat enim Ferdinandus nuptias cum Iohanna Pertrandilla filia Henrici 4‑i regis
Castiliae, quae in monasterio jam erat; cum tamen videret se per status Castiliae nihil efficere
possit !, duxit Foxanam Germanam; voluit administrator fieri Castiliae
Ferdinandus, sed nec hoc successit; interim dissensio exorta est inter status Castiliae, quis
succedere debeat; Philippus Pulcher missus a patre Maximiliano venit statim in Castiliam, ut
uxoris suae jus retineat; etiam Ferdinandus comparuit, sed status Philippo concesserunt ibique
rex electus est nomine uxoris suae Iohannae; Philippus post septem menses regiminis in Castilia
in 28 anno mortus est; habuit jam duos filios, Carolum et Ferdinandum; haereditas ergo Iohannae
spectabat ad Carolum qua seniorem; fuit ergo lis de administratore; adfuit Ferdinandus Catolicus
ut pater Iohannae, et Maximilianus imperator, ut pater filii defuncti; res sic agitata est ut
Ferdinando deferetur administratio agente maxime cardinali Ximene; administravitque usque mortem
suam Ferdinandus. 4 1509. Ferdinandus Catolicus praemonente cardinali Ximene in
Africam expeditionem suscepit, partim ut piratas Algeritanos, Tunetanos, et Tripolitanos
compescat, partim cum jam 1494. pontifex Alexander VI donaverit Africam totam Ferdinando, cum ei
titulum Chatolici attribuisset; pontifex enim illis temporibus habebatur pro domino directo et
illimitato rerum spiritualium et temporalium. 5 Expeditio haec optatos effectus
habuit, victi enim sunt iteratis vicibus tam mari, quam in solido; sic Oran, Burgia, et Tripolis
expugnata est a Hispanis; alios vero status ita fregerunt ut pacem tributo annuo emere coacti
fuerint.
1-032
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|