Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Historia Hispaniae

1.1 Omnia facta, omnes res in Hispania gestae efficiunt Historiam Hispaniarum; de quibus ordine hic.

2.1 Incolae antiquissimi Hispaniarum ignorantur; primi noti incolae sunt Foenicum descendentes; qui 800 ante Christum natum sedes fixerunt in Hispania; Hiasiaticae erat originis, nempe Asiae minoris, ubi imperia Tirus et Sidon erat iis temporibus; territorium eorum in Asia erat sterile et exiguum, hinc per industriam debuerunt succurrere, proin coeperunt artes, opificia excolere, mercaturamque tractare et navigare, et sic celeberrimi mercatores evaserunt, et cum tempore ditissimi; hinc etiam inventores navigationis maritimae dicuntur. 2 Multiplicati domi colonias suas miserunt in vicinas partes et regiones, et sic per Mare Mediterraneum in occidentales partes navigantes devenerunt in Hispaniam, eamque sensim et sensim incoluerunt.

3.1 Post Foenices secundi incolae sunt Celtiberi, hi Arragoniam modernam possederunt; hi duplicis originis putantur esse: ex Celtis et Iberis. 2 Celtae ex Gallis censentur originem habere. 3 Iberi vero descendentes Foenicum. 4 Celtae bellarunt imprimis cum Iberis, tandem pace se unierunt. 5 Tertius populus notus est Carthaginensis, hi originis sunt Africanae, ubi celeberrimum imperium eorum fuit; hi erant Foeniceae originis, etiam nempe coloniae Foenicum. 6 Et per Elissam, uxorem Sicchei, fundata fuit civitas Carthaginensis; quam poetae Didonem dicunt. 7 Hi Carthaginenses vi auri in Hispania tracti et detenti sunt 300 ante Christum natum annis, post primum bellum Punicum cum Romanis gestum. 8 Dein in secundum bellum inciderunt Punicum, quod jam in Hispania habitum est, dein in Italiam translatum bellum, postea etiam in Africa per Scipionem Africanum devicti sunt Carthaginenses.

4.1 Romani ergo profligatis Carthaginensibus eam incoluerunt et Hispaniam fecerunt provinciam Romanam. 2 Tota Hispania autem1-010 tantum 25 annis ante Christum natum devoluta est ad Romanos sub Augusto Caesare per Marcum Agrippam. 3 Ultimus populus in Hispania erat Cantabri, qui per Agrippam subjugati sunt Augusto. 4 Sub Romanis permansit Hispania donec occidentale imperium eorum substitit; dein Romanis profligatis per barbaros aliis gentibus paruit Hispania. 5 Eversum sub Romulo Augustulo anno 476 per Haerulos est imperium occidentale; et tunc fundatum est imperium Francicum, Anglicum per Saxones, Pannonicum per Hungaros, Hispanicum. 6 Sub Romanis ergo per 4 saecula fuit Hispania, sub quibus pace usa est; semper cum exteris, et huc floruerunt res Hispanicae. 7 Lingua Romanorum irrepsit per milites veteranos in Hispaniam. 8 Ipsa etiam religio Christiana inducta per Romanos, cum hanc religionem ipsi tardius amplexi fuissent. 9 Leges et mores Romanorum victorum quoque imbuerunt.

5.1 Primi invaserunt Vandali, Suevi et Alani Hispanias imperio occidentali extincto; hi ex Germania receperunt se ad Hispanias. 2 His aliqui etiam Syrnigos adjiciunt, sed cum Alanis idem erant; Vandali et Alani cum initio saeculi 5‑i venerunt in Hispanias 409‑o anno. 3 Hinc dein in Portugalias se receperunt; relicta tardius Europa in Africam migrarunt, in provincias orientalis imperii, circa 428. in regione Carthaginis; hoc regnum eorum duravit usque finem fere saeculi 6‑i; evertit illud Belisarius, Iustiniani imperii orientis strenuus bellidux. 4 Suevi et Alani remanserunt in Hispania, et ipsi bella inter se gesserunt, ubi a Suevis devicti sunt Alani imperiumque fundarunt Suevi in Hispania. 5 Haec Suevorum imperium erat perenne. 6 Sed Visigothi per Italiam in Gallias et inde saeculo 6‑o circa 541‑8 in Hispanias digressi sunt, retinuerunt sibi partem Galliae, dein profligatis et devictis Suevis, eorum provincias occuparunt in1-012 Hispania et suum regnum fundarunt duce Leovigilco. 7 His temporibus adhuc Romani habebant suas provincias in Hispania; sed Svintilla Flavius circa 637 eos penitus expulit ex Hispania. 8 Extincto etiam imperio occidentali per Haerulos orientis imperatores jure postliminii fundumque condividentes voluerunt provincias imperii occidentis revindicare; hinc plurima bella in Africa, in ipsa etiam Hispania habebant et provincias recuperarunt, et usque Svintillae tempora ibi permanserunt; ab eo vero expressi sunt omnes.

6.1 Imperium Gothicum noviter fundatum amplius semper extensum et ampliatum est; nam in Galliis, ipsa quoque Africa provincias habuerunt, ubi hodie Marocanum Imperium est. 2 Imperium tamen hoc ad tempus extinctum est ineunte saeculo 8‑o seu 711‑o anno, et quidem per Saracenos, seu Mauros; hi incolae Africae erant, Mahomedanaeque religioni addicti (Mahomed ex Arabia oriundus saeculo 6‑o religionem suam fundavit tardiusque totam Africam Asiamque occuparunt eius asseclae); enatis ergo dissensionibus extrudere voluerunt Gothos ex Africa, imo etiam in Hispania eos adorti sunt, et primo 711 anno ipsis successit Gothos subjicere et extrudere ex Hispania. 3 Vitiza rex Gothorum circa 700 post Christum natum decessit, habuit filios, patri tamen non hi, sed Roderigus collateralis sucessit; fraude filii ergo et agnati Vitizae offensi Roterigo, in specie comes Polianus; hi ergo evocarunt Saracenos contra Roterigum, ut sic ad filios Vitizae redeat imperium; Saraceni vero ejecto rege priore non amplius excesserunt ex Hispania occiso Roderico rege, et sic cursu aliquot annorum omnes provincias Gothicas sibi retinuerunt. 4 Pugna haec infelix accidit ad Xeres la frontera; et sic per aliquot annos suberat Hispania caliphis Saracenorum; Talid calipha imperium tenente apud Saracenos, ipsi caliphae diviserunt provincias Hispanicas in plures praefecturas, ex quibus tardius totidem regna facta sunt, cum praefecti usurpatores fierent in sibi subjectis provinciis, quos vi armorum sibi servarunt; tardius tamen per Gothos haec regna omnia extincta sunt 1-014 rursus. 5 Floruerunt autem haec regna Saracenorum: Corduba, Saragossa, seu Caesaraugusta, Valentia, Hispalense, Tolletanum, Granatense. 6 Profligati a Saracenis Gothi se receperunt ad partes montosas regni sine capite, sine rege, ubi etiam in quiete latitarunt in Asturia, Biscaja, Gallitiaque montosa; hic sex 7‑ve annis latitantes consultantesque tandem devenerunt in eligendum ducem sibi Pelagium; hic ex veteri Gothorum regia stirpe oriundus Kindasvindae, regis Gothorum, nepos erat; instruxit copias, collegitque armatos; vires Saracenorum divisae erant jam in plures praefecturas et partes; pugnavit feliciter dominatumque suum extendit ulterius circa 718 et ulteriores annos; post Pelagium subsequi duces etiam strenue se gesserunt contra Saracenos, qui etiam ex Francia ejecti sunt per reges Francicos usque ad Eborum fluvium, unde dein principatus Catalauniae enatus est; ex ceteris vero ditionibus, quas Saracenis extorserunt Franci, enatum est Regnum Navarrae, cuius pars trans Piraeneos in Hispania, alia vero pars in Francia jacet; hinc et hodie et Hispaniae et Galiae rex scribit se Regem Navarrae; coaluerunt dein hae parvae provinciae Pelagii et sic semper firmiores et potentiores evaserunt Gothi in Hispania; sic Sanctius 1‑us dux Aragoniam eripiunt Saracenis. 7 Sanctius 3‑us Ripargossam et Suprargiam revindicavit; etiam Castiliam acquisivit per nuptias cum Nunnia initas, qua erat principissa Castiliae; hic jam tam potens fuit, ut ejicere potuissent eius haeredes Saracenos ex universa Hispania; sed per divisionem provinciarum inter plures liberos vires suas imminuit; qui tamen erat error communis populorum et gentium medii aevi; pessimum1-016 tamen fuit, debilitantur enim regna et successoribus praebetur ansa discordiarum et bellorum. 8 Sanccius etiam 3‑us inter 4 reges filios suos divisit; Garsias senior filius Navarram accepit, Ferdinandus Castiliam, hic per Sancciam, reginam Legionis et uxorem suam, novam acquisitionem fecit; Gonsalvus acquisivit Ripargossam et Subrargiam, Ramirus Nothus filius accepit Arragoniam. 9 Habuerunt hi novi reges perpetuas turbas inter se; Ferdinandus tamen fratribus partim devictis, partim emortuis conjunxit haereditatem patris sui et tunc fortior etiam cum Saracenis concussit ipsisque eripuit Neo‑Castiliense et Toletanum regnum 1109. 10 Sed etiam Ferdinandus divisit provincias inter filios suos. 11 Saraceni defecerunt quam maxime ex eo quod praefecti abusi potestate sua usurpaverint provincias sibi commissas. 12 Divisiones dein provinciarum Saracenicarum inter filios calipharum etiam obfuerant iis, accesserunt ex his enata bella intestina et tumultus; quibus Christiani in rem suam usi eos ubique represserunt. 13 Aliqui etiam culturam litterarum et agriculturae putant defectus armorum causam esse; sed hoc de tota gente asseri non potest, nam plebs semper arma potuit tractare. 14 Verum quidem est medicinam, astronomiam, geometriam, ipsamque phylosophiam Aristotelicam floruisse apud Saracenos. 15 Ultimatim ad solum regnum Granatense sunt retrusi 1259, et etiam hoc regnum debuit agnoscere dominium aulae Castilianae, solvendo eidem tributum. 16 Regnum Castiliae et Aragoniae per sponsalia connexum est apud Gothos; ultimatim omnia alia minora regna reciderunt ad haec duo regna. 17 Saec. ergo 15 quatuor erant status in Hispania, regnum Granatense, Castiliae, Aragoniae et Navarrae. 18 Ad regnum Castiliae pertinebat ipsa Castilia, Legio, seu Leona, Gallitia, Asturia, Quibusgoa, Alaba, Biscaja, Estremadura, Andalusia et Murtia. 19 Aragonia complectebatur Aragoniam, Valenciam, et Catalauniam; insula Sicilia in Mediterraneo mari; Sardiniae insula, et Baleares insulae, uti Majorica, Minorica etc.

1-018

7.1 Saeculo adhuc 15 conjunctae sunt duae monarchiae Castiliae et Arragoniae, et ipsum imperium Saracenicum extinctum est, proin mansit sola exigua Navarra. 2 Saec. 15‑o ergo per nuptias conjuncta sunt regna ita, ut maritus uni praesit imperio, uxor alteri regno. 3 In Castilia regnavit Henricus 4, hic defecit in masculo sexu, sed sororem Isabellam et filiam Iohannam Bertrandillam habuit. 4 In Aragonia praefuit Ioannes 2‑us, et filium Ferdinandum habuit. 5 In Castilia semper ordo cognaticus viguit in successione, proin regnum spectabat ad filiam Henrici prae omnibus agnatis, nempe ad Ioannam, interim haec filia suspecta fuit, quasi spuria esset; Henricus enim ferebatur esse impotens, proin Pertrandus dela Gueva ferebatur esse genitor Iohannae; et hinc exclusam volebant Iohannam ex regno et Isabellam substitui; rex Henricus favit filiae suae, et hinc etiam cum vicinis regnis contulit rem, maxime cum Alphonso 5‑o rege Portugalliae, affine suo (nam huius soror Iohanna fuit uxor Henrici, et mater Iohannae nothae). 6 Cum tamen semper obessent status, determinarunt reges ut Alphonsus rex Portugalliae ducat Isabellam, filius vero illius Iohannam, ut in omni casu regnum Castiliae conjungatur cum Portugallia. 7 Rex tamen Arragoniae cum suo filio idem consilium favit, ut nempe regnum Castiliae conjungat per matrimonium suo cum regno; hinc evertere ut possint projectum Portugallorum, in eo adlaborarunt ut eam foeminam in matrimonium accipiant, quae maximam spem successoribus habet, nempe Isabellam; Castiliani interim excitati per Aragones et fratrem Alphonsum Henrici 4‑ti coegerunt Henricum renunciare regno suo, post mortem tamen fratris iterum substitutus est; Ioannes vero 2‑us cum filio suo omnem lapidem movit ut Isabella consentiret in sponsalia cum Ferdinando filio Ioannis; hoc cum multi ex statibus devicti jam urgerent,1-020 in effectum deductum est. 8 Alfonsus ergo 5‑us delusus sic petiit sibi Iohannam Bertrandillam dari in matrimonium, ut spem tamen haberet ad regnum mortuo semel Henrico 4‑o; Isabella non obstantibus Portugallis 1469 abducta est per Ferdinandum 24. octob. 9 Ioannes Secundus ergo cessit Ferdinando Siciliam et eum corregentem Arragoniae fecit; hic fuit status usque 1474, nempe usque mortem Henrici 4‑i; post mortem eius ergo enatae lites inter Aragones et Portugallos, sed per status Castiliae delata est sucessio Isabellae, exclusa Iohanna; et tunc etiam diversis limitibus circumscripserunt auctoritatem Isabellae, quam quasi proprio ductu elegerunt; Ferdinandum vero maritum eius corregentem declararunt. 10 Alfonsus tamen Portugalliae rex multos habuit asseclas in Castilia, et civitates quoque sibi addictas; fecit ergo irruptionem in Castiliam armatus seque curavit inaugurari jure sponsae suae Iohannae in occupatis civitatibus; Alfonsus tamen destitutus auxilio regis Franciae Ludovici 11‑i, iteratis vicibus cladem accepit ab Ferdinando; anno 1476 ad Taurum totaliter victus est et ejectus est 1479‑o anno ex Hispania, ubi etiam pacem inire coactus est et renunciare juribus in regnum Castilianum una cum sponsa; et cum haereditatem Alfonsus cum Iohanna non acquireret, etiam eam deseruit, et hinc Clarissa monialis facta est Iohanna. 11 Iohannes 2‑us eodem anno mortuus est et hinc 1479 anno patri successit Ferdinandus, et hinc unita sunt haec regna, sed nondum incorporata. 12 Hic proprie initium sumit historia statistica Hispaniae; nam Ferdinandus abolito titulo Regis Arragoniae dixit se Regem Hispaniae; felix habebant regnum hi principes Isabella et Ferdinandus. 13 Primum Ferdinandi coeptum fuit regnum Granatense agredi et a Saracenorum jugo liberare; cum his Saracenis ingens copia Judaeorum irrepsit in Hispaniam, qui se etiam maxime ad Granatense receperunt regnum; Ferdinandus, Catolicus dictus ingenti flagrabat zaelo religionis, volebat ergo extirpare Judaeismum et Mahomedanismum; maxima vero causa fuit ut jure postliminii reoccuparet Granatense regnum; hinc 1481 anno initium belli factum est, regnante Boabdile calipha apud Saracenos, qui 10 integris annis sustinuit bellum suffultus viribus Africanis; tandem ad solam urbem Granatam restrictus, coactus est se dedere 1491‑o anno.

