Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Systema Vectigalis Germanici 1775i
§. 55. Vectigal Germanicum de Anno 1775o

Omnia haec Commerciale Consilium uno ictu neque per Systematicum Vectigal, sed sensim per Successivas Ordinationes, et quasi vadum tentando induxit. Interea Hungaricum 1754i Vectigal, qua parte per has, aliasque quasdam particulares ordinationes mutatum non fuit, adhuc subsistebat. Tandem 1775o idem Consilium Systematicum pro Germanicis etiam Provinciis Vectigal edi procuravit. Systema eius in Thesi in eo subsistit, quod Portorium Transitus in uno, Exitus in 3. Inductionis seu Consumptionali, pro ratione ac minus ac magis necessariae fuerunt merces in 20, 10 aut etiam 5 fl. ita defixerit, ut nihilominus Hungaricae eiusdem Speciei merces nonnisi dimiduo Portorii huius dependat.

Ad excludendos ab immediato Commercio exotico dirigebatur.

Vel hinc apparet, quod Consilium Commerciale tantum abest ut ab adoptatis antea Hungaros, ab immediato cum exteris mercibus Commercio excludendi, certamque Germanicis artefactis in Hungaria distractionem procurandi, principiis recesserit, ut potius eo iam conatus suos extenderit, ne Fabricae prorsus in Hungaria exurgere possint.

Perstabat enim adhuc pro Hungaria elevatum per idem Consilium contra Dispositionem Vectigalis Hungarici de Anno 1754o ad 30 florenos de omnibus promiscue exoticis mercibus Portorium. Itaque Germanus Quaestor merces illas quas Vectigal hoc ad 20 florenos reduxerat, decem, quas vero illud ad 10 restrinxerat 20 florenis levius pro Hungaro Mercatore habere potuit, accessit quod Urbe Fluminensi Germanicae adhuc eotum Iurisdictioni subiecta, huic et Tergestino Portui Anno 1771 is favor concessus fuerit, ut nec ab eductis per hos haereditariis nec ab Inductis in illos, exoticis mercibus quidpiam dependatur. Si vero exoticae merces e his Portubus in Germanicas Provincias invehebantur, ne quidem moderatum illud 20 et respective 10. pro 100 exoticum Portorium, sed quoad plurimos Articulos longe minus deponi debuerit. Ubi tamen si merces hae ex ipsis illis Portubus in Hungariam inducebantur, non tantum elevatum illud 30 a 100 Consummo indiscriminatim; sed insuper Germanicum Exito et Transito persolvere debuerunt, favoresque hi in novo etiam hoc vectigali § 4. Confirmati fuerint. Non potuit itaque Quaestor Hungarus cum Germano concurrentiam sustinere: debuit ab omni immediato cum exoticis mercibus commercio excludi: debuit totum provisionis Beneficium ad Germanos Quaestores derivari.

Per introductas Commerciales Stationes.

Ut tamen id tanto certius obtineatur, Beneficium repersolvendorum illorum 5 florenorum sublatum: coactio tamen, quam Institutum Retrosolutionis inferebat, per Vectigal hoc magis adhuc adaucta fuit. Defigebantur nempe certa iam novo Ingressus Commercialis Stationum (vulgo Commercial-Einbruch-Stationen) nomine insignita Loca, statuebaturque: ut non iam tantum exoticae uti antea in Retrosolutionis Instituto sed complures etiam Germanicae merces 13o Vectigalis §o designatae non alia, quam per has Stationes via Hungariae inferri, neque alibi quam illic pertricesimari possint.

Per Stabilitum naturalisationis Exoticarum mercium Systema.

Tandem prodivit etiam 45o Vectigalis huius §o, agitatum iam diu antea Naturalisationis Systema, nimirum defigebantur Certae Hungariae propius adsitae Germanicae Civitates hae pro Locis depositorialibus declaratae, una Statutum fuit, ut ab inferendis in Hungariam exoticis mercibus, Inductionis seu Consumptionale Portorium, nonnisi in his Depositorialibus Locis deponi debeat, hoc vero deposito, et Esituali in finitima Germanica Statione persoluto, merces hae tanquam iam naturalisatae per Omnes Hungaricas Tricessimas Libere dimitti debeant, et hoc demum Institutum omne cum exoticis, quas Hungaria consummebat mercibus, Commercium, Quaestoribus Depositorialium harum Civitatum, quasi de manu tradidit, habitans enim in tali Depositoriali Civitate Germanus Quaestor et advenientibus mercibus inspicere et manipulationem Tricesimalem subire, et Portorium commode persolvere poterat: Hungarus e contra, ut id commode praestare possit, aut quoties merces suae adveniebant praesto esse, aut Stabilem illic Mandatorium alere debuisset, quod utique et molestius et sumptuosius illi evenisset, quam merces has e Secunda habitantis in Depositoriali aliqua Civitate Quaestoris Germani manu recipere. Atque ita Commerciale Consilium suum Hungaros ab omni immediato cum exoticis mercibus Commercio excludendi Scopum certius adhuc obtinuit per Naturalisationis Systema, atque illud antea assecutum fuit per Institutum Retrosolutionis.

