Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Praeter haec Consilium Commerciale omnes insuper modos in Vectigali hoc
inivit quibus Germanicorum Artefactorum Distractio in Hungaria
facillitari possit. Hoc plane1 Quaestoribus indulsit ut
in Depositorialibus Civitatibus merces pro
Speculatione deponere possint, id est quod non debeant
statim declarare: an eas in Hungariam per Consummo, vel
vero per eam per Transito tantum devehere velint? Imo postquam iam etiam
declararunt, ante absolutam 30-lem manipulationem mutare poterant
Consilium, mercesque pro Consummo iam declaratas, in
Transitum et vicissim permutare. Poterant etiam merces
faciendi tantum periculi causa (vulgo Auflöpsung dicebatur) in Hungariam
ita inducere, ut si Quaestorem probum, et Sufficientibus facultatibus
provisum esse Officio 30mali constitit, aut si is caventem
pro se stitit, ne Esituale quidem Portorium in Limitanea Germanica
Statione deponere debuerit, verum illud primo in redditu ab eo, si quid
reipsa vendidit, exigebatur. Cum eadem occasione novum pro Hungaria
Vectigal elaboratum non fuerit, omnes hi favores Germanicis tantum
Quaestoribus in Beneficium cessere, Hungari stante adhuc veteri de 1754i
Vectigali, nullo eatenus reciproco gaudere poterunt.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|