1-022

14 Quod regnum dein regno Castiliae adjectum est, et sic extinctum est imperium Saracenicum in Hispania, quod 780 annis duravit. 15 Concessum fuit quidem initio exercitium liberum religionis incolis Granatensibus; sed 1493 anno renovatum prius decretum et coacti sunt omnes ad fidem catolicam amplectendam, et qui nollent, excederent provincias; quod decretum etiam cum maxima severitate executioni datum est; Iudaeorum ergo magna copia emigravit ex Hispania, et partim in Africam partim in Portugalliam se receperunt; idem etiam cum Saracenis contigit et quidem ad 17,000 familiarum, proin cum maximo totius regni dispendio, qua ingentem vastitatem reliquerunt hi homines, qui etiam seduli opifices magnique artifices erant in Hispania, proin et opulenti erant, ingentem quantitatem pecuniarum et thesauri secum etulerunt ex regno. 16 Non tamen omnes emigrare potuerunt, aula etiam omni conatu in eo desudavit, ut convertat et retineat subditos suos, hinc partim policitationibus, partim praemiis, coactionibus etc. adegerit multa milia ad remanendum, sic episcopus Toletanus Ximenes 1499‑o anno fertur ipse 50,000 baptisasse; sed fucata tantum fuit haec conversio, ad vexas evitandas, interne tamen plurimi manserunt Iudaei, vel Mahometani; et hanc superstitionem diu continuarunt ad posteros suos, praesertim Iudaei. 17 Paulo post introduxit Ferdinandus et Isabella Inquisitionem sacram, seu tribunal criminale, quod inquireret in latibundos et fucatos Iudaeos et Mahomedanos, ut exstirparetur penitus Judaismus et Mahometismus. 18 Ad hoc ergo tribunal deferebantur omnes possibiles causae, cum fide catolica pugnantes, tardius vero plures causae delatae sunt huic tribunali. 19 Constabat hoc tribunal ex meris monachis Dominicanis; poena ordinaria ab hoc tribunali imputata fuit rogus, et confiscatio omnium bonorum; valebant in hoc tribunali omnes ocultae delationes, torturae, multique abusus, contra principia juris criminalis sani pugnantes. 20 Propter haec facta Ferdinandi circa religionem Pontifex expedita bulla ad eum anno 1495 ei nomen Chatolici ! attribuit Alexander.

1-024

8.1 Sub hoc Rege Christophorus Columbus detexit novem orbis partem, nempe Americam, sumptibus Ferdinandi; Portugalli enim jam prius ausi oceanum ingredi varias detectiones fecerunt. 2 Columbus hic erat origine Genuensis ex pago Coboreto, excoluit se in arte nautica et omnia nota maria peragravit; animatus exemplo Portugallorum, coepit suspicari in hac enormi aquarum congerie debere adhuc magnam partem terrarum existere; protulit rem primum Genuensibus eosque animavit ut ei committant aliquot naves ad exquirendas terras novas; sed non auditus ad Anglos, inde ad Portugallos venit; sed neutiquam auditus tandem ad Hispaniam venit, ubi etiam multis annis pulsavit donec persuaso confessario reginae Iohanne Peretz Franciscano reginam quoque permovisset, ut 17,000 aureorum resolveret pro hac expeditione, instructis ergo omnibus necessariis tribus navibus iis occidentem versus coepit suos inquisitiones, ubi jam insulae Azores detectae erant. 3 Excessit 3‑a Aug. anno 1492. post 70 dierum iter; jam repperit insulam Antillam, quam Szant Salvador denominavit, anno sequenti redivit domum, ubi admiralis (seu archicallasi) Indiarum titulo honoratus est. 4 Sequenti anno rursus excedens in 4‑a peregrinatione detectis multis aliis insulis littora Americae detexit; redux furente contra eum invidia gloriae suspectus aulae effectus, et in carceres retrusus est, misere etiam perivit; tandem Americus Vesputius Americam primus ingressus est, et occupationes pro Hispania fecit, et hinc ab eo quoque nomen habet America; ingens vis auri, argenti, gemmarumque ex America elata et integra regna occupata tardius per Carolum regem Hispaniae, ubi praetextu religionis propagandae multa centena millia hominum trucidata fuerint; ipsi pontifices per bullas suas fecerunt potestatem regibus terras illas detectas occupandi, sibique servandi, sub onere propagandae religionis; sic Portugalli Brasiliam, Hispani Peruviam et alia regna occuparunt; idem Angli et Belgae fecerunt. 5 Enormem ergo mutationem in systemate Europae fecit haec detectio Americae; praecipue vero status Hispaniae mirum in modum mutatus et fortificatus est.

9.1 Neapoli regnavit Carolus Antegavensis opera Pontificum; qui Carolus erat frater regis Galliarum Ludovici Magni; prius domus Hohenstaufiana praefuit in Neapolitano regno, sed per Urbanum exauctorata est domus et Gallis delata; ex hac stirpe erat Iohanna regina, quae Andream regem enecuit !, nempe regem Hungariae; haec1-026 Johanna morti proxima haeredem scripsit remotiorem agnatum, nempe Ludovicum Antegavensem qui erat frater junior Caroli 5‑i regis Franciae, praeteritis omnibus vicinioribus agnatis, nempe Ludovico Magno Rege Hungariae; hinc Ludovicus Carolo Dirachio dedit sumptus et copias contra hanc Iohannam; tempore hoc recte schisma erat in ecclesia inter Clementem et Urbanum 6‑um ob habitationem pontificis Clementis in Gallia Avignionae et Urbani in Italia. 2 Dux ergo Antegavensis a Iohanna creatus confirmatus est et coronatus est Parisiis, Carolus vero Dirachus ab Urbano coronatus est; hic ergo Carolus, Parvus dictus, curavit capta urbe Neapoli jugulari etiam Iohannam, quae Andream fratrem Ludovici jugulavit. 3 Carolus hic Parvus contra promissa, quae Ludovico fecit, quod ad Hungariam nullum jus habere velit, non contentus Neapoli excitatis multis turbis ; hic postquam coronatus 40 diebus coronatus regnasset a Blasio Forgáts gladio enecatus est. 4 Defuncto Ladislao, qui dein Neapoli praefuit, successit eius soror Iohanna 2‑a; haec cum successores non haberet, adoptavit Alfonsum regem Arragoniae, quem tamen paulo post exjunxit et Ludovicum 3, ducem Antegavensem, qui nepos erat Ludovici 1‑i ducis Antegavensis quem Iohanna prima adoptavit; hic ergo Ludovicus III duplex jus habuit ad regnum Neapolitanum. 5 Cum morte Iohannae Secundae emersit bellum inter Ludovicum II et Alfonsum, Alfonsus tamen victor evasit, et illud occupavit; hic plurimis annis possedit Neapolim, descendentes non habuit, sed illegitimum filium Ferdinandum Nothum. 6 Alfonsus V habuit Iohannem 2‑um fratrem, qui erat pater Ferdinandi Catolici, et cum Alfonsus liberos non haberet, succedere debuisset Johannes frater, sed Alfonsus filio Ferdinando Notho voluit relinquere; cum tamen pontifex tamquam dominus directus habitus sit semper Neapolitani regni, etiam pontifex consensum suum dedit pro Ferdinando Notho; hinc mortuo patri suo naturali etiam eidem successit in Neapolitano regno. 7 Ferdinandus Nothus habuit Alfonsum Secundum et Fridericum; Alfonsus vero II habuit Ferdinandum 2‑um filium; Fridericus vero habuit .

10.1 Ferdinandus ergo Catolicus petiit successionem cum Ferdinandus Nothus sine jure succedat, sed ille debeat patri suo, fratri defuncti regis succedere. 2 Ludovicus vero XII rex Galliae petiit etiam Regnum Neapolitanum ex legato Iohanae 1‑ae et 2‑ae. 3 Ultimus ex stirpe1-028 Antegavensi erat Carolus, qui Ludovico XI‑o regi Galliae omnes provincias suas legavit; ei successit Carolus et Carolo Ludovicus XII, et hinc habuit ille suas praetensiones; vidit Ferdinandus Catholicus se ejicere non posse Ludovicum XII ex Neapolitano regno; hinc, ut interim partem habeat, inivit cum Ludovico XII foedus et unionem, de retinendo utraque ex parte dimidio regno Neapolitano, quod etiam effectum est; exortis vero ob limites litibus Hispani totaliter ejecerunt Gallos, et Siciliam et Neapolim Hispaniae adjecerunt. 4 Ludovicus XII habuit provinciam Neapolitanam, sic dictam Campaniam felicem et Apruciam, Ferdinandus vero Apuliam et Calabriam. 5 Ejectis ergo principibus antiquis Neapolitanis Friderico et Ferdinando filio Fridericus se dedidit Gallis, a quo ! 30,000 aureorum habuit, ubi 1504. anno mortuus est; Ferdinandus filius non destitit post patris obitum; per proditionem tamen traditus est cum urbe Tarento Hispanis per capitaneum; hic vixit usque 1559. Valentiae in captivitate. 6 Sic ergo possederunt aliquo tempore duo reges regnum Neapolitanum; enatae sunt tamen de praedio capitanatus lites, Galli ad Aprucium, Hispani ad Calabria spectare dicebat, usque dum ad caedes devenissent inter se apertumque bellum exarsisset; fecerunt dein tamen inducias ut pacifice componant lites, Lugdunumque ad Franciam mitterentur legati; Ferdinandus misit generum suum Phylippum Pulcrum, archiducem Austriae, maritum Iohannae, filiae Ferdinandi; hic Phillippus fuit genitor Caroli 5‑i et Ferdinandi imperatoris.

7 Galli volebant libenter pacem inire, sed Ferdinandus astutus auxit tempore induciarum exercitum suum in Neapolitano regno et hinc non expectantes inducias adorti sunt Gallos eosque retruserunt; Phillipus quamquam se obsidem obtulerit Gallis, non tamen est acceptatus, sed sequenti anno cum exercitu venit in Hispanias; nihil tamen profecit Ludovicus, sed potius cedere debuit totum regnum Ferdinando; 1504 mortua est Isabella, et tunc Ferdinandus neptem Ludovici 12‑i Germanam Foxanam in uxorem sumpsit, conspicuamque summam pecuniae dedit adhuc Ludovico XII, et sic pax composita est; et ab eo tempore usque saec. praesens permansit Neapolis penes Hispaniam.

1-030

11.1 Etiam partem nobilissimam regni Navarrae adjecit Hispaniae Ferdinandus. 2 Mortua Isabella, ex qua tantum duas filias supstites habuit Ioannam et Catharinam, quae Henrico 8‑o regi Angliae fuit nupta, ceteris omnibus mortuis masculis, sperabat masculos ex Germania Foxana; sperabat etiam secus successionem Iohanna senior filia, quae archiduci Austriae fuit nupta, nempe Philippo; hinc conabatur regnum Castiliae, uxoris suae, ad se attrahendi ne ad filiam Iohannam perveniat; produxit ergo testamentum uxoris suae quo eum haeredem scripsit, sed hoc non multum juvit 8‑o misit legatum Viennam ad filiam Iohannam, qui persuaderet eam ut renuntiet juri suo; haec Iohanna mentis vitio laborabat. 3 Domus Austriaca hoc observans evertit consilium Ferdinandi; interim etiam tertium remedium tentavit: parabat enim Ferdinandus nuptias cum Iohanna Pertrandilla filia Henrici 4‑i regis Castiliae, quae in monasterio jam erat; cum tamen videret se per status Castiliae nihil efficere possit !, duxit Foxanam Germanam; voluit administrator fieri Castiliae Ferdinandus, sed nec hoc successit; interim dissensio exorta est inter status Castiliae, quis succedere debeat; Philippus Pulcher missus a patre Maximiliano venit statim in Castiliam, ut uxoris suae jus retineat; etiam Ferdinandus comparuit, sed status Philippo concesserunt ibique rex electus est nomine uxoris suae Iohannae; Philippus post septem menses regiminis in Castilia in 28 anno mortus est; habuit jam duos filios, Carolum et Ferdinandum; haereditas ergo Iohannae spectabat ad Carolum qua seniorem; fuit ergo lis de administratore; adfuit Ferdinandus Catolicus ut pater Iohannae, et Maximilianus imperator, ut pater filii defuncti; res sic agitata est ut Ferdinando deferetur administratio agente maxime cardinali Ximene; administravitque usque mortem suam Ferdinandus. 4 1509. Ferdinandus Catolicus praemonente cardinali Ximene in Africam expeditionem suscepit, partim ut piratas Algeritanos, Tunetanos, et Tripolitanos compescat, partim cum jam 1494. pontifex Alexander VI donaverit Africam totam Ferdinando, cum ei titulum Chatolici attribuisset; pontifex enim illis temporibus habebatur pro domino directo et illimitato rerum spiritualium et temporalium. 5 Expeditio haec optatos effectus habuit, victi enim sunt iteratis vicibus tam mari, quam in solido; sic Oran, Burgia, et Tripolis expugnata est a Hispanis; alios vero status ita fregerunt ut pacem tributo annuo emere coacti fuerint.

