Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

§.54. Quomodo postea per Consilium Commerciale Viennense enervatum fuerit.

Verum sub idem ferme tempus erectum fuit Viennae quidem Consilium Commerciale Tergesti vero sic dicta Intendenza, ac illi quidem Suprema totius Monarchiae Commercii Directio, huic subalterna tam per germanicum quam etiam Croaticum Littorale manipulatio concredita, sicque Hungarici etiam Vectigalis regulatio ad Consilium Commerciale devoluta fuit, Consilium hoc viso e Commercialibus Tabellis eo, quod in Hungariam pro Naturae Productis plus tantisper Aeris influat, quam vicissim pro Artefactis refluat, sub Commercialis Aequilibrii titulo totum 30male Vectigal unice in favorem Germanicarum Provinciarum dirigendum sibi proposuit.

Ut id perficiat, duo Systemati suo principia praestruxit primum ut Mercatores Hungari ab omni immediato cum exoticis mercibus Commercio excludantur, idque totum ad Quaestores Germanicos derivetur: dein ut Fabricae et Manufacturae in Germanicis Provinciis ad Summum quoad fieri potest florem evehantur, earum artefactis Certa in Hungaria distractio procuretur.

Ad primum principium ea illud Consideratio deduxit, quod ipso etiam Littorali Croatico Directioni Germanicae eotum adhuc subiecto Hungaria nonnisi Germanicis et Turcicis Provinciis cincta fuerit: quodve ex Turcia paucae praeter domestica producta exoticae merces in Hungaria fuerint importatae, reliquae vero omnes nonnisi per medias Germanicas Provincias in Hungariam penetrare potuerint. Itaque haud difficile futurum existimabat rem eo dirigere ut Germani Quaestores tanta, quae etiam pro Hungaria sufficiat, quantitate exoticarum mercium se provideant, Mercatores vero Hungari, has ab illis, e secunda manu recipere debeant, sicque Germanicis totum 1ae manus Lucrum obveniat.

Quaestores Hungaros ab immediato exotico Commercio excludendo.

Itaque ut principii huius effectum procuret eam procuravit Ordinationem, primum ut Mercatori Hungaro qui exoticas merces, non e prima extranei, sed e secunda Haereditario Germanici Quaestoris manu emerit, e Portorio, quod in Loco emptionis deposuit 5 pro 100. in certis Germanicis, sed Hungariae Limitaneis Stationibus restituantur, et ideo Stationes hae Retrosolutionis (Rückzahl-Plätze) dictae sunt. Dein ut et hac, et evitandarum praevaricationum Causa nulla alia, quam hac via merces exoticas Hungariae invehere liceat.

Primum Ordinationis huius membrum in eo fundabatur, quod cum Mercator Hungarus, qui merces has e secunda Germanici Quaestoris manu accipit, huic circiter 5 a 100 titulo Provisionis dependere debeat, iustum sit, ut hic cum illo, qui eas e prima directe manu percipit, adeoque nullam Provisionem Solvit, per diminutum in eadem quantitate Portorium ad Aequilibrium ponatur, ne secus totum exoticum Commercium, ad paucos tantum Nummosos Quaestores, restringatur, qui necessariam pro illo paratam peccuniam possidebant. Alterum eiusdem ordinationis Membrum necessarium primi Corollarium esse dicebatur, utpote cum id rationes Tricesimales admodum inpeditas effecisset, si repersolutio haec in omnibus, quas Hungaria copiosas habet, ingressus Stationibus fieri debuisset.

Interea tamen omne hoc Institutum eo unice spectasse, ut Hungari Mercatores ab Immediato exotico Commercio penitus excludantur sicque totum provisionis omnium exoticarum mercium Beneficium, quod gravem aeris summam effert, in Quaestores Germanos derivetur, vel inde apparet quod omnes hae retrosolutionis Stationes non in Hungariae, sed in Germanicarum Provinciarum Limitibus fuerint constitutae. Sed et secus multae sunt exoticae merces, quae infra 5 a 100 Provisionem haberi possunt, adeoque in his mercator Hungarus iam Lucrum habuit, si eas potius e Secunda Germani, quam e prima exteri Quaestoris manu accepit. Vel hoc Beneficium Quaestores Germanos ad figendam in ipsis retrosolutionis locis residentiam permovit. Tum vero novum iterum Mercatori Hungaro e Secunda Germani Quaestoris manu Beneficium accessit: donec enim exoticas merces ex Interioribus Germaniae Locis accipiebat, debuit ibi integrum Portorium persolvere; debuit deinde in Statione Retrosolutionis novam iterum subire manipulationem, ut restituendam sibi Portorii partem obtineat. Ubi et contra si exoticas merces ex ipso Retrosolutionis Loco accepit, peracta semel manipulatione depositoque cum falcidia Retrosolutionis Portorio, Longe promptius ad propria remeavit. Tandem repetita toties, quas Residentes in ipsis Retrosolutionis Locis Germanici Quaestores ex eiusmodi provisionibus percipiebant, emolumenta, ita eos ditarunt, ut exoticas merces Hungaris Mercatoribus ad creditum pro pactatis terminis dare potuerint. Id eum demum effectum produxit, ut nemo amplius horum merces exoticas e prima manu sibi procurare vel tentaverit. Hae enim ab exoticis Mercatoribus, nonnisi erga paratam haberi poterant; Hungaria autem nullos adhuc adeo potentes Quaestores numerabat, qui tantum Aeris, quantum notabilior eiusmodi mercium quantitas requirit, in potestate sua habuisset. Ita Consilium Commerciale effectum primi Sui principii reipsa obtinuit, Hungarique quaestores ab immediato exotico Commercio penitus sunt excussi.

