Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
10.1 Ferdinandus ergo Catolicus petiit successionem cum Ferdinandus Nothus
sine jure succedat, sed ille debeat patri suo, fratri defuncti regis succedere.
2 Ludovicus vero XII rex Galliae petiit etiam Regnum Neapolitanum ex legato
Iohanae 1‑ae et 2‑ae. 3 Ultimus ex stirpe1-028 Antegavensi erat
Carolus, qui Ludovico XI‑o regi Galliae omnes provincias suas legavit; ei successit Carolus et
Carolo Ludovicus XII, et hinc habuit ille suas praetensiones; vidit Ferdinandus Catholicus se
ejicere non posse Ludovicum XII ex Neapolitano regno; hinc, ut interim partem habeat, inivit cum
Ludovico XII foedus et unionem, de retinendo utraque ex parte dimidio regno Neapolitano, quod
etiam effectum est; exortis vero ob limites litibus Hispani totaliter ejecerunt Gallos, et
Siciliam et Neapolim Hispaniae adjecerunt. 4 Ludovicus XII habuit provinciam
Neapolitanam, sic dictam Campaniam felicem et Apruciam, Ferdinandus vero Apuliam et Calabriam.
5 Ejectis ergo principibus antiquis Neapolitanis Friderico et Ferdinando filio
Fridericus se dedidit Gallis, a quo ! 30,000 aureorum habuit, ubi 1504. anno
mortuus est; Ferdinandus filius non destitit post patris obitum; per proditionem tamen traditus
est cum urbe Tarento Hispanis per capitaneum; hic vixit usque 1559. Valentiae in captivitate.
6 Sic ergo possederunt aliquo tempore duo reges regnum Neapolitanum; enatae sunt
tamen de praedio capitanatus lites, Galli ad Aprucium, Hispani ad Calabria spectare dicebat,
usque dum ad caedes devenissent inter se apertumque bellum exarsisset; fecerunt dein tamen
inducias ut pacifice componant lites, Lugdunumque ad Franciam mitterentur legati; Ferdinandus
misit generum suum Phylippum Pulcrum, archiducem Austriae, maritum Iohannae, filiae Ferdinandi;
hic Phillippus fuit genitor Caroli 5‑i et Ferdinandi imperatoris.
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
|