1-032

12.1 Sub idem tempus occurrit occasio Ferdinando magnam partem Navarrae acquirendi. 2 Ludovicus 12 rex Franciae possedit eo tempore ducatum Mediolanensem; hic ducatus conterminus est ditionibus Venetis; Ludovicus hic voluit extendere potestatem suam in Italiam, proin ex Venetis decerpere voluit quidpiam provincias; parabat ergo bellum contra Venetos, sed necesse fuit fautores Venetorum in partem suam attrahere; hinc cum Ferdinando Catolico, cum Iulio 2‑o Pontifice et Maximiliano Imperatore , et hoc foedus Liga Cameracaensis nuncupatur in Italia, ab urbe Cameraco in qua coaluit haec Liga; respublica fracta undequaque fuit armis; tandem ne ipsas Venetias expugnet Ludovicus, studuit ab hac Liga avertere pontificem et Ferdinandum, quod opibus suis et vi auri etiam effecerunt; Ferdinando scilicet remiserunt debita, quae praedecessores eius reges Neapolitani contraxerunt a Venetis; sicque nova Liga contra Ludovicum 12 inita est cum Venetis, Gallique exstirpati sunt ex Italia per Ligam Sanctam, a capite pontifice sic dictam. 3 Hinc ingens odium enatum est inter Ludovicum 12 et Iulio Pontifice. 4 Cardinales male contenti erant cum Iulio, qui bellicosus homo parum curavit ecclesiam sed tantum politica Europae; hinc Pisae convenerunt patres cum cardinalibus; Iulius ergo cum sibi adhaerentibus patribus Romae convocavit concilium; Ludovicus ergo, ut affligat Iulium pontificem, defendit Concilium Pisanum; Ludovicoque minabatur excommunicationem, proscripsitque regem Navarrae, agnatum et foederatum Ludovici 12, Ioannem Alfredanum; Iulius ergo pontifex denominavit sententiae suae executorem Pherdinandum ! Catolicum; verum fracti sunt Galli Conciliumque Pisanum translatum est Lugdunum; Ferdinandus ergo inducto in Navarreum regnum exercitu, ultra dimidium eius occupavit, et ab eo tempore reges Hispaniae sunt in possessione regni Navarraei usque Pyreneos montes; pax quidem confecta est, sed Ferdinandus non restituit amplius Navarram. 5 Et haec sunt facta celeberrima Ferdinandi, post quae 1516. decessit; per mortem eius regimen Hispaniae ad domum Austriacam venit, quae usque 1700. annum regnavit; successit Ferdinando Chatolico Carolus archidux Austriae; hic erat filius Philippi Pulchri et Ioannae, quae erat Ferdinandi filia et Isabellae. 6 Carolus erat filius Philippi, qui Maximiliani et Mariae Burgundiae; Maria erat Caroli Audacis ducis Burgundiae filia, in quo defecit linea iunior Burgundica. 7 Carolus ergo Austriacus post mortem Ferdinandi adimit ! 1-034 omnes provincias Ferdinandi, et jam prius possedit 17 provincias Belgicas jure haereditatis Burgundicae; regnum Castiliae accepit jure matris Iohannae, quae quidem adhuc vixit, sed mentis vitio laboravit; item et regna Arragonica titulo matris suae; Carolus hic nomine Caroli 5 imperatoris notus est, in Hispania erat 1‑us; hic usque 1556. annum regnavit. 8 1519. mortuus est avus eius Maximilianus I. 9 Hinc etiam haereditas Austriaca eum respexit, ut aetate maximum, quamquam id Franciscus rex Galliae omni modo impedire conatus sit. 10 Videns tamen se curis aggravari, haereditatem Austriacam cessit Ferdinando fratri juniori suo, addito pacto mutuae successionis, et hinc enatae sunt duae lineae, Austriaco-Hispanica, et Austriaco-Germanica; primis annis Carolus statim molestias in Hispania habuit, seditio enim per absentiam eius in Germania exorta est per proceres, sub nomine Iunta Santa, seu Foedus Sanctum; comparuerunt ergo armati contra defensores Caroli; ratio saeditionis fuit Germanus, peregrinus princeps Carolus; dein Carolus antea fuit in possessione 17 Belgicarum provinciarum, natus fuerat ibi, sedemque in Belgis habuit, hinc etiam ad Hispaniam secuti sunt eum ministri et servitores Belgici, quos etiam promovit, et fovit ubique. 11 Ipsi quoque Galli foverunt has turbas, ut in turbido piscari possent. 12 Carolus tamen bonas dispositiones faciens post multas caedes duorumque annorum lapsum fregit seditiosos 1521. 13 Eodem anno Carolus magnam in America fecit occupationem, nempe Mexicanum regnum subjectum est Carolo, quod fuit opulentissimum et florentissimum regnum Hispaniae; post duos annos etiam Peruvianum regnum et Chili regnum occupaverunt, belliduce Ferdinandus Kortecz !; iam enim prius sub Ferdinando Chatolico Hispani fecerunt occupationes, plerumque tamen tantum insulas; sic insulam Cubam diximus esse occupatam, in hac Cuba fuerat Cortecz quasi vice gubernator; hic cum 600 peditibus et 18 equitibus fortunam tentaturus exivit terras quaesitum novas, deprehendit Dlapskalenses pauperes1-036 tamen homines, hi eum versus Mexicanum regnum perduxerunt; prohibuit Motezuma imperator Mexicanus extensionem Europeis; sed retrusi sunt usque urbem Mexicanam, in lacu Mexicano sitam, urbem sat splendidam palatiis imperatoris et templo idolo Viczli puczli dedicato. 14 Motezuma ergo homagium praestare debuit, et tributum ad 600,000 marcarum auri deposuit; cum haec contingerent, commendans Cubae Delasquaesius invidens famae Cortezii eum qua commendans eius revocavit [eum]; cum non veniret, exercitum ei opposuit in insula Mexico, sed Cortesius vicit Delasquaesium; donec exterius pugnatum esset, in urbe contra 80 Hispanos, quos Cortezius in urbe reliquit, exarsit seditio, sed etiam ob iniquitatem Hispanorum, qui plus semper et plus auri et gemmarum extorquere voluerunt saeviveruntque; in somno et crapula opressos agressi sunt, multisque cesis, eos exspoliarunt; redux ergo Cortezius deprehendit circiter aliquot centenos homines in armis, quibus Motezuma liberatis praeerat, sed Hispani non territi copia eos fortiter aggressi sunt, eosque ubi ceciderunt, ipse Montezuma occisus est; electus est dein Gattimozin imperator, sed et hic captus et in vincula conjectus est a Hispanis; Mexicani tamen non territi caede tot millium rursus cinxerunt urbem demolitisque aggeribus eos aquis cinxerunt et fame perimere volebant Hispanos, sed illi cadaveribus caesorum Mexicanorum structis aggeribus reliquerunt civitatem; sed prius in lacu quoque cum Mexicanis pugnare debuerunt navibus, sed et ibi victi sunt Mexicani; Gattimozin in tormentis carbonum una cum sacerdote uno Mexicano mortuus est cum fateri nollent, aut non possent, locum quo thesauros suos et ecclesiae in lacum injecerunt. 15 Sic ergo imperium1-038 Mexicanum occupatum est pro Hispanis; ex his unam quintam partem Cortezius sibi servavit, unam regi misit Carolo, et 3/5‑tas militibus distribuit suis. 16 Motezuma primus imperator habuit filios, quibus dein rex Hispaniae nomen comitum Motezuma dedit cum territorio amplo. 17 Eodem modo ergo etiam per manum et Chyli regnum est occupatum.

13.1 Sic ergo Carolus 5‑us ad immensam condescendit auctoritatem, emulationemque et invidiam caeterorum principum Europae excitavit; maxime infensus erat Franciscus rex Franciae, qui invidebat Carolo imperialem coronam et hinc continuo eum bellis vexavit Franciscus, ob has causas potissimum; secunda causa fuit regnum Neapolitanum; scimus etiam reges Galliae aliquot haeredes scriptos esse a Iohanna regina Neapolitana, Ferdinandus tamen Catolicus exturbavit Gallos ex alia dimidia parte etiam; hanc ergo partem jure postliminii voluit Franciscus rex Franciae. 2 Tertia causa sita fuit in Ducatu Mediolanensi, ad quem jam Ludovicus 12 rex Franciae praetensiones fecit jure successionis maternae, sed exturbatus fuit; Maximilianum ducem Zvorcianum, qui dein possedit hunc ducatum , Franciscus rex Franciae, jam huic possessioni obnitebatur Carolus I; nam Mediolanensis Ducatus est feudum Romani imperii, proin imperator est dominus directus, ad quem recidit feudum extincto domino feudatario. 3 Et in omni mutatione feudatarii investitura, seu introductio et statutio fieri debet per dominum directum, et dominus utilis debet juramentum fidelitatis praestare. 4 Hic ergo cum mutatio facta fuerit, Franciscus effectus est vasallus imperatoris Caroli, et eius investituram debuisset expetere; Franciscus tamen hoc non fecit, et hinc imperator praetendit, ut familia Svorcianorum recedat in possessionem ducatus.

14.1 Quarta causa dissensionum fuit ducatus Burgundiae. 2 Carolus imperator fuit haeres Mariae Burgundicae haeredis Burgundicae possessionis; Galli tamen sequestrarunt hunc ducatum eumque duxerunt esse feudum virile, non foemineum, proin eos respicere hunc ducatum; hunc ergo ducatum repetiit Carolus ut portionem avitae suae haereditatis.

15.1 Quinta causa fuit comitatus Flandriae et Artesiae; hi ducatus origine a sua ! erant feuda coronae Gallicanae.

1-040

2 Imperator venit ad possessionem harum provinciarum, ergo Carolus fuit vasallus quoque Francisci; hoc rursus dedignabatur facere imperator et negavit ducatus esse feuda Galliae. 3 Hae ergo erant causae enatorum bellorum; quo accessit etiam lis de regno Navarrae per Ferdinandum Catolicum astutia Galliae avulsum, et Hispaniae connexum. 4 Galli ergo grassantibus Hispanis dein irruperunt in Navarram, inde tamen expulsi sunt; sed 1521‑o errupit formale bellum, quod per 4 annos duravit; Leo enim Decimus pontifex non parum contulit ad prolongationem huius belli, qui Carolum incitavit quam maxime propter ducatum Mediolanensem; politica enim Italiae, quae ex multis parvis debilibus statibus constat, suadet ne potens unus imperans permittatur pedem figere, ne suprimat omnes; hinc omni modo egerunt Itali ut Gallos prohibeant ex Italia; belli his occasione ergo Galli ejecti sunt ex Mediolanensi ducatu; duas clades, unam ad Vicociam, et aliam ad Ticinum seu Paviam decretorias Galli acceperunt die 24. Feb. 1525. anno; ubi temere se in pugnam immisit, disperso toto exercitu eius, ipse Franciscus cum plerisque proceribus suis captus est, Madrittumque deductus. 5 Imperator gravissimas conditiones proposuit ei, quas acceptare diu tergiversatus est, et hinc usque 14. Ian. 1526. in captivitate fuit; propter quod etiam in gravissimos morbos incidit, ex quibus tamen reconvalescens coactus est omnes conditiones Caroli subscribere; fuerant hae tabulae pacis: Franciscus juri in regnum Neapolitanum renunciet. 6 2‑o) Ducatum Mediolanensem restituat duci Svorciae Francisco, et per hanc renunciationem etiam res publica Geneva in libertatem restituta est. 7 3‑o) Ducatum Burgundiae Carolo tradat proxime. 8 4‑o) Renunciet supremo juri in comitatus Flandriae et Artesiae. 9 5‑o) Nunquam velit agere ad recuperandum regnum Navarram, nec pro se, nec pro alio. 10 6‑o) Promittat se ducere velle Eleonoram sororem Caroli. 11 7‑o) Duos filios obsides relinquat. 12 8‑o) Omnia haec puncta solenni jure jurando confirmet. 13 Praeter haec imperator ambitiosus non nihil, adjecit etiam hoc ut quoties imperator jusserit eum redire in captivitatem, toties redire cogatur; Franciscus ergo, ut eludat hunc articulum, curavit in Gallia palatium rurale aedificari, eique nomen Madriti indidit, quo se recipere posset citatus in captivitatem. 14 14. Feb. 1526. pax subscripta est, quae nomine pacis Madritensis venit; etsi jure jurando pacem hanc1-042 firmasset, tamen redux ille in Galliam, mutari coepit facies rei; proposuit enim parlamento, seu statibus pacificationem, an servare teneatur has conditiones; hocque cum negaverunt status ex eo quod conventio haec vi diuturnitateque carcerum extorta sit; 2‑o) quod rex contra officium suum egerit haec concedendo, cum tempore coronationis juret se regni limites non imminuturum. 15 3‑o) Quod tantum rex fuerit subscriptus huic pacificationi, et nullus ex statibus. 16 4‑o) Burgundi reclamabant huic pacificationi, et noluerunt avelli a corona Franciae.

