Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Interea tamen omne hoc Institutum eo unice spectasse, ut Hungari Mercatores ab Immediato exotico Commercio penitus excludantur sicque totum provisionis omnium exoticarum mercium Beneficium, quod gravem aeris summam effert, in Quaestores Germanos derivetur, vel inde apparet quod omnes hae retrosolutionis Stationes non in Hungariae, sed in Germanicarum Provinciarum Limitibus fuerint constitutae. Sed et secus multae sunt exoticae merces, quae infra 5 a 100 Provisionem haberi possunt, adeoque in his mercator Hungarus iam Lucrum habuit, si eas potius e Secunda Germani, quam e prima exteri Quaestoris manu accepit. Vel hoc Beneficium Quaestores Germanos ad figendam in ipsis retrosolutionis locis residentiam permovit. Tum vero novum iterum Mercatori Hungaro e Secunda Germani Quaestoris manu Beneficium accessit: donec enim exoticas merces ex Interioribus Germaniae Locis accipiebat, debuit ibi integrum Portorium persolvere; debuit deinde in Statione Retrosolutionis novam iterum subire manipulationem, ut restituendam sibi Portorii partem obtineat. Ubi et contra si exoticas merces ex ipso Retrosolutionis Loco accepit, peracta semel manipulatione depositoque cum falcidia Retrosolutionis Portorio, Longe promptius ad propria remeavit. Tandem repetita toties, quas Residentes in ipsis Retrosolutionis Locis Germanici Quaestores ex eiusmodi provisionibus percipiebant, emolumenta, ita eos ditarunt, ut exoticas merces Hungaris Mercatoribus ad creditum pro pactatis terminis dare potuerint. Id eum demum effectum produxit, ut nemo amplius horum merces exoticas e prima manu sibi procurare vel tentaverit. Hae enim ab exoticis Mercatoribus, nonnisi erga paratam haberi poterant; Hungaria autem nullos adhuc adeo potentes Quaestores numerabat, qui tantum Aeris, quantum notabilior eiusmodi mercium quantitas requirit, in potestate sua habuisset. Ita Consilium Commerciale effectum primi Sui principii reipsa obtinuit, Hungarique quaestores ab immediato exotico Commercio penitus sunt excussi.

Vade retro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.