Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ad primum principium ea illud Consideratio deduxit, quod ipso etiam Littorali
Croatico Directioni Germanicae eotum adhuc subiecto Hungaria nonnisi
Germanicis et Turcicis Provinciis cincta fuerit: quodve ex Turcia paucae
praeter domestica producta exoticae merces in Hungaria fuerint importatae,
reliquae vero omnes nonnisi per medias Germanicas Provincias in Hungariam
penetrare potuerint. Itaque haud difficile futurum existimabat rem eo
dirigere ut Germani Quaestores tanta, quae etiam pro Hungaria sufficiat,
quantitate exoticarum mercium se provideant, Mercatores vero Hungari, has ab
illis, e secunda manu recipere debeant, sicque Germanicis totum
1ae manus Lucrum obveniat.

|