16.1 Hae ergo conditiones, etsi non graves et ponderosae, fecerunt, ut parlamentum publice reclamaret huic pacificationi omni. 2 A jure jurando vero a pontifice Clemente 7. absolutus est Franciscus; nam ipse pontifex fuit promotor belli huius contra Carolum; nam ipse imperator potens in Italia effectus metum incussit Italis; hinc ipse pontifex foedus inivit cum Francisco pluribusque Italiae respublicis !, nempe Florentina, Veneta et cum Francisco Svorcia; imperator vero cum rege Angliae inivit foedus. 3 Carolus ergo graviter ferens foedus Clementium in pontifice voluit ulcisci hanc injuriam Romamque usque copias suas misit felicissimeque expugnaverunt urbem Romam eamque diripuerunt, excepto castro S. Angeli, in quo pontifex cum 17 cardinalibus morabatur; maxime cardinalium spoliabant aedes, nisi vexam ingenti summa aeris redimerent; cinxerunt castrum hoc et deditione ceperunt pontificem cum omnibus cardinalibus; juvit etiam Germanos, quod lues circa Neapolim multos Gallorum ipsumque ducem Foxinum eripuerit; Carolus ergo adegit pontificem ad pacem ea conditione ut recedat ipse a foedere, et etiam alios abigat ab hac unione; quod cum contigisset, Franciscus ipse recedere debuit et in urbe Belgii Cammeraco nova pax confecta est; in hac renovata sunt omnia puncta pacis Madritensis; aliqua puncta accesserunt, nempe de redemptione duorum principum Gallicanorum in summa duorum millionum et 500,000 imperialium. 4 Et de ducenda Eleonora per Franciscum; et sic retineat ! Burgundiae ducatum, quem restituere deberet Carolo, pro successione liberorum ex hoc matrimonio; si vero liberos non haberet, succedat Carolus in hoc ducatum.

1-044

17.1 Haec pacificatio Cameracensis Gallicae Traite de Dammes dicitur, seu Tractatus personarum illustrium sexus foeminaei; munere etiam legatorum utebantur foeminae in hac pace; ex una parte erat Margareta amita Caroli, ex alia persona mater Francisci Ludovica, 1529-i anno.

18.1 Intra hos belli annos in Europa in America felices occupationes et detectiones factae sunt; Carolo nempe regnum Chilense, Peruviense, et Quittense, capto et occiso Attapavita imperatore Peruviensi, per Franciscum Pisarum, qui cum 300 suis peditibus et aliquot equitibus, 12que tormentis 40,000 exercitum Attapavitae dispersit et destruxit. 2 Lis dein exorta est inter ipsos Hispanos, inter quos unus alium jugulari curavit, donec advenientibus pluribus Hispanis subjiceretur Carolo totum regnum. 3 Cuique equiti 240 marcae auri, pediti 160, argenti decuplo tantum obtigit in divisione hac raptarum opum; Carolo miserunt 30,000 marcarum argenti, et 3000 mar. auri infecti, seu crudi; facti vero argenti 20,000, auri vero 2000, 1538. anno; fertur in his omnibus provinciis ab anno 1520. usque '38. 12 milliones hominum caesos fuisse. 4 Auctus Carolus tantis provinciis ferebatur de eo quod in eius regno nunquam sol occumbat. 5 1530. equitibus Rhodiis, modo Melitensibus, Carolus donationes fecit; scimus hos equites tempore cruciatorum expeditionum contra Saracenos enatorum originem suum habuisse; tales fuerant Templarii, a vicinio collegio templo Hyerosolimitano; tales Hospitallarii, seu Iohannitae, Teutones etc; ejectis Christianis per Saracenos etiam hi ordines ejecti sunt; hi ergo Hospitallarii ad insulam Rhodi se receperunt, sed et hinc ejecti per Turcas dispersi sunt per Italiam, Germaniam; Carolus ergo ipsis ob merita sua donavit insulam Melitam, in mari Mediterraneo sitam, a quo loco nomen habent et hodie; alii sunt titulares, alii ordinarii, hi habent praedia seu commendaturas. 6 Titulares vero nihil habent. 7 In hunc annum recedit etiam Caroli 5i coronatio Bonnoniae a pontifice Clemente 7-o facta, quae est ultima coronatio imperatorum per pontifices facta.

1-046

8 Consuetudo imperatores coronandi per pontificem originem ducit ab 800. anno, quo Carolus Magnus a Silvestro pontifice coronatus et imperator electus est, extincto in Italia et occidente imperio Longobardico; et hinc originem ducit vocula electus regnorum imperator quem adhuc hodie in titulo imperatoris depraehendimus. 9 Eadem occasione imperator rem publicam Florentinam convertit in monarchiam; urbs Florentina medio aevo libertate donata est et respublica declarata, Carolus vero 5‑us in mulctam, quod conspiraverit haec civitas cum hostibus suis, privavit eam libertate sua; ursit etiam pontifex Clemens ut sic Alexandro Medicaeo eam ut feudum donet et Alexander ducat naturalem filiam Margaretham; annuit ergo Carolus et Alexandrum, civem opulentum, fecit ducem Florentiae.

19.1 Anno 1535. suscepit expeditionem Carolus in Africam contra piratos, et in specie contra Hairadium Barbarossam; hic potens et superbus bello fracta respublica Tunaetana Muleasem ducem dejecit trono suo; Carolus ergo refugientem ad se Muleasem ipse in persona reposuit dignitati suae fracto Barbarossa, et tunc Muleassem promisit nunquam se velle esse hostem Christianorum, nunquam amicum Turcarum; praesidium tamen Colletanum sibi servavit, ut pedem fixum in Africa haberet, Tunaetanos vero tributarios fecit. 2 Redux ex hac expeditione per Siciliam, ipsi relatum est Franciscum Svorciam decessisse sine prolibus, qui dux Mediolanensis erat, et per Carolum dux refectus erat; Carolus hunc ducatum jam pridem cogitavit cum suis provinciis conjungere exstincto Svorciae linea; hinc Philippo filio suo eum destinavit. 3 Franciscus 1. rex Galliae publico manifesto petiit quoque hunc ducatum jure proaviae suae pro filio suo secundo genito; hinc res devenit ad controversias et bella, 1536.; hac occasione Franciscus 1‑us rex Galliae inivit foedus cum Solimanno Turcarum imperatore, et hinc enatum est foedus perpetuum Gallorum cum Turcis; et reipsa tunc maximas molestias causarunt Turcae Carolo; nihilominus tamen fortuna favente et perspicatia sua usque '38. annum grassavit1-048 Gallos in ipsa quoque Gallia direpitque ! urbes Gallicas aliquas; anno '38. indutiae celebratae sunt; pontifex etiam egre ferens foedus Christianissimi principis cum Turcis coepit agere de pace inter potentes hos imperantes; hinc inducias primum in unum dein vero in 9‑em annos effecit inter eos; sic dein tamen in amicitiam devenerunt iterum hi duo imperantes, quae tamen amititia non nisi 4 annis duravit; elapsis enim 4 annis exarsit iterum bellum ob ducatum Mediolanensem, quem Carolus promisit Francisco, non tamen illi dedit. 4 Anno 1541. rursus novam expeditionem in Africam suscepit contra Algirios; haec male successit, qua inconsiderate suscepta fuit, in finem vergente autumnno jam, ubi obstantibus nebulis pluviis, procellis, destructa classe, sua re infecta redire coactus sit. 5 1543. erupit bellum inter Gallos et Carolum; duo enim conspicui Galliae viri per Italiam iter facientes in Mediolanensi ducatu in fluvio Po ex insidiis occisi sunt; fuerant hi legati Gallici, unus Venetias, alter Constantinopolim deputatus fuit, sed clam, se enim tantum pro privatis simulabant; Galli ergo suspicabantur hos duos jussu Caroli occissos fuisse; Franciscus ergo cum Christiano 3‑o rege Daniae, cum Gustavo 1‑o rege Sveciae, et cum Sulimanno 2‑o imperatore Turcarum, Carolus cum Henrico 8‑o rege Angliae inivit foedus (qui ipsi infensus fuit nempe Francisco, quod cum ipso schisma non fecerit); Galli in Belgio et Italia multa ex sententia gesserunt fregeruntque saepe Caesareos, in specie ad Caerisolas, opido Piemontii; omni enim ex parte aggressi sunt Carolum, Turcae per admiralem Barbarossam, qui ad Gallias multa millia Turcarum intulit ad expellendum Carolum ex Gallia; plurimos tamen excessus fecerunt Turcae in ipsa Gallia amicissimis, seu Gallis; Carolus per Campaniam ad viscera Galliae properavit, et jam Parisiensibus horrorem maximum incussit, et etiam cinxisset urbem si Henricus coadjutor non emansisset diutius in expugnandis duabus urbibus; in medio fortunarum tamen suarum [fortunarum] decrevit pacem facere cum Gallis propter res Germaniae valde contricatas; exorta enim est in Germania rebellio ob Lutheri et Calvini schisma, quibus jam complures principes Germaniae adhaerebant; ipse dein imperator consecutus est scopum suum, nempe ducatum Mediolanensem jam pro [suo] filio suo consequtus est, et hinc 1544. pax Crepiacensis coaluit inter eos.

1-050

6 Hac pace ergo Cameracensis, et consequenter etiam Madritensis, confirmata fuit; et ipse Franciscus consensit in donandum ducatum Mediolanensem filio suo Phylippo. 7 Dum bellum in Germania exarderet inter protestantes et Catolicos, mortuus est Franciscus rex Galliae; ei successit Henricus 2‑us; hic major adversarius erat patre suo Caroli, hinc tuendos suscepit protestantes Germaniae, et hinc cum Mauritio electore Saxoniae, duce protestantium, foedus inivit, trajectoque Rheno tres provincias, seu diaeceses (nempe Metis, Tullum, et Verdunnum) Lotharingiae occupavit; hinc ergo distractus Carolus debuit contra Gallos agere cum 100,000 hominum, irrito tamen conatu; nam Metensem urbem recuperare non potuit a Gallis; irrupit dein in Artesiam provinciam Galliae, duasque urbes insignes occupavit, et solo aequavit. 8 In Italia vero etiam ad Martesiam vicit Gallos, dein in Senensi republica etiam insigniter vicit Gallos; quae respublica se cum Gallis conjunxit; expulsi sunt quidem Germani per Gallos, sed rursus tertio Carolus ejecit Gallos et sequestravit rempublicam; ante finem huius belli Carolus 1554. consiliavit matrimonium inter filium suum Phylippum et reginam Angliae Mariam. 9 Philippus habuit primo Mariam regis Portugalliae filiam, ex qua Carolum filium habuit jam juniorem his temporibus; Carolus imperator enim voluit in haeredibus et nepotibus suis Angliam cum Hispania .

20.1 Post hoc matrimonium sequenti anno nausea quasi tantorum negotiorum et bellorum affectus, ut se pietati devovere posset depositis omnibus curis suis abdicationeque omnium regnorum solitudinem quaesivit; haereditatem Belgicam primo filio suo Philippo cessit, qui etiam sedem in Belgis fixit, ut vicinior esset uxoris suae regno. 2 Dein etiam Hispanica regna cum Italicis tradidit Philippo; ultimo etiam imperatoriam dignitatem transtulit in Ferdinandum Primum, qui jam prius rex regnorum a statibus electus fuit; his terminatis monasterium S. Justi Hyeronimitanorum, in Extremadura situm, ingressus est; anno tamen 1556. adhuc inducias fecit cum Francisco ! rege Galliae ad Vancellas ad annos quinque.

1-052

21.1 Philippus hic nomine 2-i gubernavit Hispaniam, quia honoris gratia Philippum Pulcrum A. A. D. D. Austriae in unum regem suorum numerarunt; Maria eius uxor anno '58. mortua est, quo etiam parens Carolus mortuus est; et quidem sine prolibus mortuus est; Phylippus ergo sedem suam transtulit in Hispaniam; vix tabulae pacis Vancellensis ratificatae fuissent, jam iterum Galli bellum renovarunt; Philippus cum 50,000 suorum statim obviam ivit Gallis, in Italia quoque habuit Octavium ducem Parmensem, sibi additum, quod ei ducatum Placentiae donaverit; alium Cosimum Medicaeum, qui ducatum Florentinum a Carolo habuit, et ei Senensem rempublicam donavit adhuc; item et Sabaudiae ducem; ipsa quoque uxor eius Maria, tunc adhuc vivens, ei ex parte Angliae adstitit; Galli initio stupendas victorias retulerunt, tardius tamen fractis viribus pacem facere debuerunt cum Philippo.

