Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et Fabricarum in Hungaria ortum impediendo.

Ad alterum Principium defigendum Consilium Commerciale necessitas ipsa adegit. Cum enim provecta iam vehementer in Germanicis Provinciis Populatio pauca tantum Producta pro Commercio reliqua fecerit, debuit utique Consilium hoc suas in promotionem artefactorum curas convertere. Verum non latebat illud parte ex una quod Fabricae et Manufacturae absque certa et facili distractione exurgere non possint, parte vero ex altera, quod haec novellis adhuc Germanicis Fabricis in exteras Provincias, quae veteranis adeoque omnibus quos ยง 51. exposuimus favoribus iam gaudentibus Fabricis abundabant procurari non possit. Nihil itaque sibi reliqui esse arbitrabatur, quam ad certam facilemque, quam nascentibus Germanicis Fabricis ad exteras Provincias parare non poterat Distractionem iisdem in destituta adhuc omnibus ferme pro Commercio artefactis Hungaria per Vectigal procuret.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.