Dirigebatur etiam ad impediendum Fabricarum in Hungaria Progressum.

Quoad Fabricas et manufacturas ea tantum hactenus Consilio Commerciali Cura fuit, ut certam Germanicis Artefactis in Hungaria distractionem procuret. Nunc ea iam illud Sollicitudo incessit, ne erectis forte sensim in Hungaria Fabricis Distractio haec diminuatur; itaque ut Fabricarum in Hungaria ortum antevertat, varia iis in Vectigali hoc posuit Impedimenta.

Artefacta Hungarica pro exoticis declarando.

Effloruerunt in Belgio et Lombardia ad Monarchiam quidem spectantibus, sed longo terrarum tractu dissitis Regionibus antea adhuc, quam in reliquis Germanicis Provinciis Fabricae et manufacturae. Ne hae Germanicarum incremento obstare possint, Belgica et Lombardica artefacta vectigali hoc pro exoticis declarata sunt, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum eius, quod eiusdem speciei exoticum artefactum portare debet, Portorium Consumptionale dependant, ne vero Fabricae in Hungaria exoriri possint, Artefacta Hungarica ad eandem Cathegoriam sunt collocata, licet Germanicorum e contra artefactorum si in Hungariam invehantur, Portorium, iam una quarta, iam una quinta minus, atque exoticis impositum fuerit. Ac Belgium quidem et Lombardia, quae mediae inter exteras Provincias iacent, adeoque varios mercium suarum exitus habent, onus hoc haud admodum sensere. In Hungaria, quae nonnisi Germanicis et Turcicis Provinciis eotum cingebatur, cum Turca paucorum tantum artefactorum nostrorum usum habeat, haec Portorii et elevatio, et inaequalitas debuit utique Fabricarum ortum impedire.

Uti et per varios Germanicis Quaestoribus attributos favores.

Praeter haec Consilium Commerciale omnes insuper modos in Vectigali hoc inivit quibus Germanicorum Artefactorum Distractio in Hungaria facillitari possit. Hoc plane1 Quaestoribus indulsit ut in Depositorialibus Civitatibus merces pro Speculatione deponere possint, id est quod non debeant statim declarare: an eas in Hungariam per Consummo, vel vero per eam per Transito tantum devehere velint? Imo postquam iam etiam declararunt, ante absolutam 30-lem manipulationem mutare poterant Consilium, mercesque pro Consummo iam declaratas, in Transitum et vicissim permutare. Poterant etiam merces faciendi tantum periculi causa (vulgo Auflöpsung dicebatur) in Hungariam ita inducere, ut si Quaestorem probum, et Sufficientibus facultatibus provisum esse Officio 30mali constitit, aut si is caventem pro se stitit, ne Esituale quidem Portorium in Limitanea Germanica Statione deponere debuerit, verum illud primo in redditu ab eo, si quid reipsa vendidit, exigebatur. Cum eadem occasione novum pro Hungaria Vectigal elaboratum non fuerit, omnes hi favores Germanicis tantum Quaestoribus in Beneficium cessere, Hungari stante adhuc veteri de 1754i Vectigali, nullo eatenus reciproco gaudere poterunt.

Caeterum illa Cinerum Clavellatorum, Gallarum Quercinarum, et Pellium Leporinarum eductionis ad extra prohibitio Vectigali hoc relaxata quidem, ipsum tamen horum Articulorum Esituale Portorium: adeo elevatum fuit, ut simplici prohibitioni prorsus aequipolluerit; pellium enim Leporinarum in 20., Cinerum Clavellatorum in 25, gallarum Quercinarum in 40 pro 100. Esituale Portorium defixum fuit. Ita Commerciale Consilium per elevationem huius Portorii eundem, quem antea per prohibitionem effectum obtinuit; nimirum ut concernentes Germanicae Fabricae prima haec materialia, levi semper pretio habere posuerint. Per defixam vero Artefactis Hungaricis, dimidiam exotici Portorii partem, concessosque quos paulo ante recensuimus Germanis Quaestoribus favores, id effecit, ut Germanica Artefacta, non modo certam in Hungaria distractionem retinuerint, verum etiam ne fabricae in Hungaria vel exoriri potuerint.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.