22.1 Hinc ergo 1559. pax confecta est ad castrum Cambesiae, per quam conventionem Galli omnia loca, nempe 198, quae illi magno cruore et molestia occuparunt, restituere debuerunt; etiam Philippus tria bene munita loca, quae in Galliis expugnavit, restituere debuit; occasione huius pacis stipulatus est Phylippus sibi Isabellam filiam Henrici 2‑i regis Galliarum, quae Carolo filio Filippi ex primo matrimonio jam desponsata fuit. 2 In Belgio Hispanico exorta est his temporibus rebellio, quae originem modernae reipublicae Holandicae dedit; Filippus enim, cum sedem suam in Hispaniam transtulisset, gubernatoribus subjecit has provincias, et sub his enatae sunt lites et malcontentiones Belgarum, quae dein in cruentum bellum errupit !; Belgae enim mitissimo imperio assueti amplisque privilegiis gaudentes praesertim sub Carolo, qui apud eos educatus fuit; Philippus vero totus Hispanus, trux et melancolicus sprevit eos et tantum Hispanis addictus fuit; maximum vero quod nimis severe exercuerit autoritatem suam in protestantes Belgas; ob has ergo causas enatae sunt rebelliones ad quas componendas misit ducem Albanum cum mandato ne a voluntate et severitate regis vel latum unquam recedat; his tamen non tantum res non1-054 melioratae, sed magis adhuc destructae sunt; gliscebat odium aliquot annis, quibus plures provinciae se conjunxerunt, donec 1568. in apertum bellum erupit, quod per 80 annos duravit, una cum tempore aliquo induciarum. 3 Eodem tempore etiam in Hispania exarsit seditio Moliscorum, seu eorum qui ex Mahomedanis et Judaeis coacti sunt ad sacra Christianorum amplectenda sub prioribus jam regibus; hi ergo recuperandae prioris religionis et libertatis causa rebellarunt contra Filippum, maxime Granatensis regni incolae; hi enim homines ad formam quidem Christiani se distinxerunt vestitu diversisque moribus, quos Philippus ipsis prohibuit; et sic bellum enatum est in quo multa millia hominum caesa sunt, donec fractis viribus eorum dispersit eos per universam Hispaniam.

23.1 Severitatem Philippi etiam filius eius Carolus, et uxor patris Isabella ; putabat enim Philippus quod Carolus in necem suam perspiraverit; etiam selotipia eum excruciavit; effectus huius fuit quod filium suum sacrae inquisitioni tradiderit, ubi etiam peremptus est, et eodem anno etiam Isabella mortua est, non sine suspitione veneni.

24.1 Ad haec tempora recidit etiam expeditio quam habuit Philippus contra Turcas, qui potentissimi jam erant his temporibus etiam in Europa; subegerunt enim insulam Cyprum, per quam toti Italiae formidabiles effecti sunt; Pius ergo 5‑us pontifex vigebat omni modo ut unitis viribus agatur contra Turcas; Phylippus ergo cum Venetis et pontifice huic expeditioni praefecit fratrem suum naturalem Iohanem (Don Juan d'Austrie); sub initium optatos effectus habuit, in specie anno 1571. ad Lepanto, non procul Corintho[ERROR: no reftable :]24.1 non... Corintho additum in MS-to, eximiam victoriam retulerunt de Turcis, ubi capto duce Turcarum eoque contra jura gentium decapitato totam classem eorum destruxerunt et exercitum sparserunt; cum tamen hic successus eorum non pari fervore continuaretur, Turca recuperatis viribus sub Zelim duce repressit iterum Hispanos fere ex tota Africa excepto Oran, et Massalquitam.

1-056

25.1 1581. Phylippus novo regno auxit haereditatem suam, nempe universam Portugalliam; ille jure haereditario accepit hoc regnum; rex enim Sebastianus Portugalliae, juvenis, bellosus ! homo suscepit expeditionem in Africam, ubi ipse rex cum plurimis nobilium finem occubuit; hoc extincto rex fuit unicus Henricus Cardinalis, ad quem successio devoluta est, qui tamen 70 annorum jam tantum 2 annis praefuit; extincto ergo sexu masculino comparuerunt plures principes exteri, qui jure foemineo petierunt regnum, inter hos fuit etiam Philippus II, qui jure matris Isabellae, quae Emmanualis ! Magni regis Portugalliae erat filia ; hic ergo tacere fecit alios aemulos; fuit etiam mas unus, nempe Antonius de Crato, qui erat prior ordinis Melitensis in Crato; hic erat filius Ludovici et nepos Emanuelis Magni, sed objiciebatur ei quod non sit ex thoro legitimo; ferebatur enim Ludovicus cum sua matre matrimonium conscientiae inivisse; maxima tamen pars Portugallorum eum pro legitimo habuerunt regemque voluerat, et hinc bellum enatum est; suffultus quidem est a Gallis, sed non ita ut resistere potuisset Phillipo, et hinc expulsus est ex Portugallia, et in Gallia defecit. 2 Sic ergo Philippus Ulissiponae coronatus est; regnum hoc nisi 60 annis permansit sub potestate Hispanorum, quo tempore mirum in modum destructum est hoc regnum, plerumque a Hollandis, qui cum Philippo bellum gerentes diripiebat Portugalliam cum eius provinciis. 3 Phylippus ergo se tam potentem videns conabatur cum Elisabetha regina Angliae congredi ad quod bellum quam maxime Romani pontifices foverunt; Henricus enim VIII, rex Angliae, defecit ab ecclesia Chatolica, et a Romani pontificis auctoritate; ab hoc Henrico descendit regnum ad Eduardum Mariam, quae Catolica fuit, ab hac vero ad Elisabetham protestantibus accommodatam; pontifices voluissent ergo Elisabetham tamquam haereticam et inobedientem regno privare et excommunicare; Sixtus ergo Quintus Romanus pontifex executorem suae sententiae fecit Phylippum, qui etiam odio personali ferebatur in eam, tamquam talem quae eius matrimonium oblatum excussit et respuit !, foveritque rebelles Bellgas contra Hispanos; comparavit ergo Philippus ad ea tempora invisibilem classem tam magnitudine quam fortitudine, ultra 3000 tormentorum secum ferentem, et 20,000 classiariorum et 8,000 navarcorum, et omni die in sustentationem huius classis 30,000 aureorum erogavit.

1-058

26.1 Anno ergo 1588. classis haec invictissima movit contra Anglos. 2 Conflixerunt in oceano Germanico, quia etiam Belgae conjunxerunt naves suas classi Anglicae; in hoc conflictu victoria stetit penes Anglos, partim fortitudine Anglorum, partim procellis et fluctibus destructa classe. 3 Eo dein anno paucissimae naves reverterunt in Hispaniam; hic Philippus accepto nuncio hoc tristissimo fertur dixisse se non contra fluctus et procellas bellum gessisse. 4 Bellum tamen continuatum est pluribus annis cum Elisabetha.

27.1 Sub idem tempus Philippus se miscuit controversiis quae in Gallia propter successionem enatae sunt; linea etiam regnans Aurelianensis extincta est in Henrico 3‑o per Clementem Jacobum monachum ex insidiis occiso; respexit ergo regimen stirpem agnaticam, nempe Domum Bourbonicam, quae in regno Navarreo ad haec tempora praefuit; fuit in Navarra ergo Henricus etiam 3‑us dictus; huius parens fuit Antonius rex Navarrae[ERROR: no reftable :]27.1 huius... Navarrae in margine MS qui dein nomine Henrici 4‑i in Gallia successit. 2 Ob hanc ergo successionem per noviter introductam Lutheri religionem ingentes enatae sunt lites et bella, nempe inter Hugonotas, seu reformatos, et partem Catolicorum; caput Hugonotarum fuit filius regis Navarrei, nempe Henricus 3 Navarreus, qui quaerebat coronam Galliae contra omnem protestationem ligae sacrae, seu Catolicorum partis; Chatolici pro se habebant pontifices; stante ergo bello hoc Philippus fovit Ligam sacram contra protestantes ut sic HenricusIV excludatur, imprimis ex odio religionis, dein sperabat se posse regnum Galliae et successionem transferre ad Isabellam filiam suam, quam ex Isabella Henrici 3‑ii filia suscepit, quamquam id contra leges fundamentales Galliae fuisset, juxta quas foeminae non succedunt; et si hoc efficere non posset, maluisset dividi regnum vastum Franciae inter plures competentes; Henricus tamen IV sagacissimus fortissimusque suae aetatis haeros omnes has artes everterit; non enim tantum Phylippum, sed ipsos Ligistas devicit et fregit ubique omnesque sensim provincias sibi subjecit; et sic tandem ab ipsis Ligistis receptus et1-060 coronatus est; firmatus semel domi Henricus ad ulciscendam injuriam dein Phylippo bellum intulit quod, etsi non omni vi et fortitudine geri potuisset, ob debilitatam tantis bellis Galliam, tamen res non contemnendas fecit, praesertim in Belgio Hispanico. 3 Hinc post duos annos pax confecta est, annuentibus libenter Hispanis, anno 1598‑o; qua pace Phylippus Henricum regem Galliae agnovit et utraque ex parte omnia ad statum priorem restituta sunt; Philippus eodem anno mortuus est, aetatis 72 anno. 4 Haereditatem tamen Burgundicam seu Belgicam ante mortem suam donavit Isabellae filiae suae; sperabat enim quod si proprium principem iis dederit, rebellionem cessaturam; Albertus vero archidux Austriae pro ea determinatus est maritus; magna tamen astutia usus est Philippus; filia enim jam fuit provectioris aetatis, proin non erat spes sobolis (hinc referunt quidam eam medicamentis sterilem redditam fuisse) debuisset ergo ea defuncta sine haeredibus recidere Belgium ad Hispanos, sed illi praeviderunt astutiam, et eam non susceperunt. 5 Successit Philippo patri Phylippus III; sub hoc evanescere coepit magnitudo Hispaniae; post mortem patris sui habuit duo bella continuanda, Belgicum et Anglicum, sed utrumque misere et infeliciter terminavit; ipse quoque Phylippus III ad res graves natus non fuit; anno ergo 1604. pax confecta est cum Anglis, ubi omnia ad statum priorem restituta sunt, pax cum Iacobo 1‑o confecta est. 6 Cum Belgis quoque libenter pacem composuisset, sed illi nihil de subjectione scire volentes omnia praeter libertatem spreverunt; factae ergo sunt induciae tamquam cum gente libera ad 12 annos ab anno 1596.

28.1 Anno 1609. magnum errorem politicum commisit Phylippus per relegationem multorum millium Moliscorum, seu descendentium Judaicorum et Turcarum, et sic circiter 900,000 subditorum solum vertere coacti sunt. 2 1616. Philippus hic cum domo Austriaca pactus est, nempe cum Mathia et Ferdinando 2‑o eius successore, quo foedere duae hae aulae mutua auxilia sibi promiserunt; quo maxime linea Germanica indiguit, quae per bellum religionis mire1-062 fracta fuit; hanc unionem graviter tulerunt aulae Europeae, praesertim Galli, perpetui aemuli utriusque lineae Austriacae; vi hujus pacti ergo Phylippus suppetias misit Ferdinando contra rebelles Bohemos et Germanos sub duce celebri Ambrosio Spinola, qui subjecto palatinatu inferiori multa fecit pro Ferdinando; praeter haec nil magni a Hispanis gestum est, et Philippus 1621. anno mortuus est. 3 Ei successit Philippus 4‑us filius; hic initio statim adlaboravit ut errores commissos sub patre et languores emendaret, et hinc cardinalem ducem de Lerma, cum omnibus creaturis suis removit a sua statione; aliud eius negotium fuit bellum Belgicum, quod cum omni vi industriaque incoatum fuit; verum ob domesticas vicissitudines aliaque bella nihil cum eis efficere potuit. 4 Anno 1629. cum Gallis in Italia bellum incepit Phylippus 4‑us cum Ludovico 13‑o; causa belli fuit successio in ducatu Mantuaniensi. 5 Est hic ducatus feudum domus Austriae, quod stirps Gonsaga habuit, nempe Vincentius 2‑us; qui mascula prole destitutus tantum filiam habuit, recidit ergo successio ad lineam agnaticam, nempe ad Carolum Néverniensem; haec familia habitavit a longo tempore in Gallia, proin fuit stricte subditus et vasallus Gallicanus; convertit ergo hic Carolus se ad regem suum Ludovicum 3‑um ut eum in successione suffulciat; jam aemulum habuit Phylippum 4‑um, qui ab imperatore sperabat hoc feudum vel ad minimum maximam eius partem; alteram vero familiae Sabaudicae cessisset, quae etiam praetensiones formavit; deventum est ergo ad bellum; nam Ludovicus 13 eo perduxit apud Vincentium ut Carolum agnoscat haeredem et agnatum suum filiamque suam desponset filio Caroli Néverniensis, Carolo etiam. 6 Mortuo ergo Vincentio Ferdinandus imperator curavit sequestrari ducatum, sed Carolus jam Mantuae adfuerat suffultus viribus Gallicis, quibus sperans incubuit supprimere et debilitare domum Austriacam, quod plerumque1-064 suasu cardinalis Richelieu factum est, qui ad potentiam maximam evehere conatus est aulam regis sui, quod supressione Hugenotarum domi et immixtione et ingestione in omnia negotia exterorum regnorum efficere conatus est. 7 Enatum est ergo atrox bellum in quo Galli ex sententia negotium suum gesserunt; duravit bellum usque 1632., quo anno Clarasci[ERROR: no reftable :]27.7 Clarasci in margine additum consentiente Ludovico 13‑o tamquam victore pax confecta est, et Ferdinandus imperator debuit Carolo Néverniensi conferre feudum. 8 Victori Amadaeo duci Sabaudiae partem portionis Mantuanae, nempe Montem Ferrati cessit Ludovicus 13, ut eum sibi devinceret liberumque transitum haberet per eius comitatum in Italiam; Hispani ergo hoc bello non multum laudabilis fecerunt, sicque regni Hispaniae auctoritas vilescere coepit in Italiam; anno 1633. decessit in Belgio Isabella filia Phylippi 2‑i, improlis quidem, et hinc iterum reciderunt ceterae provinciae ad Hispanos, sub quorum potestate permanserunt usque initium huius saeculi; ceterae vero 7 provinciae nunc nomine Belgii foederati venerunt.