Et Fabricarum in Hungaria ortum impediendo.

Ad alterum Principium defigendum Consilium Commerciale necessitas ipsa adegit. Cum enim provecta iam vehementer in Germanicis Provinciis Populatio pauca tantum Producta pro Commercio reliqua fecerit, debuit utique Consilium hoc suas in promotionem artefactorum curas convertere. Verum non latebat illud parte ex una quod Fabricae et Manufacturae absque certa et facili distractione exurgere non possint, parte vero ex altera, quod haec novellis adhuc Germanicis Fabricis in exteras Provincias, quae veteranis adeoque omnibus quos § 51. exposuimus favoribus iam gaudentibus Fabricis abundabant procurari non possit. Nihil itaque sibi reliqui esse arbitrabatur, quam ad certam facilemque, quam nascentibus Germanicis Fabricis ad exteras Provincias parare non poterat Distractionem iisdem in destituta adhuc omnibus ferme pro Commercio artefactis Hungaria per Vectigal procuret.

Prohibendo materialium Hungaricorum quae pro Fabricis Germanicis necessaria sunt ad extra evectionem.

Id, ut assequatur, duos modos invit, quorum 1us si ad omnia Hungarica Producta extensus fuisset, dimidiam Systematis illius, quod Metropoles erga Colonias suas observare solent [Systematis] partem induxisset. Effecit nimirum ut eorum Productorum, quibus Germanicae Fabricae praeprimis egebant, quorumve sufficiens quantitas in Germanicis Provinciis haberi non poterat, ex Hungaria in externis Oras evectio simpliciter prohibeatur. Et hoc nomine Cinerum clavellatorum, quibus Pannifices, Gallarum Quercinarum quibus Cerdones et Allutarii, Pellium leporinarum quibus pileatores egent, eductio ad extra diu prohibita fuit.

Lanae evectionem non procuravit quidem prohiberi, verum per defixum illi grave Portorium id effecit, ut interfuerit Quaestoris Hungari eam in Germanicas potius, quam in exteras Provincias efferre: si enim in illas eam devexit nonnisi 3 xr. si in has 3 fl. a Centenario persolvere debuit. Ne tamen Hungaricae Lanae pretium assurgere possit, Turcicae Invectio ita facilitata fuit, ut si eam Quaestor Germanus e prima manu emit, pro transitu per Hungariam nonnisi tres, pro Inductione vero in Germanicas Provincias nonnisi totidem cruciferos dependere debuerit.

Elevando Portorium exoticorum Artefactorum, quorum Surrogatum Germanicae Fabricae dare poterant.

Alter, quem Commerciale Consilium hanc in rem inivit, modus, ille fuit, ut omnium illorum artefactorum Portorium quorum Surrogatum Germanicae Fabricae iam praestare poterant, si ab exotico veniant, a Stabilitis in Vectigali 1754i 20 florenis ad 30 elevetur, si vero e Germanicis Provinciis invehantur, a praescriptis illic 5 florenis ad 3 reducatur. Imo Annis 1764. et 1767. complurium, quae in Germanicis Fabricis iam aliquem perfectionis gradum attigerant, artefactorum ab exotico Inductio simpliciter vetita, nec nisi erga passuales admissa fuit, seu quod idem est, merces illae extra Commercium positae, sicque iam hac quoque parte primus ad Systema Colonicale passus factus fuit. Ita hunc quoque Scopum attigit Consilium Commerciale ut certam Germanicis Fabricis in Hungaria Distractionem procuraverit. Verum per id ipsum ortum Fabricarum in Hungaria difficilem admodum effecit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.