Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Perstabat enim adhuc pro Hungaria elevatum per idem Consilium contra
Dispositionem Vectigalis Hungarici de Anno 1754o ad 30 florenos de
omnibus promiscue exoticis mercibus Portorium. Itaque
Germanus Quaestor merces illas quas Vectigal hoc ad 20
florenos reduxerat, decem, quas vero illud ad 10 restrinxerat 20
florenis levius pro Hungaro Mercatore habere potuit,
accessit quod Urbe Fluminensi Germanicae adhuc eotum Iurisdictioni
subiecta, huic et Tergestino Portui Anno 1771 is favor
concessus fuerit, ut nec ab eductis per hos haereditariis
nec ab Inductis in illos, exoticis mercibus quidpiam
dependatur. Si vero exoticae merces e his Portubus in Germanicas
Provincias invehebantur, ne quidem moderatum illud 20 et respective 10.
pro 100 exoticum Portorium, sed quoad plurimos Articulos longe minus
deponi debuerit. Ubi tamen si merces hae ex ipsis illis Portubus in
Hungariam inducebantur, non tantum elevatum illud 30 a 100
Consummo indiscriminatim; sed insuper Germanicum
Exito et Transito persolvere debuerunt,
favoresque hi in novo etiam hoc vectigali ยง 4. Confirmati fuerint. Non
potuit itaque Quaestor Hungarus cum Germano concurrentiam sustinere:
debuit ab omni immediato cum exoticis mercibus commercio
excludi: debuit totum provisionis Beneficium ad Germanos
Quaestores derivari.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
|