29.1 Aula Gallica florere et tonum dare volens in Europa coepit iterum de mediis cogitare cum Germanis vel Hispanis disconveniendi; huius originem et causam ex Germania susceperunt Galli; Ferdinandus enim post celebrem victoriam, quo ! ad Nordlingam de Svecis et protestantibus retulit, se levare et fortificare coepit; usque ergo 1635. annum Galli clam tantum foverunt aere, armis, stipendiis Suecos et rebelles; post hunc vero annum apertum bellum erupuit; praetextus fuit Philippus Cristophorus Elector Trevirienses, hic enim fuit inter perduelles et rebelles favitque protestantibus, hinc Hispani eius electoratum invaserunt expugnataque urbe Treviriensi ipsum quoque electorem ceperunt; in huius ergo restitutionem in integrum movit bellum Ludovicus 13‑us; hoc bellum usque 1648. annum protractum est, seu usque pacem Vestphallicam, qua bellum 30 annorum Germaniae terminatum est; hac pace bellum Gallorum cum Germanis terminatum est, sed cum Hispanis adhuc 25 annis bellarunt Galli.

1-066

30.1 His bellis continuis cum exteris accessit etiam bellum internum et rebellio in Catalaunia; provincia enim haec dicebat se nimis onerari et gravari per ducem D'Olivaretz, hinc non auditi ab aula coeperunt rebellare; Philippus IV omni ex parte pressus videre debuit quomodo hi se liberam rempublicam effecerunt; Catalauni tamen videntes se non diu posse resistere Hispanis se subjecerunt Gallis eosque juverunt.

31.1 Anno 1640. ex similibus causis rebellare coepit regnum Portugalliae, cum 60 annis subjecti fuissent Hispanis; tantis ergo malis vexatus nullibi quidpiam memorabile efficere potuit, sed tantum vires attritae sunt et auctoritas Hispaniae eviluit.

32.1 Portugalli enim plurimum passi sunt a hostibus Hispaniae, qui tam in ipso regno Portugaliae quam in mari et Americae provincias eis dilacerarunt et vexarunt; accessit quod ipsi Hispani, tantis bellis vexati, onera plurima imposuerint ipsis, exhauriverintque regnum; hinc 1640. rebellare coeperunt sub ductu Iohannis ducis de Draganea, qui originem a regibus prioribus ducebat; occisis ergo Hispanis una cum prorege occupatisque urbibus et portubus se in libertatem restituerunt; usque 1668. bellatum est cum Hispanis; quo tempore se diviserunt et a Hispanica aula independentes declarati sunt. 2 Anno 1641. conjurarunt in Hispania proceres Andalusiae videntes oportunitatem ad haec; impedita tamen est haec rebellio et oppressa in semine; omnia haec mala Philippus videns causam eorum omnem in ministerium suum retrusit; hinc remoto etiam primario ministro Gasparo de Gusmalium ei suffecit nempe Ludovicum Harem, sed nec hac re multum effecit; nam anno 1647. in regno Neapolitano emersit rebellio, quae usque Siciliam se extendit; per multitudinem bellorum accidit ut penuria in aerario enasceret; hinc ad contributiones exagerrandas, noviter inducendas, deventum est; fiebat id quoque in Neapolitano regno, ita, ut etiam fructibus in foro venalibus accisa imponeretur; hoc graviter ferebant1-068 Neapolitani fructibus assueti; cum ergo hae accisae vi exigerentur, enatae sunt lites et tumultus in foro, et ex hac contempta parva scintilla ingens exarsit incendium; populus habuit ducem suum Thomam Agnellum, piscatorem, astutum hominem, qui artibus suis clam ultra 100,000 hominum sibi devicit armavitque omnes; prorex ergo Dux de Arthos efficaces fecit dispositiones; dux eorum Angellus captus et trucidatus est, graviminibusque eorum satisfactum est, et sic aliqua ex parte consopitae sunt turbae; sed post aliquot annos non deerant aliqui qui saeditiosos excitarent, et sic Ianuario Anese duce qui faber gladiorum erat, rursus exarsit rebellio, quae longe acerbior erat, cum ad ipsam Siciliam se extenderit; plurimum autem fuit quod Galli duce Henrico Guisio juverint classe integra Neapolitanos rebelles; hic ergo Guisius declaravit regnum Neapolitanum liberam rem publicam et se ducem reipublicae; Phylippus ergo misit classem contra rebelles, ubi capto Henrico Guisio supressi sunt seditiosi et ad obsequium reducti, praestantia et fortitudine Iohannis Austriaci junioris, qui erat filius naturalis Phylippi 4‑i. 3 Videns se ita curis et molestiis distrahi valedixit bello Belgico ut totas vires contra Portugallos vertere possit, quos damnandi maximam spem habuit; Belgas vero nimis a se remotos et potentes jam vix ac ne vix quidem subjungere se posse videret; sub idem tempus pax Vestphalica coaluit in Germania, et eodem negotio ergo in Vestphallia Phylippus renunciavit juri suo in 7 provincias foederatas eosque pro hominibus liberis declaravit; et sic contra Portugallos se tota vi convertit, sed mox in eo impeditus est per Olivierum Cronvel, usurpatorem coronae Anglicae; hic enim foedus commercii causa inivit cum Portugallis, vi cuius Portugallos defendere debuit contra Phylippum; decrevit ergo pacem inire cum Gallis, quae etiam 1659. in montibus Pyreneis per cardinalem Mazarini, ministrum Ludovici Galliae regis, et Ludovicum Haruz, coaluit; per hoc foedus Catalauniam1-070 Phylippus recepit a Gallis, sed totum comitatum Ruscimonensem, quem hoc bello Hispani occupaverant, restituere Gallis debuit; hic comitatus clavis fuit Hispanis in Galliam, et hoc comitatu amisso per montes Pyraeneos divisi sunt a Gallis Hispani; ipsis etiam Anglis obtulerunt Hispani pulcherrimam Americae insulam Iamaicam, pacis ineundae causa, et hinc etiam cum Anglis pax coaluit, adjecto adhuc Anglis pulcherrimo portu Belgii Hispanici Dünkirchum (Dunquerca).

33.1 Ludovicus 14‑tus sibi stipulatus Mariam Theresiam filiam Phylippi 4‑i pro uxorem; renunciavit tamen Ludovicus omnibus juribus uxoris suae, et tunc consensit Phylippus cum hoc promissum in tabulis pacis solemniter insertum esset. 2 Vix tamen mortuus est Phylippus 4., jam Ludovicus 14‑us vi armorum suorum sibi haereditatem uxoris suae quaesivit. 3 His feliciter terminatis omnes vires suas convertit Phylippus in Portugallos, sed parum tamen effecit; nam clam Angli et Galli juverunt ipsos pecunia, armis, munitione etc., imo 1663. ad Almaxial ingentem cladem acceperunt Hispani a Portugallis et 1655. etiam unam ad Montesclaros; eodem anno decessit Phylippus 4., post 40 annorum sat infelix imperium.

34.1 Successit ei Carolus II, filius quadriennis sub tutela matris sui, sub qua imperium capessivit, nempe sub Maria Anna Filippi 4‑i vidua; ut tamen melius negotia irent tutrici ex certo numero procerum consilium status adjunxerunt ad graviora negotia pertractanda; huic consilio interfuit etiam Ioannes Austriacus junior filius Phylippi 4‑i; hic multas vicissitudines fecit in hoc consilio, ita ut exturbari debuerit per reginam eique suffectus est P. Neidhart confessarius reginae, per quod multorum animos abalienavit a se regina, donec non ! exturbato confessario restitutus fuisset Ioannes Austriacus. 2 Bellum Portugallicum continuatum quidem est per tutricem reginam, sed segniter, praesertim cum 1667. per Ludovicum 14. regem Galliae bello1-072 petiti fuissent; causa fuit dos, quam Ludovicus 14. pro uxore sua petiit post mortem Philippi 4‑i, quamquam se obligaverit nihil unquam velle se petere dotis loco, et quidem in specie petiit Provincias Belgicas.

35.1 Scivit Ludovicus se et cum Anglis et cum Belgis debere habere rixas propter petitionem suam; hinc Belgas et Anglos bello implicare commisit, quod reipsa effecit; ardente ergo hos inter bello praetensiones suas formavit apud Hispanos, et cum id non obtineret, irrupit in Belgium armata manu, sibique subjecit plurimas civitates cum toto ducatu Burgundico; videntes haec belligerentes Belgae foederati et Angli seque delusos observantes pacem inter se fecerunt et foedus iniverunt contra Ludovicum 14‑um, sibique Svecos adjunxerunt, et sic cum societate Hispanorum pacem extorserunt Ludovico; et sic 1668. Aquisgrani pax coaluit; ut nempe Burgundiae comitatum restituat Hispanis Ludovicus; arces tamen munitas demoliri curavit prius Ludovicus ut sic alia occasione data eo facilius occupare possit; in Flandria vero aliqua loca sibi servavit; enervata sic Hispanorum potentia auctaque Portugallorum potestate per amicitiam Anglorum, pacem confecerunt cum Portugallis eodem anno, et sic Portugalia independens declarata fuit, et in statum priorem restituti sunt, Aquisgrani; unicum locum in Africa, nempe Septam (Ceutam) pro memoria dominii sui in Portugalliam sibi servarunt.

36.1 Rex Franciae videns ad hanc coactam pacem plurimum contulisse Hollandos proposuit ergo sibi ulcisci hoc factum eorum, avulsit, profusis millionibus pellexit ad suas partes Anglos, ipsos etiam Svecos avulsit a foedere Hollandico, et sic non expectatus comparuit cum exercitu suo, captis tribus provinciis ipsam Hollandiam invasit, et Amsterodamo minatus est jam ruinam; Hollandi tamen in hoc periculo praeruptis aggeribus et apertis cataractis maritimas aquas immiserunt, et sic se aquis cinxerunt 1672‑o anno; in mari tamen felicius bellarunt Hollandi, insignes enim victorias retulerunt de Gallis. 2 Acta haec Gallorum Hispania non potuit pacato cernere animo ob metum Belgii Hispanici, hic foedus cum Hollandis inire deberunt ! contra Gallos, et sic etiam domus Austriaca Viennensis concurrere debuit in hoc bellum1-074 contra Gallos; Imperator effecit ut etiam elector Coloniensis deserto Ludovico 14‑i transiverit ad partes Imperatoris sui, etiam Angli deseruerunt Gallos; hoc bellum usque 1678. protractum est, et omnibus his annis tam strenue se gessit Ludovicus 14. ut ille Noviomagi ubi pax tandem coaluit, adhuc conditiones praescriberet. 3 Tres provinciae Belgii rursus restitutae sunt in integrum; Hispani tamen 16 loca munita in Belgio Hispanico Gallis cedere debebant, una cum comitatu Burgundico; Galli etiam ipsis aliquot exigua loca occupata restituerunt Hispanis. 4 Circa hanc aetatem, nempe 1677, Carolus II attigit majorennitatem in Hispania, proin mater abdicare debuit se tutelae, imo ex ipsa urbe regia excedere debuit regina, ne amplius ad negotia publica et regni influere possit, minister vero eius Valantzoela ad insulas Phylippinas relegatus est usque dies vitae suae; regina vero Toleti resedit.

