Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Fabricantis Tabacae unius tantum in Comitatu Castriferrei, possessione Tarcsa Relationes meminerunt. Constat tamen Complures eorum per Regnum Sparsos esse, qui domesticam consumptionem abunde explent. Unus Budae alter Lendvae iam Hispanicam imitantur, eiusque aliquam quantitatem etiam extra Regnum distrahunt. Flumine exstat iam formalis Fabrica quae Tabacam ope molae praeparat, et notabilem eius quantitatem quotannis ad exteras Provincias effert. Omnium Fabricarum harum Loca ideo designanda esse videbantur, et ut mutationes, quae a postremo, quo Relationes praestitae sunt, anno intervenerunt, facilius possint observari, et ut appareat quorsum quae Industriae Species Suapte inclinet; patet nempe ex his quod Fabricae universim ac praesertim Laneae et Gozypeaceae ad viciniam Germanicarum Provinciarum surrexerint, quod Lineae in 16 Oppidis, vicinisque sterilioribus et frigidis Comitatibus pululare incipiant: denique quod metallisticae et vitriariae in montanis et sylvosis Comitatibus sint ennatae: Sericeae vero Budae et Pestini Sedem figere velle videantur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1791]: Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica, Verborum 39967, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-status.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.