37.1 LudovicusXIV, inquietissimus principum, non diu permansit in quiete, sed causas quaesivit ulterioris belli; hoc ut habeat deputavit Cameras reunionis sic dictas, seu commissiones politicorum, qui exquirerent praetensiones aulae Gallicanae in aliis regnis, et provinciis; primum erat regnum Hispaniae, in quod praetensiones putabat se deprehendisse; missa ergo deputatione petierunt comitatum Lutzeburgicum pro equivalenti praentensionum suarum; hoc cum Hispani facere non possent, ne sic Galli totum Belgium ad se attrahent, Ludovicus armata manu irruit 1681‑o anno in hunc comitatum eumque totum sibi subjecit expugnata arce Lutzeburgensi; et eo scivit vi pecuniarum suarum adducere Belgas et Anglos Ludovicus ut, licet garantirisaverint pacem Noviomagensem, tamen non tantum Hispanos non juverint, sed potius Angli juverunt Gallos; contra Leopoldum vero suscitavit Turcas in Hungaria, ut nec is juvare potuerit Hispanos; Hispani ergo deserti ad 20 annos coacti sunt inducias facere cum Gallis 1684, ut nempe duo loca munita in Belgis recipiant Hispani, cetera vero occupata a Hispanis servarent sibi Galli; pax tamen non nisi 4 annis duravit; nam 1688. bellum restauravit; incepit autem tunc cum imperatore Leopoldo ut sic etiam Hispanos involvat; fuit autem assumpta occasio belli Archiepiscopatus Coloniensis vacans; pro hoc commendavit Ludovicus1-076 principem Firstenberg, Imperator vero et Pontifex ducem Bavariae, qui etiam electus est; et hinc bellum incoatum; mox etiam cum Anglis et Hollandis lites habuit Ludovicus 14 ob detronisatum Iacobum 2‑um in Anglia eique substitutam domum Lineburgico-Brunsvicensem; ad has lites ergo concurrerunt etiam Belgae, Iacobus vero confugit ad Ludovicum Galliae regem, qui eum etiam ejecto principe Vilhelmo 3‑o restituit; bellum hoc initio horrende afflicti sunt; Galli enim ad viscera Hispaniae jam devenerunt, 1689. sub duce Noely Parcellonem expugnarunt, et jam Madrito approximarunt, et sic usque 1697. sustinuit hoc bellum contra potentissimas potentias Europae; hoc anno pax coaluit Risvicensis, vi cuius cuncta Ludovicus restituere debuit Hispanis; in Anglia vero Vilhelmum 3‑um invitus recognoscere debuit regem Angliae. 2 Non defuit tamen causa politica quare restituit Hispanis omnia, nam Carolus 2. fuit in defectu, nulla spes prolium adfuit; hinc sperabat totum regnum devoluturum ad suum nepotem, quia ipse Carolus 2. commendavit nepotem Ludovici 14. pro rege, agente complurimum pontifice, et episcopis Hispanie; nepos enim eius erat ex Maria Theresia Phylippi 4‑i filia; reipsa etiam 3 annis post hanc pacem exstinctus est Carolus 2us nulla relicta sobole; extincta ergo est linea Austriaca Hispanica, proin jus devolvebatur ad aliam lineam, nempe Austriacam Viennensem Leopoldi. 3 Habebant tamen alii etiam principes spem Carolo succedendi, nempe alii, qui jure foemineo praetensiones formabant in Hispania; tales sunt 1‑o) Leopoldus 1. imperator, qui jure masculino, proin maximo jure petiit, nempe agnationis, cuius jus etiam pactum mutuae successionis inter has aulas roborabat. 4 2‑o) Erat domus Bavarica nempe Iosephus princeps Bavariae. 5 Hic condescendit matris ex parte ex Hispanica linea, et jam a Carolo 2‑o fuit electus successor. 6 Philippus 4‑us habuit filiam Margaretham Theresiam, quae Leopoldo imperatori nupta fuit; ex hoc nata est Maria Antonia, quae Maximiliano duci nupta fuit, et haec genuit Iosephum hunc, proin fuit nepos Leopoldi; sed hic mortuus est ante Carolum. 7 3‑us fuit princeps Sabaudiae Victor Amadeus; hic jure proaviae, Catharinae, filiae Phylippi 2‑i, quaesivit regnum Hispaniae. 8 4‑us fuit Ludovicus 14., qui pro nepote suo extorsit regnum; nam Ludovicus cum Maria Theresia, Phylippi 4‑i filia, genuit Ludovicum1-078 Delfinum, ex hoc natus est Ludovicus dux Burgundiae, et ex hoc Ludovicus 15tus; Phylippus ergo dux Antegavensis, qui etiam filius erat Ludovici Delfini, electus est rex Hispaniae, et ex hac sunt adhuc reges Hispaniae, linea vero Ludovici ducis Burgundiae successit in Gallia; Innocentius 11‑us pontifex cum clero Hispanico plurimum in hoc fecit; cum morte ergo Caroli Galli statim Phylippum sub nomine 5‑i induxerunt in regnum armata manu, ibique inauguratus est; tandem etiam Sabaudia et Bavaria, Portugallia, Anglia, Hollandia eum recognoverunt; nemo ergo praeter Leopoldum protestatus est, et in ditiones Hispanicas Italiae Eugenium cum 32,000 misit, ad vindicandum jus suum; solus quidem parum effecisset Leopoldus, sed Angli et Hollandi defecerunt a Ludovico, qui eos delusit spe divisionis provinciarum aliquarum Hispanicarum, dein aegre ferebant arctam hanc unionem potentium imperantium, qui omnibus aliis molestias creare potuissent; anno ergo 1702. foedus initum est inter hos 3 et una eademque die 15‑o Maji bellum denunciatum est Gallis; exarsit ergo bellum attrocissimum tam terra, quam mari, et usque 13 annorum duravit et nomine belli successionis Hispanicae venit; partes belligerentes sibi praefixerunt, ut exturbato Phylippo 5‑o ex trono Hispaniae, substituatur Carolus junior filius Leopoldi, sicque mens Ludovici deludatur, quamquam successio in Hispania spectasset Leopoldum patrem, et postremum Iosephum primum filium seniorem, hi tamen duo renunciarunt juri suo; primis annis sat ancipiti fortuna bellum gestum est, Galli tamen ex Catalaunia ejecti sunt, in urbe Barcillonensi Carolus se curavit inaugurari sub nomine Caroli 3‑ii, et sic jam praecipuum belli theatrum fuit Hispania, in qua etiam paulo post ad Almanaram in Valentia decretalem victoriam retulerunt de Gallis et Hispanis, et sic Arragoniam, Neucastilium, Catalauniam et Asturiam [ERROR: no reftable :]37.8 Asturiam pro Arragoniam conieci. sibi subjecerunt; ipsam Madrittum expugnavit, ibique solemniter inauguratus est, proin duos reges Hispania habuit; circa annum decimum tamen infelicius negotia gerebant, et repressi sunt ex tribus provinciis excepta Catalaunia; interim anno 5‑o mortuus est1-080 Leopoldus, cui Iosephus 1‑us successit; anno 11‑o mortuus est etiam Iosephus sine haeredibus, solus ergo remansit Carolus; maluit ergo incertam successionem relinquere et certam arripere, quod etiam fecit et sic imperator sub nomine Caroli 6‑i coronatus est in imperatorem, et regem Hungariae; hoc videntes Angli et Hollandi, ne Carolum ad formidabilem lenient auctoritatem, mutarunt consilia sua, et voluerunt potius Phylippum 5. regem Hispaniae habere, hinc se primi Angli Gallis conjunxerunt circa 11 annum, sed et hoc Angli non sine ratione fecerunt. 9 Anna enim tunc temporis regina voluisset exauctoratum Iacobum fratrem suum restituere, hinc etiam tunc indiguisset ope Ludovici 14‑i; quod tamen non contigit, cum Anna prae mortua fuerit; Carolus ergo desertus a foederatis consensit in pacem, quae Utrajecti in Hollandia anno 13 huius saeculi coaluit; non tamen omni ex parte renunciatum est in hac pace juri praetendentiarum; praecipua capita huius pacis consistit in divisione et sumptuum satisfactione; nempe Phylippus 5. sit verus rex Hispaniae Europae; ut tamen duae monarchiae aliquando non conjungantur, Phylippus 5‑us pro se et suis successoribus debuit renunciare successioni in Francia. 10 Ceterae provinciae, uti insula Zardiniae, Mediolanensis ducatus, Belgium et regnum Neapolitanum Carolo cessae sunt. 11 Victori Amadeo attributa fuit insula Siciliae cum titulo regis, et jus succedendi in Hispania in defectu linearum; Angli acceperunt insulam Minorcam, commodissimam pro commercio, dein promontorium Gibraltariense, seu columnas Herculis, quod in ipsa Hispania versus Africam situm est, et hinc clavis maris Mediterranei merito dici potest, ob fretum angustum quod inter Africam et Gibraltar est; sic ergo diminuta Hispania vehementer est; Phylippusque contentus non fuit.

38.1 Angli etiam a Gallia acceperunt in America sinum Hudsonis, insulam S. Christophori, Terram novam, et novam Scotiam, ob auxilia praestita; promisitque munimentum Dünkircsum demoliri curare. 2 Portugalli acceperunt in America ! promontorium Capitis viridis. 3 Sabaudiae dux recepit suas terras, quas prius Galli arripuerunt,1-082 nempe usque Alpium altitudines. 4 Hollandi desiderabant ut Belgium Hispanicum nec Hispanis, nec Gallis detur, sed alteri tertio remotiori detur, nempe Austriacis remotis; secundo, sciverunt Hollandi se perpetuis rixis Gallorum expositos esse ob defectum munimentorum in limitibus; hinc egerunt ut arces suas habere et iis militiam propriam illocare possint; hae urbes dein Barier Städte cognominatae sunt; domus ergo Austriaca hanc servitutem in se recepit, imo etiam stipendia his militibus solvit aula Viennensis; hanc tamen servitutem Iosephus 2. anno 1781. sustulit. 5 Garantiam huius pacis promisit aula Anglica, Gallica, et Hollandi; haec tamen pax Utrajectensis nondum fuit finalis, nam Carolus et Phylippus 5‑us nondum inter se convenerunt; et sic Hispani post paucos annos bellum renovarunt; nempe 1716., cum recte Carolus cum Turcis implicitus esset, tunc occupaverunt Siciliam et Sardiniam fere nemine resistente; Carolus provocavit garantes partes contra Philippum; primi erant Galli; mortuo enim ibi Ludovico 14‑o successit pronepos Ludovicus 15., qui sub ducis Aurelianensis Phylippi gubernio regnavit, hic ergo promptus erat ad bellum, ut sibi amicos conciliaret exteros; fuit enim valde lucrosum tutorem esse in Galliam; acceserunt etiam Angli; anno 18‑o cladem navalem Philippo intulerunt, et sic 19‑o anno jam de pace cogitatum est, quae etiam anno 20‑o coaluit penitus; Carolus ergo 6. cuivis juri in Hispaniam formandae ! renunciet; Hispania cum omnibus Americanis provinciis attribuatur Phylippo. 6 Phylippus renunciet juri in omnes priori pace amissas provincias. 7 Insula Siciliae cessa est Carolo, et Sardiniae insula cessa est Victori Amadeo; Phylippus tamen 5., ut filiis suis in Italia aliquem adcommodationem procuraret, cum videret duos ducatus, nempe Parmensem, et Florentinum esse in defectu, hinc stipulatus est sibi pro Carolo, filio tertiogenito, nomine feudi; mater enim Caroli huius, seu secunda uxor Phylippi 5‑i, fuit Elisabetha Odoardi 2‑i, ducis Parmensis; imperator etiam annuit huic petito, et hinc neutralis militia, nempe Helvetica, illocata est his ducatibus; haec 20. anno facta sunt, et 25. diplomate publico hoc feudum ei addixit imperator; anno 1724. Phylippus 5. abdicationem fecit regiminis sui et Ludovico 1‑o1-084 (amantissimo) filio suo cessit regimen Hispaniae; hic post septem menses regiminis in variolis mortuus est; post eius mortem rursus Phylippus 5., qui primo 41 anni fuit, regimen suscepit; anno 1725. eruperunt dissensiones inter Phylippum 5., et Ludovicum 15. regem Galliae; causa huius fuit haec: Ludovicus 15. jam jam pubertatem attigit circa hanc aetatem; curator ergo dux Aurelianensis putabat matrimonio conjungendas esse aulas has, Hispanicam et Gallicam, nempe Mariae Annae Victoriae ! Phylippi 5‑i filiam et Ludovicum 15.; Maria haec fuit septem annorum, hinc missa est Parisios ad educanda !; in hac sententia permansit Ludovicus usque tempus majorennitatis, nempe 14 annum; cum ergo a tutore suo liberatus fuisset, assumpsit sibi Carolum ducem Borbonium pro ministro primario; jam inter stirpem Burboniensem et Aurelianensem summum intercedebat odium, maxime propter tutoratum; ut ergo Carolus Burbonensis odium suum exserat in defunctum tutorem regis, Aurelianensem, conatus est omnia evertere, quae tutor fecit; hinc etiam haec sponsalia irritare conatus est; exosam reddidit ergo eam apud Ludovicum, et ipsi proposuit Catharinam, Stanislai Lescincki, nobilis Poloni, qui bis rex Poloniae electus, sed semper exturbatus est per factionem Saxonum; hic ergo Stanislaus Parisiis vixit cum sua filia; haec complacuit Ludovico et eam duxit repudiata Hispanica sponsa; parens ergo Phylippus hanc ignominiam ulturus cum Carolo 6‑o foedus inivit contra Gallos; cum tamen Carolus non posset juvare serio, egit apud aulam Anglicanam ut negotium hoc componat; Angli ergo comparuerunt magna classe in mari et mediatorem fecerunt (Georgius ergo 1‑us rex Angliae). 8 Viennae collatis consiliis 1729. compositum est negotium, Iosephus enim rex Portugalliae duxit Mariam Victoriam. 9 Imperator etiam annuit ut educta Helvetica militia ex duobus ducatibus induratur Hispanica militia. 10 Anno 1731. mortuus est Antonis dux Parmensis, et sic statim [ipsi] successit ipsi filius Phylippi 5‑i Carolus; anno vero 35. successit in Hetruria mortuo Gasto.

1-086

39.1 Anno 1732. Hispani habuerunt expeditionem in Africam contra pyratas, qui praesidia Oran et Massalquivir 1708. anno ceperunt tempore belli successionalis; belli huius eventus optatissimus fuit, pyratae fracti, et praesidia recepta sunt.

40.1 Post hanc expeditionem Phylippus 5. bellum indixit Carolo Sexto; ratio huius fuit Sanctio pragmatica, quam Carolus inducere voluit, vi cuius unicam filiam suam Mariam Theresiam, in defectu alterius prolis, in omnibus provinciis sibi succedere voluit, exclusis omnibus iis, qui jus habebant successionis; induxit Carolus in suis provinciis, cum consensu suorum subditorum, hanc sanctionem, eamque ab exteris receptam et garantirisatam voluit; in hac sanctione etiam successio limitata est, nempe ut primo succedant descendentes Mariae Theresiae, his deficientibus Iosephi primi succedant descendentes, hos excipiant Leopoldi primi succesores; anno 1724. post comitia Hungarica publicata est haec sanctio. 2 1732. Romanum imperium suscepit hanc successionem; 1725. Hispania, 1727. Russia, 1732. Anglia una cum evictione, 1730. Hollandia una cum evictione, 1732. Dania, 1735. Francia recognovit eam. 3 Non obstantibus his anno 1733. protestatus est Phylippus 5. contra hanc sanctionem tamquam praejuditiosam; in suas partes traxit regem Sardiniae, Sabaudum et Gallos, qui eo proniores erat, cum Ladislaum Lezcincky mortuo Augusto 2‑o rege Poloniae voluerint trono Polonico intrudere contra Caroli 6‑i et Annae Czarissae Russiae factionem, qui Augustum 3‑um electorem Saxoniae voluerunt, et reipsa etiam Augustus factus est rex Poloniae; imperator ergo in Italia satis resistere non potuit, cum etiam in Polonia fuerit distractus; hinc regnum Neapolitanum et Siciliam occupaverunt Hispani; interim videns se non sufficere, et ut post obitum suum filiae regnum pacatum relinqueret, tulit sacrificium hostibus suis, nempe regnum Neapolitanum et Siciliam cessit Hispanis, et hinc '35. pax coaluit Viennae; definita vero est pax anno '38. Versaille in Gallia; hinc ergo dux Parmensis Carolus, filius Phylippi 5‑i, factus est rex Neapolis et Siciliae. 4 Horum duorum regnorum loco recepit Carolus 6. ducatum Parmensem et Placentium nomine aequivalentis. 5 Etiam Galli rem suam egerunt; inhiabant enim Galli jam pridem ducatui Lotharingiae contermino regno suo, saepe habuerunt cum ducibus Lotharingiae1-088 altercationes, subegerunt sibi eum, et iterum restituere debuerunt; de hoc ergo acquirendo nunc egerunt; duces Lotharingiae circa ea tempora erant Franciscus, parensIosephi 2‑i, et Carolus, gubernator Belgii; horum ergo duorum vexatorum a Gallis principum partes tuitus est Carolus 6‑us, eos Viennam detulit splendideque educavit, ita ut dein plane filiam suam Mariam Theresiam Francisco in uxorem dedit; Galli ergo urgebant ut hi duo principes concedant ipsis Lotharingiam, et eius loco acciperent magnum Hetruriae ducatum (Toscannam), quae modo cum morte Gastonis ducis vacans facta est; et sic reipsa etiam commutatio facta est. 6 Et hunc ducatum Lotharingiae cessit Ludovicus 15. Stanislao Lescinckio; post eius mortem vero 1766. incorporatus est coronae Franciae; anno '739. iterum bello se immisit Phylippus 5. cum Anglis ob possessiones eorum in America, et praecipue ob commercia furtiva (heimliches Handel); nam in America viget regula ut populi subjecti tantum cum suis metropolitanis commercium exerceant, nempe subditi Anglicani cum Anglis tantum etc.; hinc ergo exortum est bellum in Florida et Canada; hoc bellum dein continuatum est per plura regna; anno enim 1740. mortuus est Carolus 6. in Octobri; emersit ergo hic rursus quaestio de successione foeminarum; primi erant Hispani qui protestati sunt contra sanctionem ex eo quod acceptatio eius prior sit praejuditiosa successoribus suis; dixit enim stirpi suae prioritatem competere prae Mariae Theresiae, cum eius stirps ex linea seniore procedat, Mariam vero Theresiam tantum ex juniore linea; Maria enim Theresia ex Ferdinando 2‑o descendit; hic Ferdinandus venit ad successionem exstincta linea seniore, nempe Mathia; Phylippus vero 5. descendit ex Anna, filia Maximiliani 2., sorore Mathiae et Rudolfi, et nepote Ferdinandi primi; interim haec omnia jus Phylippo non1-090 tribuerunt; nam in successione habet ratio ultimi possessoris, proin Maria Theresia tamquam proxima ultimo possessori maximum jus habuit; miserunt ergo copias in Hispaniam ad occupandas terras pro quartogenito filio suo Phylippo; jam hoc bellum successionale ingressi sunt plures alii, nempe Carolus dux Bavariae, qui universam haereditatem Austriacam pro se praetendit; provocavit enim ad conventionem, quae [intercessit] inter suos ascendentes et Ferdinandum primum intercessit, nempe pactum successionis mutuae inter descendentes Alberti ducis Bavariae et Ferdinandi Primi; hic enim Albertus habuit Annam filiam Ferdinandi; hinc fecerint pactum quod si nulli legitimi Ferdinandi adfuerit haeredes, succedant Bavari; sed Maria Theresia fuit legitima proles, ergo etc.; sed Bavari adulterarunt hanc vocem ehelich (legitima) et scripserunt männlich (mascula proles); colludebat Bavarus cum aliis principibus, maxime cum aula Gallica, quae ceteroquin semper fuit aemula Austriacorum; actum fuisset hinc certe de monarchia Theresiae, nisi Hungari, semper fidi et sinceri, ipsi omnibus succurrisset viribus, fractisque Gallis et ejectis bis Bavaris ex ipsa Bavaria sustinuissent coronam Mariae Theresiae; ad hoc praetendentes accesserunt etiam rex Poloniae et Saxones; et Fridricus rex Borussiae; huius ascendens Fridericus Vilhelmus adhuc elector Brandeburgicus, fecit conventionem cum domo Austriaca de certis Silesiae partibus, tardius etiam Fridericus 3. fecit conventiones vi cuius pro certa summa cessit Austriacis partem suam aliquem in Silesia; Fridericus ergo rex Borussiae protestatus est contra hanc pactionem, et fere integram Silesiam pro se praetendit; hoc bellum, licet per 8 integros annos durasset, fortitudine Hungarorum irritum redditum est; ipsi quoque Hollandi, Angli ex parte sua non deerant; eductis enim classibus Hispanos Gallosque fregerunt; ab anno '44‑o Galli deposita larva pro se coeperunt vastare Belgicas provincias Austriacas; post mortem Caroli 6. electus est Carolus dux Bavariae in imperatorem nomine Caroli 7‑i; debilis tamen princeps ejectus per Hungaros ex suis provinciis erumnis et1-092 egritudine oppressus mortuus est; et sic Franciscus dux Lotharingiae '45. electus est in imperatorem succesitque in imperio nomine Francisci 1‑i; anno 1746. mortuus est Phylippus 5. in Hispania, ei successit Ferdinandus 2‑us, et ab eo tempore jam segniter bellum hoc ex parte Hispanorum gestum est; caeterum cum potentissimis duobus maritimis potentiis agendum habuerint, ipsos etiam Gallos in America lacessiverunt Angli, plurimum Borussus astu et fraudibus suis effecit, integram enim fere Silesiam occupavit; anno 1748. pace Aquisgravensi clausum est bellum hoc; Hispani quidquid amiserunt per bellum ad Anglos recuperarunt, et ducatum Parmensem acceperunt a Maria Theresia pro Filippo fratre Ferdinandi 2‑i; hic Filippus fuit parens Isabellae, uxoris primae Iosephi 2‑i; constitutum tamen est, quod si contingeret Carolum fratrem succedere Ferdinando in casu defectus, tunc Philippus hic succedat Carolo in regno Neapolitano, et ducatus Parmensis recidat ad domum Austriacam. 7 Galli omnia occupata restituere debuerunt. 8 Friderico Borusso relicta fuit Silesia. 9 Sanctio pragmatica acceptata fuit in reliquis omnibus ab omnibus. 10 Ferdinandus 2‑us hic languidum admodum habuit imperium in Hispaniam et etiam sine prolibus mortuus est; ei successit tertiogenitus frater Carolus 3, antea rex Neapoleos et Siciliae; debuisset ergo huic Carolo succedere Phylippus frater in Neapolitano regno; interim Phylippus mansit in possessione suorum ducatuum, Carolo vero successit filius in regno Neapolitano, nempe Ferdinandus, modernus rex; hic Carolus Phylippum maximum tamquam haebes et mentis impos exhaeredatus est. 11 Carolus 2‑us, eius filius, declaratus est successor in Hispania; et Ferdinandus est rex Neapolitanus et Siciliae renunciatus; caeterae potentiae aut noluerunt, aut non potuerunt reclamare huic instituto Caroli, quamquam contra apertas pacis conditiones actum fuerit; domus Sabaudica, quae expectantiam in Placentiae ducatum habuit, parato aere excontentata fuit; Maria Theresia vero consensit, etiam si jus apertum in Parmensem ducatum habuit; fuit enim tunc bello septennali involuta, et cum Gallis egit contra Borussum, eo a fortiori, quod Iosepho 2‑o, filio suo, desponsata fuerit Isabella, Phylippi huius filia. 12 Hic Carolus 3‑us regnavit ergo in Hispania; anno 1761. coaluit foedus inter 4 aulas Bourbonicas, nempe Hispaniam, Galliam, regnum Neapolitanum et Parmensem ducatum; nempe arctissimo vinculo se conjunxerunt ad ferendum sibi auxilium in omni casu; vigore1-094 huius foederis Carolus 3. rex Hispaniae statim in bellum involutus est, nam Galli juverunt Austriacos, Borussum juvabat Angli; hinc Galli cum Anglis in America et in mari concurrerunt; hinc etiam Carolus deposita neutralitate hostes esse debuerunt ! Anglorum; Hispani tamen exiguum quid retulerunt boni, imo plurima habebant damna; anno vero '63. pax universalis facta est in Europa; haec pax dicitur Fonteneblö-iensis; Angli hoc bello subegerunt insulam Cubam a Hispanis, hanc repetierunt, acceperunt etiam, sed Floridam in America septentrionali cedere debebant Anglis. 13 Ab anno ergo 1763. Carolus [se] pace utens felicitati populorum suorum se dedidit, ad evehendum commercium, oeconomiam et statum militarem, quae omnia neglecta sunt; sacram inquisitionem etiam restruxit et regulavit. 14 Anno '66. domestico tumultu Madrittae exorto coactus est rus petere, malum tamen suffocatum est praemature. 15 Rationes hae erant: quod ille decreto suo voluerit vestimentum ipsorum reformare, pallia nigra, et decussatos pileos ipsis prohibere, et vestimenta Gallica invehere; Hispanica ergo plebs ceteroquin infensa Gallis tumultum excitavit, multi etiam Galli transiverunt ad Hispanos, imo primaris regis minister fuit Gallus, ergo etc. 16 Remoto ergo ministro Gallico suscepit Hispanum comitem de Aranda et huius perspicacia tumultus compositi sunt; ea occasione ingens suspicio in Iesuitas recidit, quod etiam illi manus in tabula harum discordiarum habuerint, et hinc totus ordo eorum relegatus fuit ex Hispania; anno 1767. una eademque die colligati, navibus impositi, et in Italiam translati sunt, 12‑a Octobris. 17 Haec res graves altercationes cum aula Romana post se traxit; tandem aula Viennensis et Parisina cum Portugallia se conjunxerunt in exstirpationem Iesuitarum, sed Benedictus 13. confirmavit potius ordinem hunc quam ut eum exstirpasset; anno vero '69. cum Ganganelli cardinalis pontifex renunciatus fuisset, anno '73. bulla nova ordinem hunc ecclesiae noxium1-096 pronunciavit et sustulit; anno '78. Carolus 3. rex Hispaniae bellum suscipere debuit propter colonias Americanas; coloni enim Americani ab Anglis vehementer praessi sunt, provolarunt ergo ad arma 13 provinciae, vinculoque arctissimo se copularunt contra Anglos, libertatem suam quaerebant sub belli duce Vassington; Angli ergo contra eos armis profecti sunt, sed parum fecerunt; rex ergo Franciae videns hoc foedus inivit cum his provinciis commerciale, hinc etiam contra Ludovicum 16‑tum arma sumpserunt Angli anno '75. 18 Carolus ergo 3. rex Hispaniae ob foedus suum cum Gallis debuit arma arripere contra Anglos anno '78., anno '81. et '2. etiam in Hollandos versum est bellum, qui clam vendiderunt arma Gallis et Hispanis; promontorium Gibraltar expugnare volebant Hispani, sed nulla ratione potuerunt; insulam tamen Minorcam ceperunt, quam etiam retinuerunt per pacem. 19 Post hoc bellum etiam cum Algiriis, Africanis piratis, habuit bellum, sed et hoc inutile fuit segniterque gestum; anno '88. decessit, ei successit filius Carolus 4‑us secundogenitus, qui modernus est rex; specimina boni regis dedit statim initio; caristia magna fuit, ille ergo magnis expensis summis pretium exaggeratum frumenti restituit ad commune pretium, venationem regiam vehementer restrinxit, pro bono et commodo plebis, ad duo tantum loca. 20 Debita priorum regum declaravit pro debitis coronae, proin pro suis. 21 Haec enim debita jam quasi caduca erant et nullus regum curavit exsolutionem eorum; ille ergo in se suscepit exsolutionem. 22 Inter domum Austricam nostram et Hispanicam ergo intercedit vinculum magnum affinitatis; Iosephus enim 2. anno '60. duxit Phylippi, ducis Parmensis, filiam Isabellam; qui fuit frater Caroli Tertii regis Hispaniae. 23 Leopoldus vero 2. duxit filiam Caroli Tertii, et sororem moderni regis Hispaniae Mariam Ludovicam. 24 Mariam vero Amaliam, sororem Leopoldi, duxit Ferdinandus, frater Isabellae et filius Philippi.

41.1 Rex vero Neapolitanus modernus duxit Mariam Carolinam anno '68, Leopoldi 2‑i sororem, filiam Mariae Theresiae. 2 Anno 90‑o Franciscus primogenitus Leopoldi 2‑i duxit Mariam Theresiam, filiam Ferdinandi regis Neapolitano. 3 Eodem anno '90‑o modernus Magnae Hatruriae dux duxit filiam Mariam Franciscam, filiam regis Neapoli, Ferdinandi.

1-098

42.1 Eodem anno matrimonium initum est inter coronae haeredem Neapolitanum Ianuarium et Mariam Clementinam, filiam Leopoldi 2‑i; vices sponsi subivit Carolus quartogenitus genitus Leopoldi; utraque pars horum est impubes.

Finis Hispaniae. 1-100
Vade retro

Vade porro


Baric, Adam Adalbert (1742-1813) [1792]: Statistica Europae, versio electronica, Verborum 91598, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [baric-a-stat.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.